Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Dehinc sequitur: adiutor et susceptor meus es to, et in uerbum tuum spero. magno nobis auxilio dei opus est in tanto atque adsiduo saeculi istius proelio. non enim nobis secundum apostolum pugna est aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et mundi potentes harum tenebrarum, aduersus spiritales nequitias in . hos ergo hostes habemus, aduersum hos adiutor deus precandus est, ut nos in suam recipiat. sed non tam timoris haec precatio debet esse quam meriti. timor enim ex trepidatione condicionis est, propheta autem in uerbo dei sperat. spes non res praesentes obtinet, sed futuras. sperat ergo, quae uerbo [*](17 Ephes. VI, 12. ) [*]( 8 deum E 4 conantur E 6 euuangelicia V 8 odiui VCp cf. Roensch It. u. Vulg. p. 282, Neue Formenl * 11, 617 odio habui RE o i odit VRe dicit Cpb 9 proprire corr. m.1 R rPpore p priore C istud uerbum C sensu elocuta e istud uerbil peA) 10 nuncupat om. Cp(A) ITAPANOMOYC V TAPANOMOYC R om. Cp (p lacunam habet post dicens) 13 ut quia CpE et qui V legis ex legem m. 2 V 16 in uerbo tuo p dei auzilio pb 17 adque VR 19 et mundi — adueraus in mtrg. infer. add. C 21 hos ex hoc m. 2 V 92 aduersus hos E praecandus VR pstandus C 25 spes non — futuras om. R 26 futuras ex futurus m. 2 V. )

490
dei, id est dictis propheticis continentur. sperat autem uel retributiones fidei in uitam spiritalem, uel ipsum illum domini nostri, qui dei uerbum est, aduentum . spes enim ista meretur auxilium et adiutorium dei. non aliter aut nos meremur aut aliqui ante meruerunt, quam uerbum dei deum naturae nostrae carnem uel habitaturum sperasse uel, quod habitauerit, credidisse.

Sed propheta multa in se esse meminit, quae spei suae conentur obsistere; et ideo subiecit: declinate a me maligni; et scrutabor mandata dei mei. doctrinae caelestis ratio admonet, ut dictum hoc referendum ad personam , quibus insit malignitas, existimetur. propheta enim, qui gentes docet, qui uerbum dei praedicat, iubet, uti a se uniuersi maligni declinent, quia congregatio sancta ad malitiae operarios sit indigna. et nescio quem possit excipere. omnibus enim per naturae demutabilis uoluntatem malitia adiacet, ipsisque apostolis uerbo licet iam fidei emundatis atque sanctis non abesse tamen malitiam per condicionem communis nobis originis docuit dominus dicens: s i ergo uos, cum sitis mali, nostis data bona dare filiis uestris. autem est, et malos amare et bonos ad bonitatem docere secundum eum. qui uniuersos ad se potius inuitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam. sed scit propheta plures malignitates in occulto humani cordis esse. secundum enim domini dictum de intus , caedes, , fornicationes, furta. falsitates, blasphemiae. enim sunt, quae communem hominem faciunt. huiusmodi igitur, [*](19 Matth. Vn, 11. 22 Ibid. XI, 28. 25 Ibid. XV, 19 aq. ) [*]( .1 propheticis dictis p 2 retributionis fidem R 4 aliter ut V 6 habiturum Ce habitauerint C habuerit e 8 ae om. V spei suae ex spei esse suae m. 2 V 9 continentur VR 13 ut VCp a ae uninersi ex a se uniuerBi a se m.2 V 14 sêå ex BCO m. 3 R sSto V sanctorum Cpb 16 malitia om. VR 17 adque VR 19 diis stipr. add. p, om. VRC 20 bona data CpE bona V 23 honerati p 26 moech SH e C furnicationes V 27 blasfemiae ex balaefemiae m. 2 Jx blasfemiae R 28 cummunem C hominem om. V. )

491
ut a se declinent, aduersantes fidei suae postulat. obsistunt enim studiis, obsistunt spiritali; atque his per consiliorum suorum adsiduam familiaritatem se ingerentibus non uacat animo dei mandata scrutari, quia maligni uiri praesentia multum eum, qui mandata dei scrutari uelit, inpediat.

Et quia dei opus est misericordia, ut in familiam eius recepti a dominatu horum liberemur, propheta orat dicens: suscipe me secundum eloquium tuum, et uiuam, et non confundas meab exspectatione mea. propheta exspectat et sperat: nihil praesens, nihil temporarium sectatur. plures autem sunt, qui hanc exspectationem fidei nostrae arguunt et inrident dicentes talia: quid ieiunia, quid continentia, quid castitas, quid iactura patrimoniorum utilitatis adferet? ubi spes uestra est, Christiani? mors aequaliter dominatur uniuersorum: in omnium corporum naturas commune ius illi est. quin etiam uniuersis nos bonis saeculi fruimur et licentia utimur; et in quo tandem a nobis spei exspectatione praestatis? non confundi ergo se in hac exspectatione sua propheta orat, sed ut maneat confidens et fructus illius , quam exspectat, accipiat. scit enim se nondum uiuere, licet uiuat. uita enim nostra secundum apostolum absconsa in Christo est. et idcirco ait: suscipe me secundum uerbum tuum, et uiuam, quia illius et uitae exspectatione ac spe detinetur. sperat enim , sperat regnum caelorum, sperat regnum dei, sperat spiritales benedictiones in caelestibus in Christo. in hac spe, in qua non confundetur, rogat, ut suscipiatur et uiuat. [*]( 1 ut om. p a add. m. 3 V obsistunt enim — studiis om. p enim — obsistunt in marg. sup. add. V* 3 adsiduam ex adsiduum m. 2 V 5 nellet p impediet C 6 misericordie C 8 aeloquium R 9 spectatione V 12 inridunt VC fort. recte, cf. p. 409, 12 alia V 14 adferet V affert Re &:ferre'- C auferet pb uestrae et C uestra est 06 15 natam p cummune C 17 uere R uero V licentia ex licentiam m. 2 V a nobis RC a uobis V cf. Ennod. ed. Hartel p. 634 nobis pE 18 erga V 19 profeta add. m. 1 V et fructum V et fructus — accipiat in 1narg. inf. add. C 92 et idcirco ait om. R secundum eloquium E 24 uitae et V spei VC 25 sperat regnum caelorum sperat eni di V 27 confunditur VR suscipiat VC uiuat add. m. 2 V. )

492

Dehinc sequitur: adiuua me, et saluus tuas semper. superius dixerat: adiutor et susceptor meus, nunc autem nominum commemoratorum rem precatur, ut, qui susceptor est, suscipiat et, qui adiutor est, adiuuet. non abesse a se adiutorium adiuuantis precatur. non orat. ne malignantes non habeat, quia per passionum patientiam fides probatur; sed, ut aduersus eos adiuuetur, orat, quia auxilium a domino semper orandum est. sed quemadmodum in superiore susceptus uiuet, ita et in hoc adiutus saluabitur. adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi. tunc saluabitur, cum ex corporea terrenaque natura in spiritalem gloriam transformatus nullum aduersantis inimici periculum metuat, uiuat inter electos angelos, sit paradisi incola et absorpta corruptione ex mortali inmortalis existat.

Sed quod meditaturum se in iustitiis dei dicit et meditaturum semper, numquid non meditatur, qui et in meditatione sperauit? potest quidem et in praesens opus accipi, ut, quousque in corpore sit, semper iustificationes meditetur; sed nihilominus et in futurum sermo procedit. scit in caelo omnes angelos in meditatione dei esse. nihil enim illic otiosum, nihil iners est, omnes uirtutes caelestes in opere ministerii sui permanent. et cum nobis tunc uita angelorum uiuendum sit, potest secundum eos, qui semper operantur, nobis quoque aeterna iustificationum esse meditatio.

sequitur: spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia iniqua cogitatio eorum. [*]( 1 etdehincP* 2 in iustificationibus tuia CE S meus um. p cumoratorum C 4 et qui adiutor adiuuet (pb 5 a add. m. 2 V adiu- I uantes V 7 fidis V opaf* p perabat1* C 8 auxilium ex auxilium auxilium m. 2 V 9 ita et hic p 10 adhuo enim — saluabitur om. Cp 11 inferi ex inferendi m. 2 r eternaque V 12 spiritalem ex spitalem V 13 angelos ex augelus C 14 absorta RCp mortali ex mortalis m. 2 V inmortalis ex inmortali V 15 et om. V 16 quid in C 17 sperabit VC presentis p 19 nihil homin' R 20 illic ex eillic m. 1 V 21 omnes ex omnis m. 2 V 23 operandum V 24 quoque om. V 25 descedetes V. )

493
auxilium et susceptionem ob haec propheta orat, ne cum discedentibus a iustificationibus dei et ipse spernatur. sed hic seruata ea ratio est, ut non dictum sit: spreuisti omnes peccatores, sed: spreuisti omnes discedentes. si enim peccatores deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo sit. sed spernit discedentes a se, quos apostatas uocant. neque interest, an in iustificationibus dei quis aliquando . spernendus enim a deo est, quisque discesserit, quia manentis meritum conseruat consummatio permanendi. differt uero a peccato discessio, quia peccato uenia per reseruatur, discessio uero cum ipsa discessione se damnat; hinc oritur, cum uoluntas eorum, qui discessuri sunt, est iniqua.

Dehinc sequitur: deputaui omnes peccatores , ideo dilexi iustitias tuas. semper prophetae sermo longe se et ultra communem sensum extendit. nos enim praeuaricatores eos existimamus, qui susceptam fidem et cognitionem dei adeptam relinquunt, aliud pollicitos et aliud nunc agentes. sed hic existimantur omnes peccatores ; nullus excipitur, generaliter ad omnes nomen refertur. lex enim ueluti naturalis est, iniuriam nemini adferre, nihil alienum praeripere, fraude ac periurio abstinere, alieno coniugio non insidiari. nouit et hanc apostolus legem dicens: cum enim nationes, q u ae legem non habent, naturaliter secundum legem faciunt, tales homines legem non habentes sibi [*]( 24 Rom. IT, 14. ) [*]( 1 ob haec VRp (in C ras.) ob hoc E descedentibus V 8 spraeuiati R 4 sed add. m. 2 V descedentes V si enim ex si 5nes si enim si m. 2 V 6 deus om. E utique ntiq; sperneret corr. m. 1 R ntique ds sperneret V 6 sed sperneret V descedentes ex descentes V 7 neque enim interest Ve 8 quisquis E 10 a peccatore VCe quia .. ex qua m. 1 R 16 iustitia tua corr. m. 1 R 16 sermo non longe V se om. Cp ultra ex ultra se m. 2 V extendit scripsi tetendit VRC Be tendit p tendit E 18 relinqunt R relinquit V pollicitus C 19 praeuaricatores esse existimantur CpE 20 ad mones V et omnes C 21 praeuaricationes VlC 22 nemini ex nemi m. 2 V inferre E nil e 24 naturae om. Cpb 26 habentes ex habent m. 2 V. )

494
ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. ergo praeuaricatores existimantur, qui, quod a natura legis accipiunt, derelinquunt. furem quis deprehensum aut adulterum aut homicidam arguet lege naturae. sed si in his ipse uersetur, praeuaricator est legis.

Nouit etiam, cum ait peccatores terrae. alios esse et caeli peccatores. audiamus enim prodigum filium perditum atque mortuum de peccato suo patri confitentem: peccaui, inquit, pater in caelo et coram te. quisquis caelestis doctrinae et spiritalis gratiae particeps factus in peccato demorabitur, non terrae peccator est ille, sed caeli. omnes enim credentes in se dominus noster Iesus Christus coexcitauit et collocauit in caelestibus, ex quibus qui decedet, tamquam caeli peccator arguitur. cum igitur propheta pecca.tores terrae esse existimet, quia naturae legem peccando transgressi sint, ob hoc ipse testimonia dei diligit. quia, cum sit decedere ex lege naturae, tamen iam sine uenia sit ex caelesti lege discessio.

: confige de timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui. nonae et preces prophetae sunt, ut a timore dei carnes suae configantur. sed meminit conpatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo uelint. et minore istud dicti uirtute latinitatis translatio elocuta est. quod enim nobiscum [*](9 Luc. XV, 21. ) [*]( 2 quia quod naturale legis C q4 qd a naturale lege p qui quod a naturali lege b 3 depraehensum VR 5 ipse reuersetur C praeuar t ricationea corr. m. 2 V praeuaricator es = (eaas. t ?) R 6 ait add. m. 2 V 7 euuangelioae praedicationes V1 8 mortuum ex per filium corr. m. 2 V 9 inquid VRl in caelum pb 10 quisque VCp 12 dns iha xps V 18 in add. m. 2 V qui add. m. 2 V decaedet = R deoidet VCp decidit e decedit b 15 existimet ex existimamus m. 2 r 16 sunt V testatus di V 17 qui cum C deoidere C lege add. m. 2 V 18 decessio V 19 conolusit V de CVe (& LXX) om. Rpb 20 tui. enim R et add. m. IV 21 praeces VR configantur ex confitantur m. 2 V 98 is V uellit V uellent R 24 latina V* quod ex quid m. 2 V. )

495
est confige, illic id significat, ut clauis se configat. moriendum ergo nobis est, et omnia carnis uitia configenda cruci domini sunt. morimur enim secundum cum Christo et consepelimur in baptismo. et hoc propheta quamquam in uoluntate sua habeat, tamen, ut per misericordiam dei consequatur, expostulat. configi enim ex timore dei carnes suas orat, iudicia dei metuat. timet enim aeterni iudicii sententiam, timet non cum Christo configi et commori et consepeliri, nouum se hominem, nisi uetere cum uitiis et concupiscentiis exuto, intellegens non futurum.

AIN.

Feci iudicium et iustitiam: non tradas me persequentibus me et reliqua.

Et in psalmi exordio et deinceps frequenter meminimus per singularum litterarum quasi elementa discendi doctrina nos pietatis, , , fidei et timoris institui, et ut rudem infantiam ad loquendi scientiam, quam et agendi doctrina consequitur, ipsis humanae uocis initiis erudiri: quod ex praesentibus sextae et decimae litterae octo uersibus intellegi licet. propheta enim ex persona sua uniuersos docet, quid uelle, quid agere, quid profiteri unumquemque pro conscientia infirmitatis ac naturae suae utile sit, quid etiam metui, quid caueri, quid emundari oporteat. beatus idem , qui per misericordiam dei ipse sibi et uniuersis doctor et prospector et emundator et iudex est! certe dignitati eius [*]( 1 AOHAUCON et KAO#A(JCO# r KAOHA UCONET KASHAUCON R id Px in m. 2 Y xua?jio>aov id om. Cp 4 consae- 1 pelimur V 5 in sua uoluntate E 8 timet se non Cpb 9 ueterae R ueterem ex uetere m. 2 V 10 exuto ut intellegens V Explicit littera quinta decima incipit littera sexta decima feliciter V Finit R Finit littera XV incipit Ain littera XVI Cp 14 et deinde V deinceps (om. et) C 15 per haec ex per haec per m. 2 V 16 doctrinae V doctrine C 17 ut om. V . 19 litteraea R 20 intelligi ualet p profetam V 21 quidpr. I. add. m. 2 V 23 emundari ex demundari m. 2 V effidari p(Ar) 24 qui eras. R et uniuersis doctor om. VR et prospector — et iudex om. p(A) et uniuersis doctor — et iudex om. C 25 emandator (sie) ex remandator m. 2 V et certe Cpb. )

496
decentissimum est, ut, qui spiritu dei loquitur, ea, quae humanae et salutis et sunt, eloquatur.

Ait enim ita: feci iudicium et iustitiam: non tradas me nocentibus me. facit placentia deo opera et, quia facit, ne nocentibus se tradatur, orat. opus merendi antefertur, et dehinc meriti praemium postulatur. fit enim primum, quod placeat; et tum dignatio eius, cui per opus placetur, oratur. at nos nec operamur nec placemus, quin etiam impiis et inreligiosis rebus offendimus; et quia tales non , irascimur. sed dignum est contueri, qualia sint, quae propheta faciens, ne nocentibus se tradatur, orat.

Et omnia, quaecumque quis timens deum fecerit, utilia ei atque pulchra sunt. pudicitiam quis colens gloriosum ac nitens sordenti corporis sui carni lumen inuexit. contemptum uero pecuniae adsumens liberum se a terrenis dominationibus reseruauit. frugalitatem autem et parsimoniam diligens nobilitatem animae caelestis captiuam ebrietati non dereliquit. sed , quamuis magna atque praeclara sint, tamen, quia prophetae propria eique tantummodo utilia sunt, non referuntur ad meritum.

Sed quid fecit, ut non tradi se nocentibus deprecetur? iudicium scilicet et iustitiam; nihil inconsultum, nihil iniustum agens, sed primum iudicium; omnia namque ratione, modo et ueritate pertractans, ut id, quod in alterum agat, perpensum antea atque perspectum iam de consilii sententia exsequatur. non permittit autem consilio tantum suo iudicii sententiam, sed facit cum iudicio iustitiam. iudicantis autem cum consilio hoc opus maximum est, ut, quod iudicat, iustum [*](2 aeternitatis (om. et) Cpb 8 enim om. R 4 facit ex facet m.2 V fecit pE et quia fecit VCpE 6 et om. V 7 placet Cpb et cum V placitnr V 8 ad nos VRC 11 ne om. V 13 sint VR 14 carmine V 15 paecuniae V terraenis R 16 reseruaoit ex resernat C m a praeseruauit E paroimoniam b 17 captiua corr. m. 2 V captinit C i a. non om. C 19 eque corr. m. 2 V 20 sed quae V ut om. C non om. r 21 et add. m. 2 V 22 iniustum ex iniustitiam m. 2 V namque ex nam m. 2 V 28 rationem V et ueritatet corr. m. 2 V in integru agat C 24 adque VR perfectum VRC 25 sui V. ) t

497
sit. iustitia etenim est amica concordiae, uinculum, fundamentum pacis, atque humanae rationis operatio. haec itaque propheta fecit; in quibus cum opus suum sit, tamen et , quibus iudicium et iustitiam fecit, utilitas est.