Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Propheta igitur sacramento constituens, ut iusta dei iudicia custodiret, hoc primum opus sumpsit, ut humilis fieret, neque solum humilis, sed humilis ualde: per adiectionem hanc consummatae in se humilitatis modestiam docens. et erant causae in eo plures superbiendi. praebebat causas nobilitas ex Iuda, et in eo primum potestas benedictionis regiae inchoata. mansit enim aliquandiu ex Dauid tribu regiae potestatis familia, ex qua secundum carnem rex aeternus emersit. erat etiam prudentissimus; : et occulta [*]( 6 II Cor. 12, 7. 14 II Para!. 82, 26. 27 Ps. L, 8. ) [*]( 1 utiliter utendura VRCsed cf. adn. Bened. 8 uitio V 4 esse se scripsi esse R se VCpE 7 reuelationem Vl 8 sathanae Rp colafizaret VRCp 9 extollat F1 elictionie V 10 meruit VRCp 11 munerum grSm efferret.. p(A) Ezahiam C 12 scribtura ex scribturam m. 2 V 18 haec manere ista laudatio R 14 uerbis in saecundo (sic) praeteritorum libro in marg. add. in libro pteritoru m. 1 R, in secundo paralipomenon libro pe 15 Ezehias C altitudine ex altitudinis m. 2 V 16 ubi h. l. om. V 20 primum ex primum est m. 2 V 29 modestie docens C modestiae docens p 28 praebebat ex praebat m. 2 V 25 dauit V 26 potestatis ex potestis m. 2 V 27 erat add. m. 2 V ait add. m. 1 V. ) [*]( XXII. HDar. Plct. pari I. ) [*]( 31 )

482
sapientiae manifestasti mihi. meruit etiam et propheta esse, cum dicitur: aperiam in parabolis os meum, eructabo absconsa a constitutione mundi. humanae quoque opulentiae copiis abundauit. ait enim ipse: ecce congregaui de paupertate mea auri talenta milia tot et argenti alia et seris et ferri, quorum non est. hinc nobilitas, hinc regis potestas, sapientiae fiducia, hinc prophetae meritum, hinc copiae facultatum; non erexerunt tamen in superbiam neque in aliquem fastidii tumorem extulerunt. tuto ergo postulat dicens: u i me secundum uerbum tuum, id est, ut tamquam nondum uiuens aeternae uitam secundum uerbum dei mereatur, quia eum humilitatis modestia intra disciplinam et doctrinam contineret.

Sequitur deinceps: uoluntaria oris mei fac beneplacita, domine, et iudicia tua doce me. digne propheta sacramentum constitutionis suae. primum enim humilis ualde effectus est; sequenti nunc orat, ut uoluntaria oris sui beneplaceant. non contentus est iam praescriptis legis contineri neque tantum necessitati subiacere. praeceperat malum pro malo reddendum. Dauid iste, cum Saul totis se. imperii sui uiribus persequentem frequenter captum et conclusum habuisset, non modo non peremit, sed etiam cum honore dimisit dicens: non inferam super eum manum meam, quia domini est. hunc etiam cum in bello peremptum conperisset, fleuit et uindicauit. filius quoque [*](2 Ps. LXXVII, 2. 4 I ParaI. 22, 14. 24 I Reg. 24, 7. ) [*]( 1 sapientiae tuae t 2 hos p 3 eructuabo R 4 habundauit R abundabit V 6 milia tot VC millia R tot milia e centum millia pb 6 et argenti alia VRCe et argenti mille millia pb 8 prophetiae CpE 10 fastidiammorem V fastigii tumorem Cpe 11 tamquam C (om. ut) nita qua R 12 uitae uita C uerbum tuum di V 18 maneaf- C 14 praedioationia ex praedioationem V euuangelicae V 15 deincepsaeo quitur E fac bene dne V 16 dignae R digna V(p( A) 17 sacramenta C sacramento Vp(A) 18 humilitatis V 19 oris ex uris m. 2 V est etiamjw pi 21 precerat V pciebat corr. m. 2 p reddendendum R esse reddendum VCpE dauit V 22 se om. VRC sequentem V 96 xfte dfla V in om. V 26 Sterisset C. )

483
eius Abessalon regnum occupat, exercitum contrahit, patrem bello parricidali persequitur. sed militibus. Dauid dicit: parcite puero . illi quidem ad resistendum necessitas inposita est, ut regi; sed pietas et bonitas adfuit ad parcendum, ut prophetae. mortuum quoque paterno et dolore defleuit. haec enim , nou legitima sunt: et his obtemperare libertatis potius quam necessitatis officium est.

Habet hanc apostolus , non et legitimae : de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do. aut cum gloriam uiduitatis et continentiam laudat, non inhibet iam potestatem nubendi, sed meritum caelibatus praedicat. ultra legem instituit et ultra praeceptum adhortatur, uoluntaria legitimis anteponens. et rursum ait: numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? numquid non mulieres circumducendi, ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? aut ego et non habemus potestatem non operandi? sed non utimur hac potestate. potestas in licito est, cum lex infidelitati nostrae parcens nos grauibus non onerat. at uero uoluntatis professio ei incremento fidei est, cum in his, quae moderata lex nobis est, nosmetipsos deuotionis studio continemus.

Haec igitur uoluntaria, ut deo sint placita, propheta orat, quia illa, quae ex praescripto legis gerantur, ipsa seruitii sui necessitate peraguntur. causam autem semper [*](2 II Reg. 18, 5. 9 I Cor. 7, 25. 14 I Cor. 9, 4 sq. ) [*]( 1 ablalon C absolon p et sic infr., ubi etiam in R absalon . 2 dauit V 3 ille R 4 set V ' 6 uolantariam I71 8 hanc add. m. 2 V noluniariae ex uoluntariam m. 2 V 9 consuetudinis V 11 inhibet iS scripsi inhibita VRe inhibet Cp(A)b 19 potestate VRe merito .C caelibeatuB V praedicator VCe 17 fratres (om. et) V cefas C caefaa V 19 non operandi VR (οὐϰ ἔχομεν ἐξ̉ονϭἰαν TOV μἠ ἐϱγάζεϭθαι) operandi C heo operandi p hoc operandi E hac om. RCp(A) 20 poteitas ex potestate m. 2 V in licita R in licita ex in locita m. 2 V ob illicita p( A) an nobis licita? 21 honerat Rlp ad uero ex ad m. 2 V 25 geruntur V generant' C ipse seruitio V. ) [*]( 81* )

484
deprecationis sua?. postea enim quam uoluntaria oris sui ut beneplacita essent orauit, adiecit: et iudicia tua doce me. iudicia legis agit et, quantum in se est, gestis atque operibus exercet; sed nondum ea intellegit. scit enim esse legem spiritalem. et illud, quod sub specie praesentium operationum continetur, nosse festinat: ea enim quis necesse est doceri postulet, quae ignorat.

Totum autem se propheta secundum sacramenti sui constitutionem deo dedit. humiliatus est , uoluntaria oris eius placentia sunt: nunc eius anima in dei manibus semper est et legis dei non obliuiscitur dicens: anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. totum, quod uiuit, deo uiuit. omnis eius sensus et spiritus in deo est; nullum tempus admittitur, quo legis possit obliuio. in omnibus operibus et cogitationibus deus cogitatur. lex in memoria est, in dei manibus semper anima uiuentis est.'

Scit, quam sibi istud utile sit, scit, quam sit necessarium se manibus dei gestis atque operibus suis et per memoriam legis inserere. ait enim: posuerunt laqueum mihi: et de mandatis tuis non erraui. scit in hac saeculi silua plures laqueos extendi, plures captiones parari. sermo, cogitatio, opus nostrum semper adiacentes habent laqueos, cum interdum occurrit causa irae, doloris adfectio, querellae necessitas, malae cupiditatis occasio. haec diabolus angelique eius, ab initio transgressores et ab exordio peccatores, laqueos semper extendunt. sed cuius in manibus [*](1 depraecationis VR uoluntarie V1 ut om. R 8 agit er agit enim m. 2 V ait C 5 illut V 6 noBse om. V 7 postulat V 9 est add. m. 2 V uoluntariae V 10 placenti sunt V tunc eius p tone eni C 18 omnis eni C 14 spiritus d5 est V qd subrepere C 15 in omnibus suis operibus pb 16 anima uiuentis semper est Cpb 18 soit esse qua corr. m. 2 V scit etiam quam b istut add. m. 2 V scit om. V 19 dei om. C gestum adque V legis adque R 510 posuerunt peccatores laqueum mihi pE 21 et om. V tuis = = non R 22 laqueos extendi plnres om. V 25 quaerellae VR querelae CpE cupidatis p haec VRC hos E nos p 96 transgressioreat ab r 27 laqueos extendit semper extendunt V sed om. V. )

485
dei anima est et qui numquam legis dei inmemor est, his undique licet laqueis circumiectis a praeceptis tamen non . semper enim deum cogitans ab his euolat, ut in : sicut passer liberatus ex laqueo uenatorum. et dominus ipse per prophetam ait: liberate uenatorum et a uerbo conturbationis.

Non enim iniuste tenduntur retia auibus. in caelestem scientiam homo eruditus es; quid tibi cum terrenis operibus et gestis est? auis effectus es; cur non in elemento moraris? uolucres enim caeli nuncupantur; non iniuste ergo illis in possessione terrenae habitationis sunt. saeculo ; quid tibi cum saeculi rebus? quid quereris captus in saeculo? quid quereris iniuriam laquei in regione non tua ? dic potius et utere ipse tu uoce dicentis ista: quis dabit mihi pinnas sicut columbae? et uolabo et requiescam. natura auium est, ut non, cum uoleut, requiescant: tu autem iam factus columba uolando requiescis, id est in caelestem te sedem et cognitionem a laqueis terrenis uolatu fidelis animae ecferendo.

Dehinc sequitur: hereditaui testimonia tua in ; quia exultatio cordis mei sunt. heres secundum humanam consuetudinem omnia eius obtinet, cuius et heres est. sed humanas hereditates dedignatur propheta: testimonia dei hereditauit. gratum ipsi, si dei fiat ipse testis, quia exultatio cordis sui sit, si de deo inter persecutionum bella testetur. sic et meminimus his testimoniis apostolos gratulatos, cum exeuntes de consessu persecutorum sunt propter dei nomen dignos se iniuriis iudicatos. testimonia ergo eius exultatio [*](4 Ps. CXXin, 7. 5 Pa. XC, 3. 7 Prov. I, 17 (LXX). 14 Ps. LIV, 7. ) [*]( 3 aberrabit b dfim Cp euolauit V1 4 alio E 5 per om. C 7 iniostae R inste C tendentur Cl 8 eruditus est V qui tibi C opibus V 9 gestis es C auis effectus (om. es)' V qur non in (non i in ras.) R cur in non V 11 in possessionae R in passione V 12 captus in saecmlo quid quereris om. Cp quaereris VR 14 ita Vpl 15 pennas RCp 16 ut cum n5 uolent V 17bolando V1 18 te om. C terrens V 19 et ferendo V efferendo RCpE 21 ezultio V1 baerens secundum V maeres secundum C 23 propheta qui testimonia E 25 si de deo scripsi cf. p. 486, 2 et Stud. 1889 p. 323 si se deo VRC si se dei pE. )

486
eorum cordis fuit. sed propheta, ut et apostoli, licet inter multas persecutiones testimonia dei, id est testandi de eo cum exultatione cordis tamquam hereditatem retineat, tamen etiam illa dei testimonia hereditate adquisita habet, sub testibus dicta sunt. Moyses legem sub testibus dedit caelo atque terra, Esaias sub testibus arguit caelo atque terra, apostolus iam celsioribus testimoniis ut praedicator euangelicus usus est dicens: testor uobis coram deo et Christo Iesu et angelis eius. ergo testimonia sub his scripta et sub his testata et in his testata tamquam noui patrimonii heres occupat: non ex parte, sed totum. ius enim hereditatis ex solido est. etsi inter plures secundum humanam successionem hereditas diuidatur, tamen hereditas ipsa nomine heredis ex solido est.

Ac ne, quod a multis dici saepe solet, rationis aliquam habeat auctoritatem, cum adserunt proprium dei munus esse, ut quis in dei rebus atque operibus uersetur, excusantes infidelitatem suam, quod cessante erga se dei uoluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a deo munus, sed incipiendi a nobis origo est. et uoluntas nostra hoc proprium ex se debet, ut uelit: deus incipienti incrementum dabit, quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, tamen adipiscendae consummationis est ex initio uoluntatis. : declinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas in propter retributionem. cor suum ipse declinat et ex humanae peccatis in dei . natura quidem [*]( 8 I Tim. 5, 21. ) [*]( 1 eorum add. m. 2 V dicet inter V 2 di id est — illa di testimonia in marg. infer. add. m. 2 V 8 cum exsultationem r 4 acquisita pE 5 legem sub testibus statuit p lo adque — arguit cae add. m. 2 V 6 eseias V Esaias — terra om. p 7 pditor C 8 dfio et u xpo lhs V 9 ecce ergo C testimoniis V1 10 et in his testata orn. V add. m. 2 p 11 sed in totum e 12 est add. m. 2 V humantl C 15 ac nec C 19 set incipienda nobis V 20 ut uoluntas V exedebet (' ex se habere debet E 21 ut ue = let C et uellit V qua V 23 consummationis ex consummatione m. 2 V. )

487
et origo carnis eum detinebat, sed uoluntas et religio cor eius ex eo, in quo manebat, originis uitio ad opera declinat. et declinat in omni uitae tempore: non in definitione aliqua spatii, sed in omni uitae suae saeculo. declinat propter retributionem, certus scilicet ea fidei meritis reseruari et in his retributionem eius esse, oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit; quae deus his, qui diligunt eum in Christo Iesu, cui gloria est et nunc et semper in saecula saeculorum. amen.

SAMECH

Iniquos odio habui et legem tuam dilexi et reliqua.

Praecepti euangelici doctrina ea est, ut inimicos diligagamus et non solum amantibus nos amorem, sed etiam his, qui nos oderint, debeamus. ergo haec prophetae professio aduersari uidetur dominicis mandatis, ut, cum amor nobis inimicorum imperetur, ille, quod iniquos oderit, tamquam bonum opus praeferat.

Sed huius ipsius dicti ratio ex ipsis euangeliis noscenda est. nam dominus, qui inimicos diligi iussit et maledicentes patrem aut matrem reos mortis esse constituit, rursum alio in loco praecepit dicens: si quis uenit ad me et non oderit patrem suum et matrem suam et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc etiam et animam suam, non potest meus discipulus esse. ergo haec uidentur [*](29 Luc. XIV, 26. ) [*]( 1 et om. R 3 tempore — uitae suae in marg. infer. add. C 5 aoilicA (ca in ras.) R se ad fidei meritum V 6 in om. R 7 asceuderunt pe 8 diligent V cui e gloria p 9 nunc (oni. et) et semper V et in saecula saeculorum E et in omnia saeoula saeculorum V Explicit littera quarta decima incipit littera quinta decima feliciter r Finit R Finit litt. XlIII inc. Samech lit. XV Cp 10 samh V 13 praeceptum euangelicae doctrinae est ('p ut om. C 14 amorem reddam' sed p hoe qui nos oderint diligamus Cp 17 tamquam ex tam m. 2 V 18 post praeferat E add.: dicens: Iniquos odio habui 19 euuangeliis V 20 diligit iussit V et om. V 21 morti esse V esse mortis Cpb 93 et matrem suam om. R suam om. CpE aut uxorem aut filios aut fratres R 25 uidStur sibi contraria V. )

488
sibi esse contraria, ut, cuius ex praecepto non solum odium in parentes, sed maledictio tantum morte sit digna, ipse rursum dicat, neminem discipulum suum esse posse, nisi qui patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores et animam suam oderit. durus hic sermo et praeceptum graue est, inpietatis necessitatem ad consummationem religionis inponere.

Verum nihil a deo durum, nihil impium, nihil contrarium anterioribus praeceptis iubetur. irasci autem haec carissima nobis nomina, pater scilicet ac mater et uxor et filii non possunt, quod eos praecipimur odisse, cum animam ipsam nostram odisse iubeamur. scit enim esse dominus plures tam inconsulti amoris, ut, cum persistere in martyrii gloria filios suos uideant, ut tempori cedant, rogent; ut sententiam mutent, precentur et pietatis erga eos utantur adfectu, cum anus mater et pater senex miserabiles canos filio in ipso martyrii certamine cum inuidia uoluntatis eius ostendat, hinc et uxor adsit filiorum ambitiosa comitatu, oret, ut potius sibi illisque uiuat, hinc fratres et sorores blandis nominum suorum familiaritatibus deprecentur, ipsa quoque anima inlecebris iam pridem capta uiuendi tacitis quibusdam consiliis ad coniuentiam inrepat. hoc igitur in tempore odisse nos patrem, matrem, uxorem, filios, fratres, sorores et ipsam quoque animam dominus praecepit. nam hunc eundem sermonem ita clausit, post odium uniuersorum dicens: et si quis non portat crucem suam et uenit post me, non [*]( 24 Luo. XIV, 27. ) [*]( 2 ipse ex se ipse m. 2 V 4 et sorores om. VR 5 praeceptum ex praecepto corr. m. 2 V 6 religionis ex religionis religionis m. 2 V 7 nihil ex nil m. 2 V 9 pater ex parte corr. m. 2 V aui mater R 10 eos add. m. 2 V cum animam — odisse om. V 12 inffeulati C resistere R 14 praecentur VR et inpie pietatis ex et inpie tinpieatia V et impiae — = (eras. 2 litt.) pietatis R inutantur V anus pater et mater V 15 miserabiles ex miserabilis m. 2 R mirabiles C in om. V 17 ut om. Cp 18 illisque ex illeque m. 2 V 19 depraecentur VR 20 conion uentiS V (cf. Brambach p. 303) ciuentia p conibentiam RC 22 matrem add. m. 2 V ipsam ex ipsa m. 2 V 28 praecaepit R huno ex haec m. 2 V 24 uerba et si quis non portat — uidetur dicens p. 489, 7 om. Cp 25 pos me V fort. recte, cf. p. 391, 16 et Stolz L. p. 316. )

489
poterit meus discipulus esse. ergo tum odio habendi sunt, cum portare nos martyrii crucem nolunt, cum sequi dominum exemplo dehortantur. honestum hoc odium et utile est, eos, qui ab amore Christi abducere conentur, odisse.

Itaque nunc propheta nihil contrarium praeceptis, quibus amare inimicos iubemur, locutus uidetur dicens: iniquos odiui. non enim inimicos suos odit, sed iniquos, id est transgressores legis. propriore istud uerbo graecitas nuncupat dicens, id est extra legem agentes. sed qui legis odit, non potest non id amare, quod odit esse neglectum; et ideo ait: et legem tuam dilexi. conuenit autem, ut, qui legem amat, eos oderit, qui legis inimici sunt.