Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Haec igitur musicae artis quadrifaria diuersitas psalmorum est diuersitatibus coaptata: ut psalmus per corporei organi motum in commemoratione gestorum sit, canticum uero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam; canticum uero psalmi est, cum praecunti gestorum merito cognitio scientiae praestatur, psalmus deinde cantici, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opera inchoatur et geritur. per has ergo superscriptionum proprietates intellegentiam psalmorum quaeri oportebit, quia unicuique generi prophetise in proprietate titulorum unumquodque genus musicae conparationis aptatum est. eos uero, qui sine inscriptione ulla significationis alicuius habeantur, ut est primus et secundus et ceteri conplures alii, intellegendum est ex doctrina spiritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos, ut unusquisque ex his secundum fidei suse sinceritatem rationem intellegentise spiritalis expeteret.
Aliae uero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid conplexae sunt, uel ex interpretatione nominum, uel ex comparatione gestorum, uel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat, ostendunt: ut, sicubi est pro die sabbati, [*](1 consequantur V his ex is m. 1 V igitur V ergo rE operantium V r cf. de hoc errore et sim. Acad. p. 31. studiis insistentium psalmi illius r 4 tractatur ex tractur m. 2 V 5 praestat r 8 diuersitatibus Vr diuersitati E per corporei organi V per organi corporei rE 9 in commemorationem r 10 hSt in ser 11 preeunti V praeeunte E 12 scientiae h. l. om. Vre, sed cf. uersum sequentem cum om. r 13 opera Vr opus E 15 quaeri r quaerere ex quaere m. 2 V quaerere E 16 generi ex genere m. 2 V profetae V 18 sine scribtione V habentur b 19 primus et secundus Vr primus uel secundus E 20 et doctrinae r 28 aliae ex alie m. 2 V 24 aliut V 25 conplexa Vr sunt om. Vr interpraetatione V.-) [*]( XXII. HUar. Pict. pars. I. ) [*]( V )
Diapsalma uero, quod interiectum plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conuersione modi musici inchoari: ut, sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis music» modulo cantari intellegendum sit. et de personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem adferre temptabimus. ceterum modi musici disciplinam conseruare translatio graeca et latina non potuit. hsec autem in conpendiosam breuitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit.
Est autem diligens perpensumque iudicium expositioni psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur, qua unusquisque eorum claue intellegentise aperiendus sit. nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui plures aedes diuersaeque sint, quarum fores propriis clauibus diuersisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sunt, uolenti unamquamque aedem aperire maximam ignaro adferant difficultatem, ut clauem uniuscuiusque aedis inueniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clauem cito ex copia illa congestae in unum uarietatis eligere, aut ingentis laboris, aptam et congruam clauem aperiendi uniuscuiusque aditus [*](1 fili V 4 doech r post historia incip./ol. 2II 5 praenotatur b in eo aut per pronominum qualitates scripsi Stud. 1886 p. 336 in eo pronominum qualitates R in eo per pronominum qualitates e in eo pronominum us qualitatibus IV 6 ut illi R 6 aut om. r per sup. lin. a m. 1 r 7 profetiam V 8 diapsalma R in diapsalma J'E in diapsalmo r 10 sub conuersatione J'r 11 aliut V 12 intellegendum est Vr 18 repperiemus VJi 14 temptauimus r 21 adque rn complures aedes a aedes complures - 23 in unum locum r 24 sint E aperire om. r 26 necesse in marg. add. m. 1 R 27 congesta r aut ingentis ex ad ingentis in marg. corr. m. 1 R. )