Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quamquam uero haec a nobis secundum numeros et legis obseruatione conplacitos et in sacramento euangelico distributos ita dicta sint, tamen absolute uniuscuiusque numeri uirtutem ex superscriptionibus psalmorum et dictorum ipsorum intellegentia consequemur. sunt autem superscriptionum [*]( 1 contineri IV a, sed cf. supr. p. 12, o pos corr. m. 1 V 2 gradum V 3 ebdomadae scilicet ocdoade V epdoade ecilioet ocdoadea r 4 namque Vr nam E 7 hoc Vr isto E 8 nam et ez nam corr. m. 2 V 9 scandehant VrD conscendebant E 10 hebdomas Ed. Rasil. obdomades F1 ebdomades V2Υ ebdomada Dt a 12 cf. quae de hoc loco, qui nota ilIa verborum perturbatinne in nostris libris totiens obuia tUllde corruptus ent traditus, probabiliter ita sanando disputaui Stud. 1886 p. 33.5. quisque ille perfecte (perfectae r) credidisset in his perfectis et beatis et Banctia sanctorũperfectum hunc uerumque, qui in quindeoim graduum (gradum n cantico est, ebdomadis et ogdoadis (ocdoadis I') numerum (numero r) locaretur Vr quisque ille perfecte credidisset in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectum hunc uirum q i quindecim graduum catico est hebdomadis et ogdoadis numerfl locaret ad' quo usque illa (ille t) perfecte credidisset in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectus in hoc utroque, qui in quindecim graduum cantico est, hebdomadis et ogdoadis numero locaretur tb 16 et legis ex et legis et m. 2 r et legis r in legis, sine legis Da 17 conplacitos r complacitos rDa. completos, distributus V 18 sint Vrd2 α sunt e absolute Tabsolutae r absolutius E ueri uirtutem J" uiri uirtutes r 20 intellegentiam Vr conseq. mur Vsuperscribtionum V. )

15
omnium tituli diuersi. nam praeter eos, qui auctorum suorum nominibus aut causarum uel temporum significationibus prae- notantur, sunt alii, quibus titulus in finem est; alii, quibus tantum psalmus cantici, uel canticum psalmi: et necesse est diuersas causas diuersarum superscriptionum extitisse. non enim sine causa tanta rerum diuersitate hic titulorum ordo conuertitur, ut nunc in finem, nunc psalmus, DQVC canticum, nunc canticum psalmi, nunc psalmus cantici ad distinctionem psalmi, qui subiacet, praeferatur. et quamquam in singulis quibusque psalmis singularum quarumque inscriptionum causas praestare nitamur, tamen ad conpendium studiosae intellegentiae in breuem sermunculum uirtutem superscriptionum omnium coartamus.

Finis est, cuius causa cetera sunt; ipsum autem nulli alii causam suam praestat. ob finem enim omnia, nihil uero aliud post finem. namque ad finem tenditur et ad finem desinitur. ita finis et anteriorum perfectio est et ex se nihil in aliquid aliud protendens propria in semet sui ipsa possessio est. psalmi igitur, qui inscribentur in finem, ita intellegendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et spebus existant: quia ad ea, quse in his dicentur, fidei se nostrse cursus extendat et in his, nullo ulteriore procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat.

In musicis uero artibus hse sunt officiorum et generum uarietates. psalmus est, cum cessante uoce pulsus tantum organi concinentis auditur. can ti cum est, cum cantantium chorus, libertate sua utens neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum uocis exultat. canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et [*](2 uel temporum VrDa aut temporum e 8 ali corr. m. 2 V in fine rct 7 in fine ex in fine m. 2 V 11 oausas praestarent amore tamen V oansas prarent amore tamen r 12 sermunonlum Vr sermonem e 14 ipBum aatom Vre ipse autem b 16 alint V et ad finem Vr eed in fine E 17 ex om. r nichil r in aliquit (om. aliud) V 18 ipsa Vr cf. Neue Fiirmenl. 1, 674, ipso ipee (om. eai) Da 19 inscribuntur rE SfO adque V 21 epeb. V (cf. Ps. LI cap. 1) speciebus rE adsistant J'r dicuntur E 92 se sup. lin. a m. 2 V nullo ulteriore procursu VrDe nullo ulteriore tendens procursu b 28 oanore V. )

16
aemula organo uox chori canentis auditur, modos psalterii modulis uocis imitata. psalmus uero cantici est, cum choro ante cantante humanae cantionis hymno ars organi consonantis aptatur, uocisque modulis praecinentis pari psalterium suauitate modulatur. his ergo quattuor musicae artis generibus conpetentes singulis quibusque psalmis superscriptiones sunt coaptatae. ex uirtutibus autem psalmorum et ex ipsis doctrinae musicae diuersitatibus causa uniuscuiusque superscriptionis ostenditur.

In eo enim psalmo, in quo tantum psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur, cum propheta commemorando, quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motibus corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperatis. at uero cum canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis et intellegentia caelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfectae de deo cognitionis ostendit. non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum ueram scientiam consequitur. ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, canticum psalmi, cum bonorum operum efficientise scientiae doctrina coniungitur. prius enim in bonis operibus uiuendum est, ut perfecta possit ea, quae deinceps succedet, diuini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: desiderasti sapientiam? serua mandata, et dominus praestabit tibi eandem. praestat ergo dominus sapientiam his, qui per meritum operum gratiam intellegentise [*]( 26 Eccles. I, 83. ) [*]( 1 modoa V (f) r modum E psalteri ex psalteriu V 3 cantionis Ed. Basil. (cf. Ps. LXIV cap. 3; 11 cap. 31; LXVII cap. 4; CXLIIIcap. 6) canticum Vr cStatiSis a ymno V consonantis ex consonantes m. 2 V 8 superinecribtionis V 12 quae gerit Vr 13 motibne r motu V (?) E 14 usibus V temperatis Vr temperato E ad uero V 15 in ante titulo sup. lin. a m. 2 V epiritualis re 16 arohani ra 90 consequetur V 21 illut V generue cnrr. m. 1 V 24 succedet Vrsuccedit E 27 tibi ex obi corr. m. 2 V 28 qui ex que m. 2 V operum Vre bonorum operum b. )

17
consequuntur. ex his igitur operum doctrinaeque studiis psalmi illius, qui canticum psalmi superscribitur, erit causa noscenda. ubi autem est psalmus cantici. illic per cognitionis scientiam usus boni operis tractatur, cum quando desiderabilem nobis fidelium gestorum efficientiam praestet anterior de deo adepta cognitio.