Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Haec igitur musicae artis quadrifaria diuersitas psalmorum est diuersitatibus coaptata: ut psalmus per corporei organi motum in commemoratione gestorum sit, canticum uero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam; canticum uero psalmi est, cum praecunti gestorum merito cognitio scientiae praestatur, psalmus deinde cantici, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opera inchoatur et geritur. per has ergo superscriptionum proprietates intellegentiam psalmorum quaeri oportebit, quia unicuique generi prophetise in proprietate titulorum unumquodque genus musicae conparationis aptatum est. eos uero, qui sine inscriptione ulla significationis alicuius habeantur, ut est primus et secundus et ceteri conplures alii, intellegendum est ex doctrina spiritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos, ut unusquisque ex his secundum fidei suse sinceritatem rationem intellegentise spiritalis expeteret.

Aliae uero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid conplexae sunt, uel ex interpretatione nominum, uel ex comparatione gestorum, uel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat, ostendunt: ut, sicubi est pro die sabbati, [*](1 consequantur V his ex is m. 1 V igitur V ergo rE operantium V r cf. de hoc errore et sim. Acad. p. 31. studiis insistentium psalmi illius r 4 tractatur ex tractur m. 2 V 5 praestat r 8 diuersitatibus Vr diuersitati E per corporei organi V per organi corporei rE 9 in commemorationem r 10 hSt in ser 11 preeunti V praeeunte E 12 scientiae h. l. om. Vre, sed cf. uersum sequentem cum om. r 13 opera Vr opus E 15 quaeri r quaerere ex quaere m. 2 V quaerere E 16 generi ex genere m. 2 V profetae V 18 sine scribtione V habentur b 19 primus et secundus Vr primus uel secundus E 20 et doctrinae r 28 aliae ex alie m. 2 V 24 aliut V 25 conplexa Vr sunt om. Vr interpraetatione V.-) [*]( XXII. HUar. Pict. pars. I. ) [*]( V )

18
aut pro occultis filii, autpro die octaua, percorporalem superscriptionum significationem spiritalis psalmi intellegatur editio; uel, cum illius Dauid, uel illi Dauid, uel Abessalon, uel Saul, uel Doec in titulo sub gestorum historia praenotantur, in eo aut per pronominum qualitates, ut illi uel illius Dauid, aut per nominum uirtutes, ut est in Abessalon et Saul et Doec, prophetiam, quae in psalmo sit, consequamur.

Diapsalma uero, quod interiectum plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conuersione modi musici inchoari: ut, sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis music» modulo cantari intellegendum sit. et de personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem adferre temptabimus. ceterum modi musici disciplinam conseruare translatio graeca et latina non potuit. hsec autem in conpendiosam breuitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit.

Est autem diligens perpensumque iudicium expositioni psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur, qua unusquisque eorum claue intellegentise aperiendus sit. nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui plures aedes diuersaeque sint, quarum fores propriis clauibus diuersisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sunt, uolenti unamquamque aedem aperire maximam ignaro adferant difficultatem, ut clauem uniuscuiusque aedis inueniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clauem cito ex copia illa congestae in unum uarietatis eligere, aut ingentis laboris, aptam et congruam clauem aperiendi uniuscuiusque aditus [*](1 fili V 4 doech r post historia incip./ol. 2II 5 praenotatur b in eo aut per pronominum qualitates scripsi Stud. 1886 p. 336 in eo pronominum qualitates R in eo per pronominum qualitates e in eo pronominum us qualitatibus IV 6 ut illi R 6 aut om. r per sup. lin. a m. 1 r 7 profetiam V 8 diapsalma R in diapsalma J'E in diapsalmo r 10 sub conuersatione J'r 11 aliut V 12 intellegendum est Vr 18 repperiemus VJi 14 temptauimus r 21 adque rn complures aedes a aedes complures - 23 in unum locum r 24 sint E aperire om. r 26 necesse in marg. add. m. 1 R 27 congesta r aut ingentis ex ad ingentis in marg. corr. m. 1 R. )

19
inuenire, quia ratio et qualitas non sinat, non suas claues claustris disparibus coaptare. itaque secundum domini misericordiam aperiendi uniuscuiusque psalmi clauem reperturi huius ipsius primi psalmi aditum propria sua et congrua claue pandamus.

PSALMUS PRIMUS.

Principalis haec in psalmis intellegentia est, ex cuius persona, uel in quem ea, quse dicta sint, intellegi oporteant, posse discernere. non enim uniformis et indiscreta eorum est constitutio, ut non et auctores habeant et genera diuersa. inuenimus enim in his frequenter personam dei patris solere proponi, ut in octogesimo et octauo psalmo, cum dicitur: exal 1 taui electum de plebe mea. inueni Dauid seruum meum, in oleo sancto unxi eum. ipse inuocabit me: pater mese es tu et susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam eum, excelsum super omnes reges terrae. personam uero filii in plurimis fere introduci, ut in septimo decimo: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi; et in uicesimo primo: diuiserunt uestimenta mea sibi et super uestem meam miseruntsortem. nunc autem primum hunc psalmum uel ex persona patris, uel ex persona filii non posse intellegi, res ipsa abso- Inte docet: sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. in eo enim psalmo, in quo personam patris designari meminimus, propria et apta memorantur, cum dicitur: ipse inuocabit: pater meus es tu, deus meus, et susceptor salutis meae. [*]( 12 Ps. LXXXVIII, 20 sq. 18 PS. XVII, 45. 19 Pa. XXI, 19. ) [*]( 1 sinat ex sinit R 2 dmi V dni Ra. 3 aperiundi V repperitari R 4 propria et R 6 inc. psalmus I. r duo uertnts uacui R 7 intelligenti = - a R 8 sunt re 9 est eorum E 10 diuisa V 11 persona V 12 octogensimo et octauo V LXXX. VIII. (VIII in ras.) R octogesimo octauo E 14 sancto meo E inuocauit R 16 super reges RE 18 ut in XVII. R i septimo decimo V ut in decimo septimo psalmo E 20 sibi uestimenta mea E 21 hunc primum 1' uel ex persona patria st/p. lin. add. m. 1 r 22 fili V 28 post docet YE 1 dd.: cum in eo ait et add. m. 2 V 25 propria ei et a 26 inuocauit R 27 inter susceptor et salutis spatium uacuum 7-8 litter. R. ) [*]( 2* )

20
et in eo, in quo filius loqui docetur, ipse se ex his, quse commemorat, dictorum suorum profitetur auctorem. dicens: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. dum enim et pater dicit: ipse inuocabit me et filius ait: populus seruiuit mihi, ipsos se esse, qui de se loquantur, ostendunt. at uero nunc cum dicitur: sed lege domini fuit uoluntas eius, nulla domini persona de se loquentis ostenditur. sed alterius potius, beatitudinem eius scilicet uiri, cuius in lege domini, uoluntas sit, praedicantis. persona itaque prophetse, cuius ore spiritus sanctus loquatur, nunc esse noscenda est officio oris eius ad cognitionem nos sacramenti spiritalis erudiens.

Et cum hsec loquatur, quaerendum est, de quo uiro eum loqui intellegere debeamus. ait enim: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius nou decidet: et omnia, quserendum faciet, bene dirigentur. multos uel praesenti sermone uel ex litteris ac scriptis eorum conperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo dominus noster Iesus Christus intellegi debeat, cuius beatitudo in his, quse subiecta sunt, prsedicetur. sed id nec modo, nec ratione docuerunt; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetise ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est ueritate. [*]( 4 ipse inuocauit V inuocabit (om. ipse) RE 8 alterius ex alrius m. :I r beatitudine R uidelicet Te 9 praedicantis (i in ras. a m. 2, prob. erat praedicantes) V predicatur R 10 loquatur ex loquantur R loquitur E inter est et officio 2 litt. in ras. R 12 et quia infusus huic profetae sp̃s sanctus haec loquatur V 16 lege e.r le corr. in marg. m. 2 V 20 non defluet RE 21 fecerit R 22 scribtis V 23 hoc om. Ve atque intelligi E cf. Abh. IV, 64 25 ante id una lilt. eras. R docuere E 26 referenda est profetia r 27 profetae illius sermo referat l. )

21

Ea autem, quse in exordio psalmi posita sunt, minime personse eius dignitatique conueniunt; et incautam hanc ita prsedicandi facilitatem ipsa illa coarguunt, quae continentur in psalmo. cum enim dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, cum lex per dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia uoluntas eius in lege domini fuerit, cum dominus ipse sit legis? quod autem lex eius sit, in psalmo septuagesimo et septimo ipse testatur, quo ait: adtendite, populus meus, in legem meam, inclinate aurem uestram in uerba oris mei. aperiam in parabola os meum. et haec Matthseus euangelista ab ipso dicta esse confirmat, dicens: ideo in parabolis lo q loquebatur, ut inpleretur quod dictum est: aperiam in parabolis os meum. prophetiam ergo suam dominus rebus inpleuit. nam in his, in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. id autem quod ait:' et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum - in quo conparatiue beatitudinis profectus quomodo personse eius poterit coaptari, ut sit dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem eius profectu beatitudinis consequatur? dehinc cum secundum Sapientiam et apostolum et ante saecula et ante tempora aeterna sit et primogenitus omnis creaturse sit, et in ipso et per ipsum creata sint omnia, quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quse ab ipso sint instituta? cum neque creatoris uirtus ad beatitudinis suse perfectionem conparatione egeat creaturse, neque primogeniti antiquitas in eo, quod erit [*](9 Ps. LXXVn, 1 sq. 12 Matth. XIII, 35. ) [*]( 1 ea ex et m. 2 V minimae R 2 incautae R 3 illa ipsa e 4 cum enim dicitur om. V 5 Inlata sit R 6 ob id om. V 8 in om. I' «eptnagesimo et septimo V LXXVII. R septuagesimo septimo E testatu! est J'e cum ait e 9 popul' (om. meus) a popule meus e in legem ex in lege 11t. 1 V 10 aurea uestras a in parabolis E 11 Mattheus V Matheua R euuangelista R ab eo e 14 suam om. I" rebus dominus E 15 expleuit VE quibus (om. in) R se locuturam V 18 conparatiuae R 20 ob quod beatius sit Ra 21 cum ipie sapientia et apoatolus r 22 ante ex inte m. 2 V 25 ai- •I t mili r es V sunt VE (praeter Basil.) 26 conparationem aegeat 1". )

22
tamquam lignum, tempus praeposterae conparationis admittat. id enim, quod erit per expectandum adhuc tempus, non potest uideri ut aut fuerit, aut iam sit in rerum natura. quidquid autem iam est, non eget dilatione temporis, ut ad id, quod erit, inchoetur, quia antiquitate exordii sui esse iam permanet.

Itaque quia haec a diuinitate unigeniti dei filii domini nostri Iesu Christi intelleguntur aliena, uir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori, quod dominus adsumpsit, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis et totius iustitiae perfectione praestiterit. et sane id ita intellegi oportere, plenior psalmi expositio monstrabit.

Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum dei corporati doceret, ut communionem glorise? caelestis polliceretur, ut poenam iudicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut prouidentiam dei in retributione monstraret. perfecta scilicet consummataque ratione tantse prophetise ordinem inchoauit, ut hominum inbecillitatem ad fidei studium beati uiri spes inliceret, spei beatitudinem conparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis seueritas coherceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum condicionis ordo distingueret, dei magnificentiam in cognoscendis iustorun» uiis sequitas constituta monstraret. sed res ipsas et earum uerba tractemus. [*]( 1 praeproperae V admittit 1* 3 aut fuerit aut om. V iam sit habere naturae VR quod autem V 4 iam om. r ut ad aliquid erit ina choetur R ut ad aliquid inohoetur e 5 qui corr. m. 2 r -u-Į-I 6 di fili doni ñ ihs (corr. m. 2) xpi V filii dei domini nostri Ieau Christi E 7 aliena (ena in ras. et postea 4 litt. eras.) R profeta V 9 In quo Ra id est in quo I * 15 adortaretur R ut ante communionem Imp. lin. a m. 2 r 17 differentiam ex differrentiam m. 2 V 19 tanti profetae V tantae prouidentiae e ut humanam infirmitatem r 21 ligni beatitudo IV ligni similitudo RE (sed cf. infr. cap. 14) 'J2 inpiis ex impiis (s sup. lill. add. — ante hanc uocem una linea eras.) R in his r 23 coerceret ex coherceret R differentiam ex differentia wi. 2 r 25 sed (s eras.) R nunc et E eorum RE. )

23

Beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. quinque generum obseruantiam beato uiro subesse propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum uia non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde uoluntatis in lege domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi. ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori uia, cathedra pestilenti. dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in uia uero peccatoris stetur magis quam eatur. quarum rerum causas ut intellegere possimus, discernendum est, quanto differat peccator ab impio, ut per id intellegi possit, cur peccatori uia. et impio consilium deputetur; dehinc cur et in uia standum et in consilio eundum sit, cum humana consuetudo et in consilio standum et in uia eundum esse decernat. non omnis, qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. et sumamus ex usu conscientise communis exemplum. patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lasciui et prodigi; et inter haec uitia carent impietate, qui non carent crimine. impii uero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque uirtutibus, omne tamen, quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt.

Igitur secundum hoc propositum exemplum impium discerni a peccatore non dubium est. et impios quidem eos esse natura ipsa iudicii communis ostendit, qui cognitionem dei expetere fastidiunt, qui nullum esse mundi creatorem inreligiosa opinione [*](4 et in lege dni meditabitur V hac nocte R 6 propheta om. 1' in consilium VRe, sed cf. Acad. p. 24 el infr. cap. 7 non ineundum I' 7 in ante peccatorum sup. lin. a m. 2 V niam non cosiatendum V 8 sedendum V 9 meditandum V 12 in coneilium VRe ante t eatur una litt. eras. R 13 eatur ex ineatur m. 1 V 14 es corr. m. 2 V quantum Te 15 qur R 17 in consilium Re 21 filii (lii in ras.) R ae nero om. V in eras. R praecipui ex praecipuis R 24 aliut V pxtra inpietate ex exintra pietate corr. m. 2 V. )

24
praesumunt, qui mundum in hunc habitum ornatumque fortuitis motibus constitisse commemorant, qui, ne quod iudicium creatori suo ob uitam recte criminoseue gestam relinquant, uolunt ex naturae necessitate se nasci et ex eadem rursum necessitate dissolui. horum igitur omne consilium fluctuans, incertum ac uagum est et in isdem ac per eadem sine ulla consistendi statione differtur; non enim tenet modum definitionis alicuius. creatorem mundi disputatio docere ausa non est. cum enim quaeras, cur mundus et quando et in quantum? et utrum mundus homini, an homo mundo? et mors ob quid, uel quo usque, uel qualis? circa hsec impietatis suae consilia agitur semper et uadit, loco consistendi in his consiliis non reperto.

Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet, qui in haeresim delapsi nec noui nec ueteris Testamenti legibus continentur. quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens et in nullo consistens indefinitse sententiae cursu recursuque iactatur. quorum impietatis est, deum non ex dei ipsius professione sed ex arbitrii sui uoluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, deum fingere, quam negare; a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suse fine sic sentiant, confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant et finem ipsum eius, dequa quaeritur, disputationis euitant. beatus ergo uir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit uoluntatem: quia quae impia sunt, uel cogitasse iam crimen sit.

Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque uia non stet. plures enim sunt, qui, cum . per confessionem dei ab impietate discreti sint, non tamen a [*](rant 1 in eras. R 2 commemo corr. m. 2 V 3 criminose ne R 4 se nasci — necessitate om. F, in marg. inf. add. m. 2: necessitate . se nasci et ex eadem rursum 5 ac om. V 6 uagu r uacuum Rα hisdem rR cf. Neue Formenl. II, 200 nulla consistendi ratione I" 7 defertur E alicuiue ex alicus m. 2 r 8 non esse VR 9 qur 11 e 12 et uadit R 13 in heresi VR 14 dilapsi R ueteris ex teris m. 2 r 1 16 et om. V 17 impietas V 20 requiras R 23 consilium VRe 24 consilium YRe non eundi r 26 consiliu w consilio r consilium Re 28 discreti sunt rG. )

25
peccato per id liberi sint, in ecclesia quidem manentes, sed ecclesiae disciplinam non tenentes: ut auari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. et ad haec quidem nos uitia naturae nostrae propellit instinctus; sed utile est, nos uia hac, ad quam ferimur, abscedere, neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. et idcirco beatus uir est, qui in uia peccatorum non stetit, natura quidem in uiam hanc deferente, sed ex uia hac fidei religione referente.

Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. sederunt in cathedra Moysi pharissei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cuius itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem? non utique Moysi. domino sedentes potius quam sessionem cathedrae inprobante, cum dicit: super cathedram, inquit, Moysi sederunt scribse et pharissei; quaecumque dixerint facite. quse autem faciunt, facere nolite. cathedrae huius sessio pestilens non est, cuius oboedientia dominica auctoritate praecipitur. illa ergo erit pestilens. cuius contagium Pilatus manus abluendo deuitat. multos enim etiam in metu dei constitutos saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et uolunt ecclesise legibus subditi fori legibus iudicare. sed quamquam ad haec ipsa officia, quse agunt, ferant secum religiosam uoluntatem. beniuolos sese continentesque praestando, tamen necesse est eorum, in quibus deuersabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. publicarum enim causarum ordo [*]( 14 Matth. XXIU, 2. ) [*]( 1 in ecleaia F in aeccta R 2 eclesiae ex eclesiam m. 2 V aeccleaiae R 3 quidem uitia naturae nostrae nos propellit V 4 sed ut utile est E nos om. V a uia hac ε5 ad quam (ad sup. lin. m. 2 V) Vr qua Re abscaedere Rl aic neque E adibito R 6 decedendi ex decidendi R 11 farisei 17? docentes om. V y 12 exiBtimauimus ex existimabimus V 13 mo si R 14 inquit ex inquid R mosi R 15 scribae et pbarisaei om. V dixerint uobis R 17 oboedientia ex oboediaentia m. 2 V 18 illa enim V contagio r 20 bonorum Ra 21 eclesiae F f = ori (eras. 1) R 92 aguntur R agent ex agerunt V ferunt T' 28 beneuolos e se R continentesq. R 24 diuersabuntur YE (sed. alibi etiam V deuersari) qaodam om. V 25 ante contagio in marg.: q< publicarum rerum necessitudines n sine macula exerceantur add. m. 1 R. )

26
manere eos uolentes etiam in ecclesiasticae legis sanctitate non patitur. et quamuis religiosi propositi tenaces sint, tamen per necessitatem sedis obtentse tum ad contumeliam, tum ad iniuriam, tum ad p“nam cunctante licet uoluntate coguntur, facitque eos necessitas necessitatis ipsius esse participes, cum tamquam lue morbida imbuuntur. et idcirco hanc eorum cathedram cathedram pestilentiae propheta cognominat, quia contagione sua etiam uoluntatem religiosae mentis inficiat.

Sed beatitudinem uiri nondum uel in impiorum consilio non isse, uel in peccatorum uia non stetisse, uel in pestilentiae cathedra non sedisse consummat. possunt enim haec et in saeculari uiro reperiri, ut unum deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentise referat, ut honorum dignitatibus priuatae et tranquillse uitae otia anteponat. sed perfectum nunc deo uirum propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse uirtutibus, sed his consummandum esse, ut beatus sit, quse secuntur: sed in lege domini fuit uoluntas eius. abstentio superiorum inutilis est. nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege domini uoluntas sit. non expectat propheta, ut metus sit. plures enim intra legem metus cohibet, paucos uero uoluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda neglegere; perfectae uero religionis est, praescriptis uelle parere. et idcirco beatus ille est, cuius in dei lege non timor est, sed uoluntas.

Sed deest interdum et aliquid uoluntati; et perfectam beatitudinem solum uelle non obtinet, nisi uoluntatem sequatur [*](1 eos om. V eolesiastioae V aeolesiasticae R sanctitate ex sanctitatem m. 2 V 8 optentae R cum ad (et sic ter) re 4 ounotata licet uoluntate concurrunt V facit E 5 luce V 7 qui r 9 in ipsorum consiliu r in impiorum consilium Re 10 non abisse V 11 eni BUp. [in. R et sup. lin. a m. 2 V 12 repperiri VR 18 moc destiae Vct 14refrenete honore V otium a 15 nun II 16 conatituat ex constituta m. 2 V 17 usurum esse suffragiis sed V 18 sequuntur E 19 abstinentia ex abstentio m. 2 R 21 ut in ras. a m. 1 V 22 uero om. V 23 constituet V q< timoris est R 24 est om. R praescribtiB VR 27 aliquid (om. et) r 28 optinet ll. )

27
operatio. sequitur namque: et in lege eius meditabitur die a c nocte. beatum hunc uirum continua legis meditatio et indefessa consummat. sed forte id humanae infirmitatis natura non patitur, per quam quiescendum, dormiendum, cibo uacandum est; ob quae a spe consequendae beatitudinis etiam necessitate naturalium decidamus, cum quando a meditatione diurna atque nocturna negotii corporalis intercessione sit desinendum. simile quoque huic dicto apostoli dictum est: sine intermissione orate. quasi uero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit sine interpellatione temporis semper orare. meditatio itaque legis non solum in uerbis legendi est, sed in operis religione; neque ut libros tantum et scripturas recenseamus, sed ut ea, quae scripturis ac libris continentur, gestis rebusque meditemur, et diurna nocturnaque opera legem semper exerceant, ut illud apostoli est: omnia quaecumque facietis in gloriam dei, siue cum manducatis, siue cum bibitis, siue cum aliud agitis. per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus, cum per opera deo placita et in gloriam eius semper exercitata sancti cuiusque uiri uita omnis oratio sit; ac sic secundum legem noctu dieque uiuendo uita ipsa nocturna legis erit et diurna meditatio.

Sed consummata uiri huius beatitudine, qui impiorum consiliis et peccatorum uiis et pestilentiae cathedra se abstinens [*]( 8 I Thess. 5, 17. 15 I Cor. 10, 31. ) [*]( 3 infirmita = "= tis R 6 utque a spe J. consequendae ex consequentae R 6 cum aliquando. 7 adque V 8 huic dicto illut * apoatoli dictum est V 9 orantes Re 10 nostre corr. m. 2 r 11 legi = = s R 12 legentis Ed. Basil. et Paria. legendis b sed et in operis e 18 recenseamus sed ut ea quae scribturis ex recenseamus sed ut eamus sed ut ea quae scribturis m. 2 V recennt ea q.≡in n p seamus s.ed soriptoris (in diuers. liq. m. 2) R 16 opera legē er " u semper ser ; ex e = - e - ant (p sup. lin. m. 2 - u supr. add. m. -i) R 18 quaecumq. V queouquae R facitis RE in gloria dei V in gloriam dei (sup. lin. m. 2 add. facite) R in gloriam dei facite E (cf.Abh. IV p. 80) 18 ut sup. lin. m. 2 V orem' (in marg.: quomodo omni tempore oratur m. 1) R 19 in gloria VR exercita VE 20 cuiusquam V fit ex sit m. 2 R 2t diuque 1' 22 hmj R. )

28
dei legem uolens die et nocte meditetur, docendum est, quantus ei fructus adquisitae huius beatitudinis sit futurus. uelle enim beatum esse ex beatitudinis ipsius expectatione proficiscitur. sequitur namque: et erit tamquam li gnum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius non decidet. ridiculum hoc forte et ineptum conparata? beatitudinis credetur exemplum: in quo ligni plantatio, decursus aquarum, fructuum datio, suum tempus et folium non decidens praedicatur. haec quidem secundum homines saeculi nulla forte existimabuntur. sed uideamus secundum propheticam doctrinam, quanta in his ipsis rebus ac uerbis conparatae beatitudinis gloria collocetur.

In libro Genesis, ubi plantatum a deo paradisum legislator ostendit, omne quoque lignum specie pulchrum et ad esum bonum productum esse monstrauit; esse quoque et in medio paradiso lignum uitae et lignum sciendi boni et mali exposuit; inrigari deinde paradisum flumine, quod postea in quattuor principia diuisum sit. quod autem esset hoc lignum uitae, propheta Salomon docuit, dicens de adhortatione sapientise: lignum uitae est omnibus, qui conplectuntur eam et qui incumbunt in eam. lignum hoc ergo uiuens est; neque solum uiuens, sed etiam rationale; rationale autem in tantum, ut fructus det, det uero non confuse. non inportune, sed tempore suo. et plantatum hoc lignum est secus decursus aquarum. in possessione [*](14 Gen. II, 9. 21 Prov. III, 18. ) [*]( 1 die eam et nocte (ex noctem) V quantus ex quantum m. 2 JT 3 enim mp. lin. add. m. 2 V 5 iuxta decursus e 7 defluet RE 8 ligni -= R lignum V 9 non deciditione f non defluens RE 10 forte ex forte et m. 2 V 14Nparadysum R paradisi r legis labor r 15 quoque ex quodque R ad usum Re 16 et om. V 18 paradysum R paradisi I" 20 profeta solomon r de adhortatione sapientiae scripsi cf. Stud. 1886 p. 337 de adortatione sapientiae R de odoratione sapientiae a de adoratione sapientiae e de sapientie (de sup. lin. m. 2) I* 22 post incumbunt in eam R add. : sicut in dum (sicut in domino E) 23 ergo hoc E rationabile ex rationabilem m. 1 V 24 rationabile V ut fructus det fructus det uero V non confusae no inportunae rR 26 iuxta decursus e.- )

29
scilicet regni dei, id est in paradiso, et unde flumen exiens in quattuor principia diuiditur. non enim ait: post decursus aquarum, sed: secus decursus aquarum, unde primum decursum aquarum diuisiones sortiuntur. illic enim plantatum hoc lignum est, quo latronem illum, se dominum confitentem, dominus, qui sapientia est, introducit dicens: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. et quia sapientiam, quae Christus est, lignum uitae cognominari de sacramento futurae corporationis et passionis prophetica auctoritate docuimus. etiam ex euangeliis intellegentise huius est proprietas adstruenda. dominus namque ipse se arbori conparauit, cum in Beelzebul daemonia eum Iudsei eicere dixissent: aut facite, inquit, arborem bonam et fructus eius bonos, aut facite arborem malam et fructus eius malos; ei fructu enim arbor cognoscitur. quia cum fructus esset optimus daemonia eicere, Beelzebul eum, cuius fructus pessimi sunt, esse dicebant. huius quoque beati ligni non dedignatus est in se docere uirtutem, cum pergens ad crucem ait: quia si in humido ligno haec faciunt, in arido quid fiet? per humidi ligni exemplum nihil in se ariditati mortis obnoxium esse significans.

Huic itaque ligno beatus ille uir similis fiet, cum, translati latronis in paradisum modo, secundum decursus aquarum et ipse plantetur: et fiet beata illa et non eradicanda nouella plantatio, quam in euangeliis dominus significat, cum de aliena plantatione conqueritur, dicens: omnis plantatio, quam non plantauit pater meus, eradicabitur. hoc ergo [*]( 6 Luc. XXIII, 43. 12 Matth. XII, 33. 19 Luc. XXIII, 81. 26 Matth. XV, 13. ) [*]( 8 sed — aquaram add. m. 2 V iuxta decursns - 5 latrone (e in raa.) R 6 introduxit t 8 quae ex qui R qui Va q. a cognominari ex cognorminari m. IV 10 ex euuangeliie R intellegentiae istius est V 11 conparatum V 12 Beelzebub E 13 inquit ex inquid R 16 Beelzebub E e = i R 17 non dedignatus est conparationem cum pergens Vr 19 in umido V 20 ariditati ex aridati m. 2 V 21 significandu V 22 fiet similis V 23 in parae dyram R in paradisi V 24 eradicanda R 25 in euuangeliis R aliena svp. lin. m. 2 V 26 conquaeritur VR 27 pater meus coelestis e ergo sup. lin. m. 2 V enim R. )

30
lignum dabit fructus suos. ubicumque autem de fructibus arborum aliquid diuinus sermo significat, facere potius eas fructum, quam dare memorat, cum ait: non potest arbor bona malos fructus facere, et cum secundum Esaiam querella de uinea est: expectaui, inquit, ut faceret uuas, fecit autem spinas. lignum autem hoc dabit fructus suos, arbitrio dandi et ratione moderatum. nam in tempore suo dabit. et quo tandem tempore ? nempe eo, de quo beatus apostolus ait: ut notum fa ceret uobis sacramentum uoluntatis suae secundum placitum quod proposuit in ipso, in dispensatione plenitudinis temporum. hoc ergo dispensationis est tempus, quo et accipiendi et dandi oportunitas temperatur, cum suum erit tempus, ut accipiant quibus dabit. temporis autem mora in plenitudine temporum pendet. dispensatio enim dandi fructus plenitudini temporum reseruatur. et qui tandem hic dispendendus erit fructus? nempe ille, de quo idem apostolus meminit, dicens: et transformabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suse. hos ergo nobis fructus suos dabit, quos iam in eo, quem sibi adsumpsit et qui significatur in ligno, homine perfecit, quem in inmortalitatis suae naturam absorpta mortalitate transfudit. erit ergo ut hoc lignum beatus ille uir, cum quando ipse in gloria dei domino suo conformis adstiterit. [*]( 8 Matth. VII, 18. 5 Esai. V, 2. 9 Ephes. I, 9. 17 Philipp. III, 21. ) [*]( 1 de frugibus r 2 diuinus sermo aliquid V 8 fructu R fructum e.r t fructus m. 1 V fructus e potes corr. m. 2 V 4 fructus malos E eseiam I' 5 quaerella 172 de uinea est (ea est in ras.) R inquit ex inquid R ut faceret uuas fecit aute ex ut facere duas ante corr. ffl. 2 r 6 lignum igitur r lignum ergo e dauid V 9 apostulus T' ut om. Ra facereRa 10 secundum bapeplacitum RE 11 in dispenaationem RIJ 12 oportunitas VR opportunitas E 18 cum suum enim erit V dabitur r S autem' ora R 14 pendet — temporum om. r 15 et qui tande R 16 dispendendus VRa (cr. Prud. in Symm. 1, 584) dispensandus « 17 et transformauit VRa 18 nra—- R conforme V conformatum RE corporis r claritatis suae RE 20 in ligno hunc perficit V 21 absorta VR 22 quando ex cu quando R in gloriam R 23 domo corr. m. 2 Jx. )
31

Folium autem ligni huius non defluet. nec mirum si folia eius non defluunt, cuius fructus dabuntur potius, quam decident, non maturitate depulsi, non ui exteriore decussi, sed rationalis officii dispensatione demensi. et quid in foliis significet, ex conparatione rerum corporalium absolutum est. namque hanc esse naturam foliorum contuemur, ut ad custodiam fructuum fructibus ipsis circumiecta prorumpant, ut quodam uallo tenera pomorum initia communiant. doctrina ergo uerborum dei, quae promissos nobis fructus conuestit, significatur in foliis. his enim uerbis spes nostrae inumbrantur, horum inter has saeculi tempestates munimine conteguntur. non defluent igitur haec folia, id est dei uerba; quia per dominum dictum est: cselum et terra prseteribunt, uerba autem mea non praeteribunt. nihil enim ex his, quse? a deo dicta sunt, dilabetur aut decidet.