Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Inusitatam ac nouam deprecationem prophetae in primo quintae litterae uersu inuenimus. ita enim coepit: legem , domine, uiam iustificationum tuarum; sed rationem consequi uersus huius ex latina interpretatione difficile est. per condicionem enim communis sermonis nostri non ita absolute potuit uirtus uerbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex transtulerunt: , KVQVS, TCOV GOV. orat enim in hoc uersu, ut sibi lex statuatur iustificationum; et quod graece est , ad eiusdem sensus intellegentiam latinitas explicare non potuit. propheta ergo orat, ut uiae iustificationum suarum legem sibi dominus constituat, id est, ut qua lege uiam iustificationum dei , intellegat et sciat. non enim tantum ait, sed uiae postulat legem.

Et quae tandem iustificationum lex erit? nam in communibus et in terrenis uiis legem meminimus esse in spatii [*](2 legem pone h. I. VRC sed. cf. lin..5 uiae h. I. Vp sed injx. et V tuam; et ita Hilarium sacrum textum legisse non solum consensus optim. codicwn in seq. et textus graecus monstrare uidetur, sed ipsa etiam llilarii explicatio; nant ibi primum de difficultatibus huius interpretatioiw latinae loquitur, deinde ipse uini uerborum graecorum lucidius latine exprimere conatur in sua explicatione uiam in uiae mutars 5 quarte p uersu om. V 6 uiam VRe uiae Cpb 7 interpraetatione R interrogatione V 8 sermonis nostri communis pb 9 exhebreici I 10 NOMOYETHCON MOY KYPie TON OAON AtKAtLJMATONCOY V Nll MOEIN CON MO IRIPTEIN NODONI VINblKARIVM AECNIM R mil. Cp* (itaque, nisi omnia fallunt, Hilarius in h-xtu gracco legit vo/*oairijSov not eel.: et quod a nobis facile redditur "benimme ntir burd) ein G5efeţ\ ben 2Beg betner eaşungen", postea ipse latino. sermone lucidius, quam uersio latina antiqua, interpretari sludet his uerbis: orat, ut uiae iustificationum suarum legem aibi dominus constituat. sic omnes dubitationes apud Bened. et Sabatier tolluntur.) 12 quod — (d ei a uel u corr. m. 2%) R NO- MOYeETHON V NOMOTETECON (ECON in ras. 8) R NOM rr n rt n 00 eT NON C NOnO0anon p 13 eius r lSuiaeT 16adeatet intellegat C et ante sciat om. R 18 iustificationis RCe 19 et terrenis pE spatii mensuris (om. in) V in spatiis mensuris C in spatiis mensuras JiE. )

400
mensuris, cum passuum mille interuallo qusedam legis uiae signa statuuntur, cum mansionum requies disponitur, cum usque ad urbem refectioni uiantium congrua rursum mansionum interualla dimensa sunt. sed etiam tum, cum ex Aegypto populus per rubrum mare pedes transiit, legem quandam fuisse meminimus ei non humani arbitrii iudicio, sed diuini constitutam in columna ignis et nubis. nam cum oporteret populum iter agere, columna ignis nocturno tempore anteibat, de die uero columna nubis. at cum placitum deo fuisset diu in iisdem castris populum contineri, columna neque ignis noctu prouehebatur neque nubis de die anteibat. legem itaque hanc statuit. et si diligenter stationes eas mansionesque castrorum et condiciones locorum, quae Exodo continentur, retractemus, magna in ipsis caelestis itineris mirabilia cernemus. ob quod frequenter propheta orauit dicens: considerabo mirabilia de lege tua. sed iam non istis se legibus contineri propheta orat; non enim legem, sed uiae iustificationum poscit.

Scit esse uiam testimoniorum, cum dicit: in uia testimoniorum tuorum delectatus sum. scit esse praeceptorum, cum ait: in uia praeceptorum tuorum cucurri. nouit esse uiam legis, cum beati sint, qui in lege domini. scit esse hanc uiam iustificationum [*]( 15 Ps. cxvni, 18. 18 Ps. CXVHI, 14. 20 Ps. CXVIII, 32. 21 Ibid. 1. ) [*]( 1 uia V 2 statuantur Cp cum — disponitur om. Cp 3 refecn tione Re refectionis C interuella C 4 dimSsa V dimesa (e t. ras.) R sint p 5 uiae om. p 6 et non VRCe constituta R in colfinam V 7 et nubis — columna ignis om. R populo Cp 8 de die VRCp (cf. Draeger Synt. p. 628) die e sed die b 9 ad cum V placito deum R diu in hisdem VRpe et diuino hisdem C 10 prouehibatur ex prohibatur m. 1 V 11 nubes V die ex dic m. 3 R uia V 12 si supr. scr. R stationes ex stationis R mansionesque ex mansionesquae VR 18 magna om. Cp 15 propheta frequenter C considerabo 0 ex considera m. 1 V 16 non iam CpE issti sae V legis VRC >J-. Acad. p. 31 17 sed uiae iustificationS C sed uiam iustificationum Re sed iustificationum V poposcit Vpe 18 esse uiam iustificationum R cfl dicit supr. scr. m. 1 R 19 tuorum om. R deleotasum C 90 oum dicit C uiam (om. in) pE tuorum om. RC 21 sunt pE. )

401
de qua nunc deprecatur. scit etiam esse uiam in prophetis, scit esse uiam in euangeliis, scit esse uiam in apostolis, de quibus saepe testatus est. ergo per legem huius usque in perfectam illam uiam tendere. plures enim sunt , qui uiam legis inprobant, plures qui prophetarum, multi qui euangeliorum, multi qui apostolorum. scimus enim quosdam non omnibus his uiis esse .. sed scriba doctus nouit diuitis patrisfamilias exemplo de thensauris proferre uetera et noua. hanc igitur iustificationum legem propheta desiderat. lex enim quibusdam religiosi cordis disciplinis continetur et intra fines nos constitutionis suae, quibus se uteremur, artauit, ne excedentes eos ad opiniones euagaremur. non uult igitur ab ea lege excedere, quam constitui sibi orat.

Sed in quam hanc legem orat institui? scilicet at exquirat eam. lex erat iustificationum per Moysen scripta, et hanc propheta operibus exercebat non ergo hanc statui sibi orat, iam statuta erat et ab eo religiose agebatur, sed eam, quam optat inquirere. quid ergo optat inquirere? finem scilicet legis. et quis erit finis legis ? apostolum audiamus: finis enim legis Christus est. sed per has iustificationum uias, quibus statuta lex fuerit, finem legis optat exquirere, neque solum exquirere, sed semper exquirere. ait enim ita: exquiram eam semper. officium exquirendi' non suffecerat per uoluntatem, nisi etiam indefessa ab eo temporis continuatione gereretur. [*]( 8 Matth. XIII, 63. 21 Rom. X, 4. ) [*]( 1 depraecatnr R praecatur V 4 perfeotam ex fectam m. 2 V uiam teneri C ó hereticorQ VR probant CpE 6 scimus etiam E 8 dinitis ex de dinitis R patrisfamilie se exemplo Cp 9 noua et uetera V niae legem — instifioationll in marg. add. m. 1 R 10 desideaiderat V1 11 finis F1 12 exoidentes R opinionis V 18 erat om. R 20 et qui C 22 optat perquirere V 28 ita enim ait VCpE 94 ut quiram C et exquiram pE 26 per uoltitatum V1 26 pE post gereretur inser. D. 34: da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et Beroabo eam in toto corde meo. ) [*]( UII. HlUtr. Plct. pari I. ) [*]( 26 )

402

In prouerbiis Salomonis scriptum meminimus: inintellegenti sapientiam interroganti sapientia deputatur. quo sensu id ostendi uidetur, quod, qui non intellegat et sapienter interroget, sapere credatur. hoc itaque eo proficit, quia propheta in lege manens et secundum apostolum

ex octauo die circumcisus et secundum genus ex tribu Iuda et secundum gratiam corporeae unctionis et rex electus et Christus et secundum sacramentum natiuitatis dignus, cuius filius Iesus Christus esset, tamquam peregrinus legis orat: da mihi intellectum, et scrutabo legem tuam et seruabo eam intotocorde meo. nondum ergo seruat, nondum scrutatus est, nondum intellegit. non ergo de ea lege loquitur, in qua natus est, eruditus est, operatus est, propheta. sciens itaque primam partem esse prudentiae, ut quis, quod non intellegit, sapienter interroget, ut, quod ignorat, intellegat: idcirco intellectum ut accipiat rogat: sciens uero adepto spiritu intellegendi studio opus esse ait: et scrutabo legem tuam. autem fructum in repertae rei custodia esse cognoscens dixit: et seruabo eam. intellegens uero perfectam diligentiam in toto esse cordis officio consummauit omnem sermonis sui ordinem dicens: da mihi intellectum et scrutabo legem tuam et seruabo eam in toto corde meo. [*]( . 1 Prov. XVII, 28 (LXX). 6 Phil. III, 5. ) [*]( 1 solomonia V inintellegenti sapientiam scripsi ἀνοήτῳ ἐπεϱωτήϭαπι ØOIpls. LXX) inintellegentia pientiam V inintellegendo sapientiam Rb inintellegendum sapientiam C intelligendo sapientiam p ignorando ... int sapientiam e 2 roganti C sapient roganti p(A) sapienter interrogantibus e sapientia deputatur ex sapientiam corr. m. 2 V 8 quod ex quid V 4 sapere credatur in marg. infer. add. C profecit r 6 octaua die E octaui diei VC circumciso C circumcisio V 7 gratii V gratia R 8 et sacramejito Cpe 9 lhs xps V christus R 11 sorutabor RCpE 12 inter ergo et seruat 4-5 litt. eras. R 14 in qua eruditus est V profetat VR 15 ut quisque V non add. m. 2 V sapientes b et quod RpE 16 ignorabit V (fort. legendum ignorauit) 18 et om. V scrutabor RCpE cf. Sabatier II, 235 19 fructum repertae rei custodiam esse b fructum (fructus C) huius rei custodiam esse Cpe r et scrutabo eam R 20 perfecta V 21 consummabit 'R omnis C. )

403

Sed quid tandem istud est, quod intellegere optat, quod se et seruaturum toto corde promittit? meminit namque non otiosos dies sex Moysi libro in mundi huius operatione monstrari. scit non superfluam esse diei septimi requiem. recordatur in mensis religione festiuitatis c caelestis tamquam in speculo figurari. nouit annum illum, quo post sex annorum seruitutem liber est, quo post operationem terra requiescit fructibus eius relictis pauperi et bestiis terrae, quo et debita uniuersa Hebraeis omnibus remittuntur. quinquagesimi quoque anni leges concupiscit scrutari; uult, sit in primo mense decimi diei usque in quartam decimam et deinde usque in uicesimam primam religio. illam quoque septimi mensis cogitat sollemnitatem, cuius memoriale in tubis est, decimi quoque diei in eo placationem et post quintam decimam in tabernaculis dierum octo laetitiam, quomodo ex his et sancta prima et octaua sit sancta. scit circumcisionem primam fuisse, scit et iteratam per Iesum esse gestam. azyma sancta desiderat, laetari pascha concupiscit, de qua in agni ipsius immolatione scriptum est: est pascha domini. terram repromissionis, terram lac et scit nondum uere a populo, qui secundo est circumcisus, obtentam. ob igitur intellectum [*]( 5 cf. Exod. XXIII, 16. 7 cf. Lev. XXV, 4 sq. 18 IOB. V, 2. 00 Exod. xn, 11. ) [*]( 3 sex om. Cpe moysi = = = (i ex e corr. m. 1, eras. a in) R 4 monstrare V Buperfluum Tn 5 in eras. R mensis noui relivn gionS V mensis = = religiong R sacramenti R festiuitatia ex festiuitatea corr. m. 1 R 6 oaelestes R 7 post quo multam R 8 requies scit R 9 proselito Cp prosilito R 10 hebreis YR quinquagensimi V 11 leges ex legis m. 1 R legis VC 12 uioensimam V 13 = =: illam (ercu. et?) R 14 memoriale ex nemomale vi. 2 V 16 et sancta et prima corr. m. 2 V et octana sit scii (so in ras.) R 17 soit ante circumcisionem om. R scit ex sit m. 2 V 18 gestam ex testam m. 2 V azima RCp 19 letare p litare E de quo CpE in agni ex magni p igni V 20 hoc est CpE terrae repromissionis R in terram te repromissionis C 21 lac et melle R 22 secundo ex secundil m. 2 V circumcisio Tn ob hoc R intellectu R. ) [*]( 26* )

404
orat; haec intellegens scrutaturum se pollicetur; haec seruaturum se professus est; haec seruans in toto corde

Post quae sequitur; deduc me in semita mandatorum. tuorum; quia ipsam . et in hoc nunc uersu sermonis uirtus non proprie per condicionem translationis expressa est. nam id, quod nostri ita dixerunt: de semita, graecitas sic locuta est: ὁδήγησόν με ἐν τρίβῳ. et id, quod cum illis τρίβος dicitur, trita et frequentata semita intellegitur; nobiscum autem semita dici et esse semita et esse non trita. ergo quia utrumque eadem nuncupatione amplexa est, nos quoque ita sentiamus et semitam eandem sciamus esse, trita est.

Et obseruandum est, quod hic non legis, sed mandatorum semitam esse dicat. uia enim legis a Moyse gradientes, postquam ipsa constituta est, habuit. ceterum mandatorum idcirco semita est, quia in mandatis dei iam a saeculi percursum sit. in hac enim semita et Abel cucurrit et Seth institit et Enoch placuit et Noe reseruari meruit et Melchisedech et bene dicere potuit et decimas accepit et Abraham amicus dei est et Isaac heres est et Israhel est et ex Iuda expectatio gentium est et Ioseph in testimonio positus est et Iob a lege liber de hoste legis triumphat et [*](1 haec Bcratatus seruaturum pE 2 haec scrutans in toto C 3 post que V post Cpe in semitS R 4 tuorum bis scripsit F1 om. C ipte h.1. V,sed cf.p.405,22 nuncadd.m.2V 6expressumest V 6dixereJ? insemitSR 7 OAHCHCON MeSTPIBOYC v obufCOHM CEN TPIBOR R odHINCONMe eN rrBXY C οόΝΙΝCΟΝΜεεΝΤΡΒλγ p (Ex quibus elucere uidetur Hilar. 4v r(Uflw non iv rf) rlegisse, cf. Tisckendorf II, 98 adn.) 8 quodcumq: iUia C TPIBOYC V Ttboc = = R TPBOC Cp dicitur ex discitor m. 1 V ditur R freq.tata V 9 semita aemita dici potest V semita potest p 10 gfcit- p graecitatis V 11 nuncupatio V conpleia est VpE fort. recte, conplexe C 12 sciamua eandem esse V equidem sciamus esse e 14 moysi (om. a) pe gradiStis ex gradiStes m. 2 V gradienda 5 pe 16 constita V1 habuit — idoiroo semita est om. Cpe 16 iS supr. scr. m. 1 R a om. C 17 perouasus sit C perrectum sit pE 90 et isao V et isaac — israhel est Ont. Cp et ante ex iuda add. m. 2 V 21 et iosue Cp in testimonium pE 22 et ante iob (iob ex ob m. 1 V) om. VCpE. )

405
Moyses uindicat et Iesus secundo Israhel circumcidit et Samuel dignus in unguendo rege deligitur.

Et nunc in hac orat se hic et unctus et rex et propheta deduci. scit enim inbecillam sibi esse naturam, neque se posse hanc semitam sine duce adgredi. dux enim est omnibus hac semita pergentibus deus. dux enim est, cum dicitur: retro post dominum tuum ambulabis et ad eum , et rursum: retro post eum ambula, quoniam ipse te deducit. deducit autem, cum ait: qui non tulerit crucem suam et secutus me fuerit, non est me dignus. deducit etiam, cum prior omnem euangelicarum passionum semitam triuit. si istam apostoli docent, ille prior ; constituit enim sapientia amicos dei etprophetas. si iuste hinc aliquid geritur a nobis, princeps iustitiae nostrae est; est enim ipse iustitia. si ob fidem ad terrorem flagellamur, flagellis ille dorsum suum praebuit. si alapis ad iniuriam , has ille suscepit. si in contumeliam , faciem suam ille non auertit a sputis.

Dux in omnibus ille est: sed dux est diligentibus legem, quam superius se toto in corde custoditurum propheta professus est. non enim hic secundum sermonem . cum dicitur: quia ipsam uolui, ad semitam mandatorum referri potest; quia in graeco, ubi feminino genere semita scripta est, id, quod uelle se ait, masculino genere pronuntiat dicens: [*]( 6 Dent. Xm, 4. 9 Matth. X, 38. 13 Sap. VII, 27. 15 I Cor, 1, 30. ) [*]( 2 diligitur V 8 I hanc V 4 deducit t'1 5 adgraedi 1' dux enim eat — pergentibus deus om. pe ac semita VR 6 retro post dominum — et rursum om. Cpe 7 post don tuum ambulabis V cf. Sabatier I, S53 post dominum deum tuum ambula Rb adhereto V adereto R 8 post eum ambulabis pe 9 te deducet pE te ducit R 12 tribuit R si istam scripsi istS R si VCpE prior ille VCpE n 1 14 hic R nunc VCpE nobs R iuste — princeps om. V 15 nostrae t e est enim corr. m. 1 R nostra est et enim m. 2 V iustitiae V 17 si in (i ex corr. part. in ras.) R 18 ab C 19 illis uocibus est sed dux wt omissis R dux est ex dux m. 2 V 20 propheta om. VRCp sed rf- Acad. p. 21 28 ferri RC 24 id quod uellet masculino pE. )

406
fie iv GOO, . lex enim feminino a nobis genere nuncupatur, graece dicta, ob quod ab his masculino enuntiatur. et cum illic feminino semita nuncupatur, id, quod uoluit, ad id refertur, quod per masculinum genus proprietate memoratum est.

Sed sequitur nunc: inclina cor meum in testimonia tua et non in utilitatem. omnia propheta ad munus dei rettulit, siue ut lex uiae iustificationis statuatur a domino, siue ut sibi intellegentia praestetur, siue ut deducatur in semita, siue ut cor eius in testimonia inclinetur, id est in ea. quae sub testibus scripta sunt. teste enim caelo et terra lex tradita est.

Sed forte per hanc prophetae religiosam modestiam quisquam impie loqui ita audebit: si, inquit, omnia a deo sunt, humana ergo ignoratio caret culpa, cum nihil obtinere possit, nisi quod donatum a deo sumpserit. et primum hoc impietatis est uoluntas, existimare idcirco se ea, sunt credentium propria, non consequi, quod sibi a deo indulta non fuerint. sed omnem occasionem huius impise excusationis propheta submouit. primum enim, cum orat, conueniens infirmitati suae egit officium; dehinc dei muneribus humanae deuotionis studia conexuit. cum enim ait: legem statue mihi, domine, uiam iustificationum tuarum, quid orationis [*](1 OAHCHCON MAIENTPIBOYCCJNEN TOAYCOEOTAIONH- 9YAHCA v obNYHCON MATENTPIBOY TONENTO AUCOV OTYATION NOCA R om. Cp (p in marg. scr. deS ffro) 2 feminino genere a nobis VCp nuncupata est V quae om. V 3 NOMOC V HMOC (H in uersu ineunte arid. m. 3) R dicta ex dicita R (fort. dicitur?) dicta est pE - ob quod R cob quod V quod E auiis V genere masculino E illuc p 4 feminino genere E nuncupetur VCpE 5 masculinum ex masculinom VR 6 sed om. VCpfZ 7 in utilitate R in inutilitatem C'p omni C 8 ut om. V uiae supr. scr. m. 1 R om. pe iustificationum pE (fort. recte) sibi statuatur pE 10 in semita RC 11 quae ex q. m. 2 V 13 quisque V 14 inquid R1C 15 ignorantia VCpE culpam V 16 et supr. scr. m. 1 R 17 uolumptas R uoluntatis V idcircli R 18 fuerit V 19 huiua ex cuius R submouet V 20 infirmitatis C 22 mibi statue pE 23 uiam praeceptorum tuorum VCp(A)e quam secundum C orationes V1. )

407
humilitatem dei esset, ostendit. cum autem subiecit: et eam semper, officium deuotionis protulit. et in ceteris quoque quodam conplexu sibi inuicem conligauit: cum deduci se in semita postulat et cum id ipsum uoluit. prius enim, quae a deo sunt, cum honore ; et tunc, hominis sunt, cum humilitatis atque officii sui subiecit. orat-igitur, ut deus tribuat. a nobis est ergo, cum oramus. exordium, ut munus ab eo sit; dehinc, quia de exordio nostro munus eius est, ex nostro rursum est, ut exquiratur et obtineatur et maneat.

In eo autem, quod ita se habet: inclina cor meum in iustificationes tuas et non in utilitatem, quidam ita transtulerunt: in iustificationes tuas et non i n auaritiam. id. quod in codicibus continetur, ambigua in definitione utrique oportunum est. sed nos. sicuti oportet, sequimur septuaginta interpretum religiosam et antiquam auctoritatem. ex iudicio tamen ceterorum translatorum proprietatem cuiusque desiderio coaptantes. cum enim hi dixerint: in utilitatem, illi dixerint: in auaritiam, per idipsum, quomodo utilitas hic nunc sit subiecta, noscetur. nam saeculi homines pecuniam, argentum. aurum et cetera opum instrumenta utilitatem uocant. [*]( 1 hamilitatem ez humilitatis m. 2 V humilitate R ante dei repe- Ii/mil quid supr. scr. R esse VC' 3 quoque utrumque VCpE c5plexo R 4 conligabit V1 con = lijcrauit (eras. c, g ex n corr.) R in semitS VR postulauit E 6 et tS q a se cii p et tunc quae cum C humilitatis atque officii sui om. Cp adquae V1 om. R 7 confusione R dens om. V tribuat ex tribuit m. 2 V post tribuat in R eras. repetitum a nobis et spatium IMC. 10-12 litt. est ergo a nobis pE est ergo C 8 munis R et hinc R 12 in inutilitatem Cp ita h. l. om. VCpE 18 in testimonia tua RE 14inauaritia VR 15 ambiguo V utriusque intellegentiae pe opportunum est R positum est Cpe 16 sicut VCpE 17 et antiqua R 18 sic R, nisi quod post cuiusque add. est, de cuivs oritfine cf. praef., VCpe haec ita habent: proprietatem intellegentiae huius quae est difficilis captantes (captantibus C); interpolationem iam . Btned. senserunt 19 hi (hii) post dixerint supr. scr. m.9 R dixerit VI dixerunt C in inutilitatem Cp et sic infr. 20 dixerant Cp in auaritia V 21 noscitur R1 hominis R1 22 utilitatem supr. scr. R, ex i utilitatem corr. m. 2 V. )

408
ergo cum in dei testimonia inclinari cor suum et non in utilitatem propheta orat, inclinatum in dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano iudicio existimantur utilia. et quidem intellegentiae nostrae sensum uersus, qui consequitur. confirmat.

Aitenim: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem, in uia tua uiuifica me, uanitatem eorum docens, quae ab hominibus existimantur utilia. et quaerendum est. quos oculos et a qua uanitate oret auerti. orat autem et animi et corporis oculos, eos scilicet, qui theatralibus ludis captiui incubant, eos, qui circensium certaminibus seruiunt, eos, qui uestium pretia mirantur, eos, quos auri splendor et gemmarum occupauit. nisi forte non magis equorum cursu astrorum cursus est gratior, et obscenis illis spectaculorum turpium fabulis non amoenius diuina illa humanae spei eloquia cantarent; nisi forte huic terrenorum metallorum usu non magis aeternitatis repositae diuitiae, honor et gloria , et blandior mihi erit auri species quam hominis et terrae et lucis et caeli. ab eorum igitur uanitatibus auerti oculos et hos corporis sui et illos animae deprecatur; de quibus beatus apostolus docet, cum ait: in uanitate sensus eorum intenebrati. alienati a dei.

Et auersorum oculorum a uanitate quod sit, non longe requirendum est. sequitur enim: et in uia tua uiuam. declinandi enim a uanitate sunt oculi, ut nobis in [*](21 Ephes. IV, 18. ) [*](1 inclinari — dei testimonia om. V inclinare C 2 oret C 3 que t.. ex qui R 6 nidean V 7 et in uia tua CpE 9 quam ex a quam m. 2 V uanitatem V oret ex orat C oraret p 12 praetia VR 13 occupat pE cursu ex cursus m. 2 V oursfi R astrorum cursus add. m. 2 V 14 est om. V et om. V expectaculorum R 15 sperie eloquia C cantant' p cantantur E 16 usu VRC cf. Buecheler — Windekilde Decl. p. 110 usui pE 17 diuitiae om. RC praeferetur or VCpE et ablandi (ndi in ras.) R 18 homines C 19 uanitatis F1 20 et animae illos C depraecatur VR 21 doceat C 23 aduereorum R nanitttS (om. a) R quod - praemium (eras. una litt.) R quod primum praemio. V 24 si longe (om. non) p longe e sequitur eni supr. scr. R et in uia tna uiuifica me Cpe 26 enim add. m. 2 1x. )

409
dei uita sit: non ea uita, nunc est, sed ea, quse in caelis reposita est et in Christo absconsa est. ita enim in omni hoc loco propheta est, tamquam uicturus sit et non modo . erigendi igitur oculi sunt, quibus Christi potius gloria, quam mundi huius inania et uana cernantur. in uia enim dei referentes oculos a uanitate uiuemus.

Dehinc sequitur: statue seruo tuo eloquium tuum in timore tuo. nouit a plurimis propheta eloquia dei sine metu suscipi. plures enim auditas caelestis eloquii scripturas tamquam fabulam rerum inanium neglegunt et dei uerba, praeterire cselo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo temeritatis inridunt. nouit initium esse dei timorem. nouit in illa septiformis spiritus gratia timorem in postremo tamquam firmamentum eorum, quse superius sunt dicta, nominari. constitui ergo in se dei eloquia in timore dei deprecatur; quia scit nobis ea eloquia futura esse, tamquam dei timebuntur, utilia. dehinc adiecit: circumcide obprobrium meum, quod suspicatus sum: nam tua iucunda. propheta in corpore positus loquitur et neminem uiuentium scit sine peccato esse posse. unum meminit esse, qui peccatum non fecit, neque est dolus in ore eius. ergo cum circumcidi a se obprobrium deprecatur, peccatum circumcidi orat. quia peccatum sequatur obprobrium. sed cum circumcidi a se orat, [*](12 Ps. CX, 9. 21 I Petro 2, 22.' ) [*]( 2 est post absconsa om. pE in omni hoc psalmo locutus est pE 3 A non modo = ^ = uinat R non modo uiaat CpE 5 et bona V cernuntur R in uita VRC sed. cf. supr. 6 a supr. scr. R - uiuimus R 7 statue in seruo tuo pe eloquia tua p 8 a add. m. 2 V sini V1 9 aeloquii R eloquiis P 10 uerbia V 11 caelil et terra Rl 12 inridunt VRC cf. Acad. p. 26 irrident pE 18 nouit in illa - gratia timorem om. V 16 numerari VCpE 16 ea nobis VCpE 17 amputa in marg. at circflcide R 18 oprobrium ex oppobrium m. 2 V obprobrium RC cf. ad lin. 23 n2 VR quia pE om. C 19 positus = loquitur R 20 & supr. scr. R nemo V scit sine ex scit scit enim sine m. 2 V m esse posse ex esse non posse R 21 eminit corr. m. 2 r 22 dolus hraentus est pE ore add. m. 2 V circumcidi ex cidi m. 2 V 23 obpobrium r peccata circumcidi pE 2-1 obpobrium V cum om. V a add. m. 2 V. )

410
non tamquam de admisso perpetratoque confessus est, sed quia id per infirmitates carnis suae in se suspicatur habitare. non enim ait: circumcide obprobrium. quod in me est; sed ait: circumcide obprobrium meum, quod sum, suspicionem obprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens. in iudiciis enim multi ad obprobrium resurgent quia his iucunda sint, in quibus peccati non manebit obprobrium, ipsam illam, quae in se est, suspicionem a se circumcidi orat obprobrii, ut sibi dei sint iucunda iudicia.

Ac ne de admissi peccati conscientia precatus esse existimaretur, orationem omnem, quam sub singulis octonis uersibus defert, hac libertate conclusit: ecce tua: in tua uiuifica me. orauit, ut in dei timore dei in se statuerentur eloquia; dehinc, ut a se suspicio circumcideretur obprobrii: nunc concupiscentiam ac desiderium suum erga dei praecepta demonstrat et, ut in dei uiuificetur, orat; sciens proprium diuinae aequitatis esse munus, ut uiuificet eum, qui et praecepta dei desiderauerit, cui et circumcisa obprobrii suspicione iucunda iudicia sint et in dei timore dei constituantur eloquia. amen. [*]( to 1 perparaq, cm... m. 1 R 2 infirmitates ex iafirmitatis R infirmitatem VCpE 8 circumcide - sed ait om. C, p e haec ita praebent: circumcide opprobrium meum quod perpetraui sed circumcide cet. obprobrium m = = — = quod R obprobrium (obpobrium V) quod VC re 6 et conscientia VC proprie VR. 6 in iudicio V(r) surgent R 7 his ex is m. 2 V 8 ipsam ex in ipsam R suspicionem et a se C 9 orat obpobrium V1 10 ac ex hac R admissa pe praecatus VR esset V1 11 circQcisionS omnem Cpe 12 defertur V ao libertate C 14 ut add. m. 2 V timorS VRC sed qf. supr. rtatuerentur V 16 ac R ad V 17 in aequitatem C dei = _ - -= uiuificetur R 19 circum = — = cisa R 20 in dl timore di constituantur VR in timore dei constituantur Cp in timore dei in se constituantur E amen om. VCp Littera quinta explicit incipit littera VI V Finit R Finit in christo ieau dño nro. Fin. He lit. V. incip. Vau lit. VI. C Finit litta V. incip. Vau lita VI. p. )

411