Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Exquirit autem testimonia dei propheta non in otio, neque in insolentia rerum secundarum, sed exquirit multis aduersum se residentibus, multis aduersum se conloquentibus dicens: etenim sederunt principes et aduersum me detrahebant. scit omnem prophetiae fidem mundi huius perosam esse principibus; scit et apostolos cunctis futuros propter Christianum nomen odiosos. sedent aduersus prophetam principes et detrahunt tunc, cum audiunt Esaiam dicentem: audite uerbum domini principes Sodomum, et intendite legem dei populus . ex consilio enim talium Esaias sectus est, Hieremias quoque carcere clauditur, Daniel leonibus fame ad incitatis obicitur, inter templum et altare occiditur, apostoli caeduntur, desecantur, crucifiguntur, ut dei auferatur, ut doctrina inhibeatur, ut aeternae uia . sed hos principum consessus et haec obtrectationum eloquia spreuit fides constans. consequitur enim: seruus autem tuus exercebar in iustificationibus tuis. obstrepentibus [*]( 16 Esai. I, 10. ) [*]( 1 et id (xpE 3 ut argui — precatur om. VRC 4 et uerecundiam VRC derelinquit RlC dereliquit R* relinquit V 5 arguitionis tx arguitionem m. 2 V argutionis C et om. V oppobrium V 8 exquirit ex exquisiuit V 10 aduersus se CpE residentibus multi! aduersum se om. V 11 et aduersus me loquebantur Cp 12 huius mundi C 13 piculosam ex posam p opta R scit apostolos Cp 14 aduersfl V 15 eseiam V eeiam C ad se etiS p 16 Sodomorum Rp adtendite legem Cp audite legem R 17 populi P 18 eseias V isaias p sectus ex Bextus V ieremias V cluditur Cp 19 danihel ex damhel R ca famae V 21 ut pditio p ut depcacio (' doctrina ex doctrinae 172 22 prophetae C inhibeantur R sed hoc V 23 spraeuit 11 24 cfl sequitur seruus Cp 25 exercebar ex ercebar 711. 1 T' exercebatur RpE in tuis iustificationibus R. )

390
illis uidelicet et totis armis inhibentibus, in exercitationibus iustificationum dei spiritus perseuerat.