Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Tenuit etiam propheta rationem infirmitatis humanae. scit inesse quaedam, quae per misericordiam dei auferenda a nobis sint. scit deum tali peccatorum nostrorum confessione orandum, ut, etsi digna habeamus, non tamen arguamur; confitendum enim crimen est, ut et uenia. scit deinde post arguitionem in contemptum, id est in nihilum gentes ; quia scriptum est: omnes gentes nihil sunt, et omnia, sunt, in nihilum sunt. sed secundum prophetae exemplum auferri a nobis obprobrium et contemptum hac spe, hac fiducia deprecari nos oportet, ut addamus ad id, quod dicitur: aufers a me [*]( 5 Matth. XI, 20. 10 Ps. XXIX, 10. 21 Esai. XL, 17. ) [*]( 1 aufer RCpE 2 exquisibi V obprobrio ex obprobria m. 2 V (ita a etiam Un. 4) 5 tunc cum Vp don (a a m. 2) V 6 pluree ex pleres m. 2 V 7 chorozain R chorazin C čorozaim p et om. Cp betsaida V bethsaidae p 8 par ex pares R 9 exprobret R 10 utilas C utilitatis p 11 in corruptione V 12 qur R 18 utilitatia suae esse R c 16 et sit C per dei misericordiam E 18 oranda ex orando m. 3 R s argutione C 19 confitendum ergo C optineatur R 20 deinde po m. 3 in ras. R 21 estimari R existimari C existimare p quia acriptum sit Cp nichil sunt in ras. 3 R 28 profetiae VR 24 post nobis eras. ex R hic spe C ac fiducia CpE 25 post dicitur eras. 1 litt. R aufers VC, aufer Rp cf. Roensch Ital. 294, Stolz L. 378. )

389
obprobrium et contemptum, id, quod sequitur: quia testimonia tua exquisiui. et testimonia dei exquirit, ut argui non debeat, et auferri a se obprobrium contemptumque precatur, ut uerecundiam non derelinquat: esse quidem in natura sua confessus arguitionis et obprobrii causam, quam a se deprecatur auferri, sed per deuotionem exquisitorum testimoniorum eam sperat auferri.