Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Oportet autem cognosci quidem, quomodo in requiem, quam impii non adibunt, pii et deo subiecti poterunt introire; necesse est enim spem, quae malis negata sit, bonis relinqui. sed si Christus dei requies est, ergo hi, qui in Christo erant, erunt in dei requie. in Christo autem uelle esse se apostolus clamat dicens: sequor autem, si adprehendam, in quo et adprehensus sum, et rursum: omnia autem detrimenta esse duxi et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam, et rursum: benedictus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem in ipso. ut simus sancti et inmaculati inconspectu eius in caritate: qui ante praedestinauit nos nos in adoptionem em per Iesum in ipso: quia uerbum caro factum est,quia. cum aliquando essemus alienati et inimici sensus eius in factis malis, nunc autem reconciliati sumus corpore carnis eius. ergo [*]( 8 Prov. VIII, 27. 4 Ibid. 30. 17 Phil. III, 12. 18 Ibid. 8. 20 Ephes. I, 8 sqq. 26 Ioh. I, 14. 27 cf. Coloss. I, 21 sq. ) [*]( illi V cf. Sabatier //, 310 illic rb 5 orbe V Sabat. 311 opere rb m n 6 confirmatione corr. m. 2 V 7 ifcs xpo V 8 dominationes rb 11 quiestatur F1 13 qua V 14 negata est rb 15 hii r 17 aequor add. m. 2 Į- adpraehendam et nic. in seq. V 20 dfii n lftm zpi V 22 spiritnali r 25 in adoptione curr. m. 2 V 26 per Christum b fort. per Iesum Christum (lñm xpm), cf. Subatier Ill, 788 28 corpore carnis ex factis corporis canis m. 2 V. )

353
per coniunctionem carnis adsumptae sumus in Christo: et hoc est sacramentum dei absconditum a saeculis et generationibus in deo, quod nunc reuelatum est sanctis eius, esse nos coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo. patet ergo uniuersis per coniunctionem carnis aditus in Christo, si exuant ueterem hominem et cruci eius adfigant, et ab his, quae ante gesserunt, in baptismo eius consepeliantur ad uitam, et, ut in consortium Christi carnis introeant, carnem cum uitiis et concupiscentiis adfigant. istius modi enim corpora configurabit in transformationem corporis sui et horum humilitatem in gloriam carnis suae transferet, qui contundentes omnes cupiditatum aculeos et uoluptatum sordes abluentes post nouae natiuitatis sacramentum meminerint se non carnem suam habere, sed Christi.

Est autem hoc perfectum sabbatum, haec uera requies, cui more sabbati saecularis omnia uitae necessaria pridie praeparare praecipimur. Iudaei enim secundum praeceptum legis die, quae anterior sabbato erit, omnia, quae sabbato sint necessaria, parant, et cibus omnis ac potus ante prouidendus, parandus, recondendus est, non intellegentes in eo umbram futurae ueritatis ostendi. ut enim ad otium sabbati obtinendum superioris diei geminanda officia sunt — nam et quod ipsi diei et sabbato necessarium sit, curandum est —, ita et nobis aeterna sabbata expectantibus, quibus illic possimus uti, praesentis uitae negotiis sunt praeparanda, et nunc quidem necessaria, sed requiem sabbati redemptura. ut igitur ab huius sabbati requie, id est, ut superius ostendimus, a consortio Christi angelorumque, non etiam sacramento dei arceamur, operandum [*]( 2 cf. Ephes. III, 5 sq. ) [*]( 3 nunc ex n5 m. 2 V reuelatum ex relatum m. 1 V eius ex es m. 2 V 6 aditus in Christo per coniunctionem carnis rb 8 introeant V 10 configurauit Vi- in transformatione rb 12 cupiditatem V1 per nouae rb 13 non carnem habere suam r non suam carnem habere b 18 die ex de m. 2 V sunt necessaria rb 21 obtinendum ex obetinendum m. 1 V optinendum r 22 diei ex ei m. 2 V 25 praeparanda et et V1 26 sabbati add. m. 2 V redemptura ex redpmptum m. 2 V 27 angelorumque ex angelumque m. 2 V 28 di V diei r. ) [*]( XXII. HDar. Plct. para I. ) [*]( 28 )

354
et promerendum est, et per sollicitudinem operum anteriorum aeternitatis est requies praeparanda orationum uigiliis, lectionum frequentia, ieiunii uoluntate, humilitatis tranquillitate, bonitatis operibus, castitatis nitore, uirtute patientiae. haec pridie in otium aeterni sabbati sunt paranda, ut corruptionis nostrae infirmitate in caelestem gloriam transformata nec uitium uoluntas, nec ambitio gloriam, nec honorem superbia, nec otium labor, nec cibum corpus, nec somnum noctis die lassitudo desideret, sed sit nobis aeterna lux, uita peruigil, communis usus bonorum, caelestis satiatus sermo dei, laudium deo et cum angelorum choris hymnus aeternus. hoc fidei est praemium, haec corporeae resurrectionis est gloria, in qua nihil desiderandum est, quia nullo egendum est: non per inuidiam aemulandum, quia in communione uiuendum; non aut infirmitate aliqua dolendum aut aetate crescendum, quia inmortalitate durandum est. sed urendus potius diabolus et malum omne perimendum et aeternitatis nostrae flos optinendus. pro huius igitur sabbati requie deo patri filius confitetur. hoc ex persona eius in fine cantatur. hoc, sicuti singulorum uersuum interpretatione noscemus, adquisita hominum inmortalitate celebratur.

PSALMUS CXVIII.

Qui ad doctrinam rationabilis et perfectae prudentiae praeparantur, ab ipsis statim elementis litterarum docendi sunt, ut perfectam ueramque rationem tamquam ab exordio primae institutionis consequantur. sciens istud sanctus Paulus apostolus, eam solam ueram atque utilis doctrinae esse prudentiam, quae ab aetatis [*]( 1 et promerendum add. m. 2 V 3 traquillitatis F1 7 gloriam h. I. om. V 8 aomnium V die V (cf. de hac genetiui forma BUchder — Windekilde lat. Decl. p. 68, F. Neue Formenl. I, 379) diei rb 9 perm uigil uita b peruigil r 10 laudum r deo om. V 13 per inuidia corr. m. 2 V 17 obtinendus b 19 interpraetatione V Explicit psalmus XCI incipit CXVm alef alleluia V Incipit ps CXVIII. Incipit littera prima. Aleph aleluia r In di nomine inoipit tractatus psalmi CXVHI Hilarii epi catholici C (cf. Acad. p. 84) Incipit tractatus psalmi CXVHI Hilarii epi Pictauensis p (de R cf. supr. p. 344) 28 litterarum elementis E 26 istut V apostolue paulus VCp cum solam V 26 prudentiam ex prudentiae m. 2 V. )

355
initiis atque ab infantiae ipsius inchoaretur exordiis, haec ad Timotheum inter magna atque praeclara fidei studiique praeconia in secunda epistula scribit: tu uero permane in his, quae didicisti et credidisti, sciens, a quibus didiceris, et quod ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere in salutem. hoc propter praesentem psalmum ita dictum sit, in quo, cum cognitio ueritatis ad eruditionem humanae ignorantiae esset edenda, per ipsa litterarum atque elementorum initia doctrinae ordo est distributus, secundum enim Hebraeorum litteras in singulis octonis uersibus singulae litterae praeferuntur. est autem omnis numerus uersuum in centum septuaginta sex uersibus. nam cum ex uiginti duabus litteris omnis hebraeus sermo conueniat et octonos uersus litterae singulae explicent, numerus iste uersuum octonis partibus multiplicatus expletur. hanc igitur extitisse centum existimo, ut per litteras totius istius psalmi ordo decurrat: ut, sicut paruuli et inperiti et ad legendum inbuendi haec primum, per quae sibi uerba contexta sunt, litterarum elementa cognoscerent, ita et humana ignoratio ad mores, ad disciplinam, ad cognitionem dei per hanc singularum litterarum octonarium uumernm ipsis uelut infantilis doctrinae initiis erudiretur.

Arduum enim et difficillimum homini est, per se ipsum uel per saeculi doctores rationem praeceptorum caelestium consequi; nec naturae nostrae recipit infirmitas diuinis institutis, nisi per eius gratiam, qui haec ipsa dederit, erudiri. namque qui simpliciter ea, quae inter manus sibi inciderint, legunt, [*](3 n Tim. 3, 14 sq. ) [*]( 1 ad er ab corr. m. 2 V 2 Timothaeum R fide istudi (stud. å. ras.) i-aque (eraa, d?) R 4 a quibus didiceris V a quibus didicisti RCe a quo didicisti pb 7 sit add. m. 2 V cum supr. add. p 8 esset = edenda p esset tenenda V 9 elentorum V 10 hebreorum VR in om. V 12 CLXUI V centum septuaginta octo R 18 hebreus VR coueniat V conueniat (con i. ras.) R conueniat ex conueniet C 14 istae R 15 extitisse (prius ti s. s. m. 3) R 16 tociue C totus V decurreret VCp 17 paruoli V & ad (& a. s. 3) R 18 contexta sit V cura texta sunt C 19 humana ex huma m. 2 V ignorantia C 21 uelud p ueluti Ve infantulis CCI 22 homini ex hominis R per se om. V 26 qui haec ipsa om. R 26 inciderunt V legunt ex legunt legunt m. 2 V. ) [*]( 28* )

356
existimant nihil differentiae in uerbis, nihil in nominibus, nihil in rebus existere. sed si istud communis conloquii sermo non patitur, ut sub diuersis rerum nuncupationibus non diuersa significata esse intellegantur, numquid dei eloquia tam inperita et tam confusa esse credemus, ut aut inopia uerborum, quibus uterentur, laborauerint aut distinctionum genera nescierint?

Plures enim cum audiunt legem, iustificationem, praecepta, testimonia, iudicia, quae omnia Moyses sub diuersa uniuscuiusque generis uirtute disposuit, unum atque idem esse existiment: ignorantes aliud legem, aliud iustificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse iudicium; quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octauus decimus psalmus. quo continetur proprietas uniuscuiusque et nuncupationis et generis. I ex enim domini inmaculata, conuertens animam. testimonium domini fidele, erudiens paruulos. iustitiae domini rectae, laetificantes corda. praeceptum domini lucidum, inluminans oculos. timor domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. iudicia domini uera, iustificata in ipsum. sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus et prudentis atque intellegentis uiri est in his, quae scripta sunt, discernere, - ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonia, ubi iustificationes, ubi iudicia constituta sint: ne illa, quae sermo propheticus mirabili uniuscuiusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta inperitiae opinione confundat. itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra ceteros copiosissimus psalmus iste discreuit, ut per haec uerborum elementa credendi [*](14 Ps. XVIII, 8 eq.. ) [*]( 1 nominibus ex omnibus C uerba in nominibus nihil om. V 2 iatnt r õ et om. Cp credimus RCpE 6 ut distinctionum R nesciertmt V 8 uniuBCuiueque (uniusc i. ras.) R 9 adque VR exietimant CpE 10 aliut V aliud iuBtificationem ex aliud legem iustificationem m. 2 V 14 domini om. V conuertans C 15 animas CE 16 paraolos r 19 iustificata in semet ipsa Cpe 21 adque VRC discernere ex discerne m. 2 V 22 testimonium pE 23 sint ex sit m. 2 V ne In illa R quae ex q. m. 2 V 24 rei om. VCp distincxit V distinxsit ex distincsit C 27 istae R crediderit V. )

357
et uiuendi et erudiendi in deum doctrinae ratio et distinctio doceretur.

Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere, tamquam innocentia secundum iudicium saeculi doctrinae caelestis non egeat institutis. et quia aliter se res habet, idcirco nunc uiuendi in deo innocenter et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est: quia difficile est quemquam per semetipsum, id est per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et uerum usum uitae piae et innocentis adipisci. nouit etiam infirmam per se esse humanam naturam apostolus ad hanc uiuendi scientiam capessendam. nam cum de charismatum et munerum dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subiecit. hoc enim scientiae post sapientiae sequens a deo donum est, quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est.

Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod, cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est centesimum undecimum atque duodecimum, ita ut a prima usque ad uicesimam et secundam secundum Hebraeos litteram uersuum numerus conueniret uersusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur, in hoc nunc psalmo octonos uersus elementa singula obtinerent. sed cum omnia uiuendi, credendi et placendi deo praecepta continerentur in psalmo, in eo numero omnia litterarum initia [*](1 in dfiL doctrinae V in domini doctrinae R in dominum doctrinae Cp in domini doctrina e cf. Acad. p. 49 et lin. 24 4 innocentiae V 5 institutis non egeat pE 6 habeat p nunc om. p uerba innocenter et in om. V in ante uocem innocentia om. C, supr. add. p 7 innooent ^ ia (in ras. fuit e) V innocentia (io s. s. m. 1) R innocencia C 10 ad uerum usum Ve pie V adipieci ex adisci m. 2 V 11 per se om. Cp(A) esse om. R 12 carismatum V 18 et di V 14 uerba praetulissetue scientiae om. V 15 post sapientiae add. m. 2 V seq. ns a d5 V sequens ideo C 16 in usu R in usus C 19 hebreas VR CX I adque XII (in ras. fuit C) V centesimum undecimfl atque duodecimQ Cp(A) centesimum - - decimum adque undecimum (un in ras. m. 3) R cf. LXX Tischend. Il, 94 20 usque ad vicesimam eecundam RCp usque uigesimam secundam E cf. Addenda 21 litteram secundum Hebraeos p 23 optinerent R 24 et credSdi V credendiq; p 25 contineantur a. )

358
continentur, qui maxime secundum plenam et religiosam eiusdem numeri uirtutem primus omnium conuenientium in se undique partium aequalitate perfectus est. primum etenim per duas in se partes ex partibus coaequalis, tum deinde per quattuor aeque partes conuenit: ut uirtutes psalmorum, qui in hoc numero uel singulari uel multiplicato conlocati sunt, docent numeri huius esse sanctam et religiosam plenitudinem. hic autem numerus etiam in lege sanctus est. iussum enim est, ut, qui natus esset, in octauo signum circumcisionis acciperet. haec etiam in circumcisione domini ratio seruata est; et in hoc dierum numero, cum ipse circumcisione non egeret, oblatus in templo est, ut in corpore eius humanae carnis recideretur infirmitas. hic etiam numerus omnia genera pecudum, ut digna sacrificiis habeantur, emundat; octaua enim die iubentur offerri. et in hoc numero diluuii diebus origo rursum humanae generationis eligitur. consummatio igitur nunc doctrinae et eruditionis nostrae sub perfecti huius numeri absolutione per singula elementa concluditur, ante quem neque munda deo hostia -fuit, neque in generis familia quis cessante circumcisione susceptus est, et ex quo rursum iterandae generationis coepit exordium. primae igitur litterae hi uersus sunt:

ALEPH.

Beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini. beati, qui scrutant testimonia . eius, in toto corde exquirunt eum. dictorum ordo non neglegendus est; qui si non diligenter a nobis cognoscitur, ne dispositae quidem beatitudinis ordinem consequemur. non enim [*]( i 1 maximae R 2 urtutem V in se = undique R 4 et partibus V or coaequales V IIII (sic) R 5 partes ex partis m. 1 R conuenti R nirtute RC numero ex nero corr. m. 2 V 6 doceant Cp(A) 8 iuasit enim ea, nt Cesset ex eeBe m. 2 V 9 circumcisione (om. in) p 10 ratio ex ratione m. 2 V 11 circumcisione R oblatus ex oblatos C 14 baberentr p 15 dilubii V 17 nostre V 18 hoBtia ex hostiam r 19 ceesante (nte in ras. a.exo?) R 20 et in quo C regenerationis I C 24 scrutant V qf. Neue Formenl. 11, 320, scrutantur RCp 26 exquirunt ex quirunt m. 2 V 26 agnoscitur p nec C 27 consequimur p. )

359
primum: beati scrutantes testimonia dei, sed primum: beati in maculati in uia. prius enim est, confirmatis moribus et in innocentiae studium ex communi probitatis honestate conpositis ueritatis uiam ingredi; sequens deinde est, scrutari dei testimonia et expurgato emundatoque animo ad inuestiganda adesse. ordinis autem huius et alius propheta non inmemor est dicens: serite in iustitiam uosmetipsos et metite uos in fructum uitae et inluminate uos in lumine scientiae. non inluminatio primum, sed satio nostra praecepta est, ut, cum antea nosmetipsos, id est uitae nostrae usum in spem fructuum seuerimus, deinde cum, quae sata sunt, messuerimus, tunc nos lumine scientiae inluminemus. tenendus igitur hic ordo est: sationis messis et inluminationis. plures enim nostrum inluminari se prius quam serere ac metere festinant, cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.

Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse, qui inmaculati in uia sint: sed non in uia fortuita et in incerta et in erratica, sed in uia, in qua in lege domini ambulatur. plures etenim utilem et necessariam uiam se esse ingressos existimant; sed inmaculati in uia non erunt, quia non in lege domini ambulant. sed uia haec non solum ineunda est, sed etiam peragenda. nemo enim dum in uia est, id. ad quod per uiam tendit, obtinuit; beatus Paulus ait: non quod aliquid acceperim aut iam perfectus sim: sequor autem si adprehendam, inquoet adprehensus suma Christo. [*]( 7 Oaee X, 12. 24 Phil. III, 12. ) [*]( 2 est om. R 3 et innocentiae studiis C et communi V 4 uiam ueritatis E 6 esse V 7 seritae R in iustitia pE (LXX eh liixaiotivprjv) 8 in fructu VRC in fructu pE (LXX tts uaenov) 11 in spem usuum (del. m. 2) fructuum V eeuerimus V se = u = erimus R seruerimus Cp 12 messuerimus ex messaerimus m. 2 V inluminemus ex non inluminemus corr. m. 2 V 13 hic om. R messis ex measas corr. m. 1 R 14 noa V1 ac ex hac R 15 adque VR 17 primo R 18 in nia priore loco add. m. 2 V fortuita ex fortuito V in ante incerta om. V 20 Deoeasariam ex necessarium m. 2 V - = uiam (in ras. fuit et) V se ėė R sese VCp 28 per - genda p cf. Acad. p. 87 26 adpraehensus V. )

360
ergo adhuc ille pergebat; sed pergebat ea, quae retro sunt. obliuiscens, his autem, quae in priore sunt, se extendens. itaque uiam hanc agens beatus est, qui cum obliuione praeteritorum in futurorum spem extenditur. et quae uia sit, in qua unusquisque ambulans beatus sit, dominus docet dicens: ego sum uia. quisquis igitur in praeceptis eius institerit, hic beatus est, dum uitia carnis coercet, dum animi petulantiam edomat, dum auaritiae famem uincit, dum terrenorum honorum gloriam euitat. qui in his ergo manserit, hic est inmaculatus in uia et in lege domini ambulans.

Adiectio autem ea, qua dictum est: in lege domini, non est otiosa. est enim et peccati lex, de qua ait beatus apostolus: uideo aliam legem in membris meis contramilitantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati. ergo quia et lex peccati esset, idcirco lex domini dicta est. nisi enim et lex esset exterior, non cum adiectione proprietatis legem domini propheticus sermo dixisset.

Sequens deinde uersus est primae litterae: beati scrutantes testimonia eius, et in toto corde exquirunt eum. in primo uersu est: qui ambulant in lege domini. [*]( 6 Ioh. XIV, 6. 13 Rom. VII, 22. ) [*]( 1 sed pergebat add. m. 2 V sed pergebat & = ea C et ea omitso sed pergebat p, in R prius el posterius pgebat corr. m. 3, quae add. lineolam litt. p et scrips. ge in ras. 2 in his (in h in ras. m. 3, i m. 3) R in pri euan., in marg. In priora m. saec. XI. R in priora pE 3 est add. m. 2 V oum obliuionem VC praeteritoru (ru euan., it, matg. add. m. s. Xl.) R 5 dfis (ns euan., in marg. dfis m. s. XI.) R e 6 quisque VC 7 dum uita = (eras. e, lineol. add. m. 3?) R choerft C cohercet p petulantia = (eras. e, lineol. add. 3) R 8 uincit (it in a o ras.) R 9 manerit V 11 adiecti (ti in ras.) R qua ex quae R a dic = tum R 12 enim eras. R aute C et add. m. 2 V 13 liam corr. m. 2 V legem (em add. m. 2) V cotramilitatem ex cotralitemilitatem V repugnantem R cf. Roensch d. n. Testam. Tertull. p. 334 14 et captiuam ducentem p 15 in lege Vp (iv TM v6/tw Tischendorf Nou. Tatam. Vat. 1452) 19 est uersus V beati qui scrutantur RCpE (sed R qui supr. scr., ur in ras.) 20 et om. C 21 post in primo 3-4 litt. eras. R uersus V. )

361
in secundo: qui scrutant testimonia eius, in quarto, quia tertius supplementum dedit secundo, de mandatis ait dicens: tu mandasti mandata tua custodiri nimis, in quinto de iustificatione: utinam dirigantur uiae m e ae ad custodiendas iustificationes tuas, in sexto rursum de mandatorum effectibus: non confundar, cum respicio in mandata tua, in septimo de iudiciis: confitebor tibi, domine, in directione cordis, in eo, quod didici iudicia tua, in octauo de iustificatione: iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque nimis. si ergo aliud lex, aliud praeceptum, aliud iudicium. aliud iustificatio, aliud testimonium, necessarium est ab eo, qui omnia constituit et condidit, intellegentiae gratiam nos et munus orare. totum hoc autem in commune lex dicitur. sed est quiddam in his speciale, quod propriam in se habet legis .

Quid ergo est lex? umbra scilicet, ut apostolus ait, futurorum; quod de ceteris scriptum nusquam est, ut futurorum umbra sit aut iustificatio, aut testimonia, aut mandata: sed tantum id legi proprium est, ut apostolus in plurimis docet, non secundum litterae intellegentiam legem esse tractandam, sed secundum spiritalem doctrinam futurorum in ea umbram esse noscendam. ait enim: non obturabis os bouis triturantis et adiecit: numquid pecudum deo cura est? an propter nos dicta scriptaque sunt? et rursum: legem legentes non audistis, [*]( 17 Coloss. II, 17. 23 I Cor. 9, 9. 26 Gal. IV, 21 aqq. ) [*]( 1 secundo (om. in) R secundum V sorutantur RCp 3 custodiri to ex custodire R custodire C 4 derigantur V 5 in VI R 7 in omnia mandata tua Cp 9 de iustificationibuB V 11 aliut lex ad praeceptom V 12 est ex aest m. 2 V 14 totum autem hoc ex totum hoc autem n- 2 V 16 se om. V 18 aoriptum nequaquam est C scilicet ut E 20 in lege properium est C 21 litterae — secundum add. m. 2 V 22 in eam V 25 annon RCpE scriptaque om. RCp in hoc quoque folio (90) codicis R interdum nonnullae litterae in textu euanuerunt, quas manus saec. XI. in margine rccte suppleuit 26 legentes ex legentis (gen euan., in marg. legentes) R habraham RC. )

362
duos filios habuit, unum ex ancilla et unum ex libera? sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem ex libera, secundum repromissionem. et quia lex futurorum umbra est, adiecit: quse sunt allegorumena, hsec enim sunt duo testamenta. ergo quaecumque doctrinarum spiritalium umbram conplexabunt, hsec lex esse dicenda est: quia lex et spiritalis est et umbra est futurorum.

Mandatum autem domini est, in quo obseruatio et custodia continetur, ut illud: non occides, non moechaberis, et cetera horum similia. et quia haec simplicia et splendida sunt nosque in uerum lumen per obseruantiam suorum dirigentia, idcirco ita dictum est: domini lucidum, inluminans oculos. de lege autem non conuenerat ista dixisse, quia per umbram futurorum sancta est et animas per futurorum cognitionem conuertens; mandatum autem per obseruantiam sui inluminans.