Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non tamen tacitus eorum, qui se ipsos diabolo praebituri erant uelut ministerii arma peccato — quippe qui et nonnumquam consilia initae mortis suae exprobrauerit et stans in templo saepe clamauerit et eleuatis ad deum frequenter oculis intenderit, ut ad unumquodque diuinitatis suae opus maximum adspectarent — intellegitur ad patrem; ob quod sequitur: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero ad deum meum. infirmitates nostras suscipiens portansque peccata usu et consuetudine [*]( 5 Pa. XLI, 8. 9 Ion. II, 4. ) [*]( 1 altitudine P latitudinem V 2 n5 cum profundo maris V ne- 'r cesge est in profundo mortis R 4 in add. m. 2 V pofnndum R profundo ex profundus m. 2 V 8 aeris ex serris R serris VP cetus ex cytue P cytua V coetus R haud ex haut P aut VRl 9 conquaestus est VRP suspgsionis V 10 fluctus auiassi (ass in ras.) super r transiebant VRP et ed. uet. usque ad Par. 1.572 transibant ed. rec. 11 maria ipsius P demersus (om. est) V 12 aduersariaque V aduersariumq; a aduersariarumque Pb depraessus VP est om. P d 13 tacitus (tacit in ras.) R tacitu V taciti P tactu a iabolo curro m. 2 V 16 exprobauerit V 17 ut ad unum ut ad quodque r adspectarent coni. Bened. aspectaret P adspectare VRe 18 intelligeretur Re hoc ad et patrem V ob quod (hoc supr. scr. m. 2) P 20 speraui dm V spero in deum PE infirmitatis VI 21 consuetudine (consuet add. m. 2) V. )

318
humanae defatigationis locutus est, namque qui se somno et lassitudini saepe commiserit etiam usque ad sitis et esuritionis necessitatem. fauces itaque eius raucae sunt oculique defecti. causam uero maxime clamoris et intentionis oculorum hanc esse docuit, quia speraret in deum, uel cum clamat dicens: qui credit in me, non in me credit, sed in eum, qui me misit, uel cum clamaturus Lazarum uoce magna eleuatis sursum oculis ait: pater, gratias tibi ago, quoniam audisti me.

Sed illo uel paterni nominis magnificentiam testante uel humanae salutis opus moliente odia in eum multiplicantur in cassum. sequitur enim: multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. conualuerunt, qui persecuntur me inimici mei iniuste; quae non rapui, tunc exsoluere repetebar. numerus odientium ultra capillos capitis est multiplex, siue ob impiorum copiosam multitudinem, siue quia indigni sint dei cura — nam apostolorum capillos, quia tanta eorum deo cura est, scimus esse numeratos — siue quia infidelium numerus ultra numerum sit fidelium. nam cum decus capitis in capillis sit, et ecclesiae. quae corpus est Christi, in apostolorum decore omnis ornatus sit, super hoc capitis sui decus odientium est multitudo. oderunt autem eum gratis, id est causam odii non habentes. et [*]( 6 Ioh. XII, 44. 8 Ibid. XI, 41. ) [*]( a 1 humane corr. m. 2 rom. R defatigationis ex defitigationis P dee fetigationis ex defatigationis m. 2 V 2 laasitudinis V ommiserit r esuritionis ex tesumtionia m. 2 V 3 fauces om. V itaq, eras. R i e rauce corr. m. 2 V 4 maximae ex maximes R maximi - han T* 6 eum (om. in) R 7 misit me P 8 rursum V quia audisti R 11 mon liente ex molie m. 2 V odia supr. scr. m. 1 R 14 persequutur P iniustae VR que non ex qui non P 15 axsoluere V1 18 capillos o tanta (om. quia) V de corr. m. 2 V di P est sed scimus r esset scimus e 19 numeratoB = = = = quia (eras. siue ?) R 20 cum om. V 91 omnes V1 ornatus est PE 23 eorum gratis V odi corr. m. 2 V habentis F. )

319
conualescentes inimici iniuste sunt persecuti. non enim peccatum egerat, nec dolum habuerat; et ideo, quae non rapuerat, tunc repetebatur exsoluere. cum enim debitor mortis peccatique non esset, tamquam peccati et mortis debitor tenebatur, ab his scilicet, qui in eo peccati legem, quae in membris nostris est, exserebant. de peccato enim condemnauit peccatum in carne.

In quo quia magnum diuinae sapientiae consilium explebat, crucisque mors in deo stultitia gentibus uidebatur, magnaque in eo caelestis terrenaeque spei expectatio inerat, subiecit: deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. non confundantur in me, qui expectant te, domine uirtutum: non uereantur super me, qui quaerunt te, deus Israhel. insipientiae suae deus conscius est, et delicta sua abscondita ab eo non sunt: poenas scilicet insipientiae et delictorum, quas non rapuerat, repetebatur exsoluere. usque ad crucis autem stultitiam — id est, quia stultitia sit gentibus peccata nostra sic suscipiens — ut peccator et stultus gratis iniusteque uexatur. sed quia stultitiam atque delicta propter sapientiam nostram uitamque susceperat, ut et principem saeculi iudicaret et de peccato condemnaret in carne peccatum — cum quando in se, in carne scilicet corporis sui, in qua nihil inueniri poterat peccati, secundum quod ait: ecce ueniet princeps mundi et non inueniet inmequicquam, ueniens hic mundi princeps nihilque inueniens peccati tamen poenam, id est ius mortis, exeruit, per quod humanae mortis auctor, quia in auctorem uitae peccati nescium mortem [*]( 6 Rom. VID, 8. 23 loh. XIV, 30. ) [*]( 1 conualiscentis V 9 rapuerat ex rapuerunt m. 2 V 8 expetebatur V exsolnere ex exsoluerunt m. 2 V 6 est om. V 7 in carnem V ft 8 explebat consilium Pb 9 mortis P etultiti corr. m. 2 V 11 tui scis V 12 absconsa R expectant te ex expectate m. 2 V 13 ante domine eras. dne R 14 querunt V iatrahel V 15 poenascilicet R 16 rapuerat ex rapuerunt m. 2 V 17 quia stulta V quia stultum PE 18 auscipi ut (pi ut in rcu. P) PE 19 iniustaeque VR uexetur ex uexatur P 20 ut principem Pb 21 et peccato V 512 peccatom V1 is in quam V 26 nihilque ex nihil m. 2 V & nihil ex nihil m. 3 R 26 id est istius mortis R. 97 neaciuit R. )

320
molitus sit, iudicatur; haec sanctorum expectatio fuit, ut caro omnis redimeretur in Christo, ut in eo aeternae resurrectionis primitiae exsisterent - non confundi in se eos rogat, qui expectent dominum, neque quaerentes deum Israhel super se uereri ac pudere; quia suscipiendae ab eo carnis tempus desideratum sit secundum illud: multi prophetae et iusti cupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quae auditis. ne quid ergo in se inbecillum infirmumque maneat deprecatur, ne spem expectantium infirmitas corporis carnisque confundat. per eum enim et in eo expectatio nobis omnis ad deum est. ueniens ergo in corpus, ne in se sanctorum spes confundatur, orat.

Quod autem infirmitates nostras ad salutem generis humani ex paterna uoluntate susceperit, quia non uoluntatem suam facturus uenerit, sed uoluntatem eius, qui se miserit, patris, nunc quoque per subiecta declarat: quoniam propter te sustinui inproperium, operuit reuerentia faciem meam. exter factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae: quoniam zelus domus tuae comedit me. non fuit ergo in unigenito deo naturalis infirmitas, sed adsumpta, quia propter eum haec inproperia susceperit passionum. quamquam ne in naturis quidem hominum inest necessitas aliqua peccati; sed ex adpetitu uoluntatis oblectationeque uitiorum peccati usus adripitur. et ideo dominus non se rapuisse, quae ut solueret repetebatur, ostendit; quia ea, quae contra naturam sint desiderata, rapiantur, soluturis omnibus quadrantem nouissimum talium debitorum: et ob hoc orationis dominicae praescripto remitti nobis debita deprecamur. sustinuit [*]( 6 Matth. XIII, 17; Luc. X, 24. ) [*]( 1 et haec E caro omis (omis eras.) R omnis caro E 2 aeterno V 5 aut pudere PE 6 sit (it in ra.q.) R illut F profetae R profit=se (in rOR. fuit i) V 7 quae uos auditis Pb quae auditis uos e 9 infirmitatis V 11 ne ex me m. 2 V 16 p supr. scr. P 17 reuerentiam V1 faciem add. m. 2 V 20 I V om. R 23 ex om. P et oblectatione uitiorum a Pb 24 dfns add. m. 2 V 25 que corr. m. 2 V petebatur P 96 deaiderata (ta in uers. exeunte add. m. 3) R 27 nonissimum ex nouissi m. 2 V et ab hoc V 28 depraecamur V depre == HH camur R. )

321
ergo inproperium propter deum, dum alienum a natura sua corpus adsumit, dum secundum apostolum peccati nescium pater facit esse peccatum, dum fit oboediens usque ad mortem crucis, dum ipsi exprobratur, quod ceteros saluans se ipse non saluet, dum contumelias sputorum alaparumque perpetitur.

Hoc igitur pudore coopertus ob deum fit alienus a fratribus suis et filiis matris suae hospes efficitur, a uitiis scilicet eorum, qui sibi secundum carnem consanguinei habebantur, alienus, dum nummulariorum mensas templum ingressus euertit, dum nundinas ouium ac boum prohibet, dum uendentibus columbas, cur domum patris sui domum fecerint negotiationis, exprobrat. zelo enim domus dei peruasus haec egit. est autem haec amoris pii indignatio, ut eorum, quos diligimus, contumeliis tamquam zelo efferuescente moueamur. hoc enim pollutae domus zelo, ut euangelium — sicut superius docui — testatum est, turbam omnem ementium ac uendentium templum ingressus eiecit. zelo autem dei etiam usque ad mortis seueritatem et finem placuisse, laudabile est.

Per hanc igitur exprobratarum his cupiditatum indignationem omnium in eum maledictorum congesta conuicia sunt. quacumque autem in impios dirigi solent, haec in eum opprobria sunt relata, cum blasphemus, cum Samaritanus, cum Beelzebub, cum daemonium habens dicitur. id enim subiacet: et opprobria exprobrantium te ceciderunt super me. blasphemiae opprobrium ei potius, qui deo contumeliam [*](2 n Cor. 5, 21. ) [*]( 1 dum alienum ex alienum m. 2 V 2 dum secundum ex in secundum m. 2 V nesciunt pate V 8 dum sit V 4 dum ipse VP exprobratur (ra in ras.) P exprobatur R ipse ex ipsum m. 2 V 5 tum cο̄tumelias V 6 alienus = a P 9 alienas P alienas a alienans VR a templum euertit ingressus V 10 boum corr. m. 2 V 11 qur R fecerit VlP 18 indignationum eorum V 14 efferuescente ex enimferuescente m. 2 V efferuescentem P 17 et om. VRP 19 cupiditatium V 20 maledictorum ex maledictarum R congesta om. r 21 autem add. m. 2 V obprobria RP 22 blasfemus VRP 23 belzibul V enim (nim in ras.) V subiecit (e in ras., it ex et m. 2 n r V PE 24 opprobia V obprobria et sic etiam infr. R 25 blasfemiae VR. ) [*]( XXII. Hilar. PJcU pars I. ) [*]( 21 )

322
exprobret, ingeritur; sicuti daemonii infamia ei magis, qui a deo sit alienus, est propria. quae cum omnia ei exprobrata sunt propter domus dei zelum, eorum, qui deum exprobrant. super eum opprobria congeruntur. et huius dicti ad Romanos apostolus scribens sub huius significationis meminit intellegentia.

Ipsa etiam ieiunii continentia recidit in opprobrium, cum a diabolo temptatur, cum in templi pinna locatur, cum supra montem fertur, cum postremo ad adorandum satanam totius mundi ambitione temptatur. flet interdum et ingemescit et tristis est, et id ipsum ad infirmitatis tribuitur exemplum. omni denique generi hominum et obtrectatio efficitur et canticum. ipsi enim, qui in portis orandi uictus causa sedeant, oblocuntur et detrahunt, et in eo ebrii psallunt. haec autem omnia uel secundum gestorum fidem uel secundum humanae consuetudinis modum in se ita gesta esse conqueritur: et operui in ieiunio animam meam, et factum est mihi in obprobrium. et posui uestimentum meum saccum, et factus sum illis in parabolam. aduersum me detrahebant, qui sedebantinporta, et in me psallebant, qui bibebant uinum. fuit itaque ieiunium ei in obprobrium, quia per esuriendi obprobrium usque ad adorandi satanae contumeliam temptatus est. uestis autem de sacco habitus est luctus. luctus uero omnis adfectus in fletu est. et cum Lazarum excitaturus inlacrimat, infidelitatem humani generis lugebat: in habitu enim luctus flendi significatur adfectus. quod autem non Lazarum, cuius et morte laetatur, quem [*]( 5 Rom. XV, 3. ) [*]( 1 ingeritur ex igitur m. 2 V daemoni = R a supr. scr. R 9 est obprobria V quaecumq: omnia P 3 sint E qui dfio V 6 reccidit ex recidit m. 2 V cQ a P quo a V 7 zabulo VP quo in V 8 ad supr. scr. R satana VsatananP 9 Sbitione Rhabitatione b fle = t P ingemisoit V1PE 10 tristes eat V1 ad firmitatis T* 11 deneique corr. m. 1 V 18 obloquuntur PE 14 gestorum — secundum in marg. inf. add. m. 2 V 16 in ieiunio ex inienio m. 2 P 19 qui sedebant add. m. 2 V in portam V 20 biberant ex ibierant m. 2 V ei in ras. R 21 usq. adorandi V 22 contumeliam (liam add. m. 2) V 28 omnes effectus V et add. m. 2 V 24 lazarum ex ladiaram r (et sic infr.) 25 post lugebat eras. et R in habitantia enim luctu R effectus e 26 cuius et ex cum m. 2 r. )

323
et ex mortuis excitaturus erat, fleuerit, omnis ipse euangelii sermo declarat. sed cum resurrectionis fidem nullam futuram in ipso resurrectionis opere fleuisset, fletus eius in parabolam profecit, ut et tum docimentum amoris sui in Lazarum flendo dictus sit praebuisse et a plerisque hodie, quia fleuerit, arguatur o infirmus. in ebriis autem psallentibus et his, qui in porta sederent, detrahentibus omnium etiam infirmorum in eum contumeliae per hanc consuetudinem uulgi docentur. adeo autem nullum genus hominum de eo tacuisse manifestum est, ut Cleophas ei, qui tamquam rerum ignarus causam sermonis interrogaret, respondisse ita scribatur: tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognouisti, quae facta sunt in ea in diebus his? stupor enim est de ignoratione unius in cognitione uniuersorum.

Sed inter has omnium de se et obtrectationes et contumelias humanae salutis sacramenta peragebat; et salutem a deo homini, quem adsumpserat, deprecatur. id enim sequitur: egouero oratione mea ad te, domine; tempus beneplaciti, deus! in multitudine misericordiae tuae exaudi me, in ueritate salutis meae. eripe me de luto, uti non haeream, et libera ex odientibus me et de profundo aquarum. non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque contineat puteus super me os suum. ceteris in contumelias et opprobria eius intentis ipse oratione sua totus ad deum est: susceptas quidem infirmitates nostras in se habens, [*](11 Luc. XXIV, 18. ) [*]( -1 exciturus F1 2 sed eum (eum add. m. 2) V resurrextionis T' 3 in parabola P 4 proficit ut et R1 proficitur et V dooumentum E 7 infirmarum V infi = morum P 9 nullum = genus (eras. s) R h 10 cleopas P cleopas VR aqui R 11 scribitur V 12 es inser. m. 3 R et supr. scr. RP 13 in his diebus R unius in cognitione . om. V 15 hos V1 5nes V et ob hoc obtrectationes Y contumeliam V1 16 sacrametum V1 et = salutem R 17 depraeoatur VR 18 post uero del. omnes m. 2 V orationS meam RPe a te R 19 in mQltitudinem P 20 salutis tuae RPE cf. infr. cap. 1.5 eripe me ex eripe meae m. 2 V 21 ut R heream P habeam V et libera ex odientibus me om. RP 24 puteos V1 25 contumeliis R opprobrias F1. ) [*]( 21* )

324
sed in his, quibus adficitur, caelestis erga nos misericordiae munus exsequitur; neque inuitus haec sumens in multitudine misericordiae beneplacitum deo esse tempus ostendit in hoc ergo beneplacito tempore rogat, quia non ignorat hanc patris de se prophetiam etiam ab apostolo Paulo recognitam: tempore accepto exaudiui te.

Omnia quidem deo pro magnificentia operum intellegenda sunt placere, quae gesta sunt; et cum in Genesi scribitur: et uidit deus quia bona sunt, uitium nullum in rerum creaturis relinquitur, tametsi quaedam humani ingenii corrupta nequitiis sunt, ut ex remediis uenena, ut ex ferro ensis, ut ex igni conflagratio, ut ex cibis cruditas, ut ebrietas ex uino, ut postremo partes ipsae et membra corporum ad naturales utique usus utilesque formatae uitiorum se ac criminum ministeria praebuerunt; et cum deo cuncta sint placita, beneplacitum tamen tempus hoc est, quo unigenitus deus in sanguine corporis nostri tamquam inimica ac dissidentia reconciliaturus omnia in caelis et in terra deo esset: cum multiformis illa dei sapientia aliis occulta temporibus nullisque principibus ac magistratibus ; saeculi cognita ad laudem claritatis dei esset reuelanda, cum coheredes et concorporales et conparticipes Christo gentes fierent, cum in eo omnes aduersae deo uirtutes dehonestarentur, cum mors, postquam in deo esset grassata, desineret, cum lex peccati, quae in carne nostra est, tolleretur, cum reuelationem filiorum dei congemescens omnis creatura [*]( 5 II Cor. 6, 2. Esai. XLIX, 8. 8 Gen. I, 81. ) [*]( 2 in multituding P i multitudine enim enim V 6 exaudiui te ex exandiuit m..7 R 7 do in 7-as. R pro magnificentiam JR1 8 quae ex q. m. 2 V 10 relinquitur creaturis VPE tametsi ex nametsi VRP & 13 pares P ipse VR membra R 14 utilesq (q postea eras.) R • ac re 17 tamquam in inimica re V conciliaturus P 20 magistrationibus h con esse V essent P 21 est concorporales V et corporaleB P et participes P 23 moras corr. m. 2 V crassatura R 25 congemiscens piE. )

325
speraret, cum in passione unigeniti dei omnium ante constitutionem mundi causarum et originum consummaretur effectus principem saeculi iudicando, hominem ex peccati lege redimendo, creaturis a corruptionis uanitate, cui seruiant, liberandis, nequitiis spiritalibus domini morte damnandis, deo in omnibus et per omnes aeternitatis munere et inmortalitatis nostrae claritate laudando. omnia autem haec uirtus resurrectionis inpleuit, quia per primitias ex mortuis ab hominum genere morte depulsa in auctores mortis aeternae mortis poena decreta est. in se enim ipso principatus et potestates dehonestatas cum fiducia triumphauit.

Et ideo post beneplaciti temporis significationem omnis tribuendae uerae salutis oratio est, ut ea ipsa salutis ueritas intellegeretur, quae ex resurrectione speratur. dehinc. qui infixus esset in limo profundi, ut luto non inhaereret, rogat secundum illud: quoniam non derelinques animam meam in infernum, nec dabis sanctum tuum uidere . corruptionem. qui enim terra est, et in terram, ex qua acceptus est. reuertetur, luto et limo, quo infixus est, inhaerebit in naturae suae, id est corporis, originem dissolutus. liberari se etiam ex odientibus se deprecatur et de profundo aquarum, quia usque. ad animam suam — id est insectantium passiones — perruperint. ueniens quoque in altitudinem maris ac tempestate demersus nunc, ne demergatur, orat: ut superius adsumptae infirmitatis nostrae professio sit, cum se demersum esse [*](16 Ps. XV, 10. ) [*]( 1 passione (om. in) V ante constitutio F1 2 cSsumeretur V S 3 principe R principes V 4 a om. V seruierant E nequitii corr. m. 2 V 7 impleuit et per e 9 auctoris T'P 10 pricipatus V potestatestas V dehoneatates V1 18 uere VR 15 inhereret VR 16 illut V derelinquis V 17 in inferno RPE cf. Sabatier II, 30 t 18 de terra est E et in terra R 19 reueretur corr. m. 2 V quo supr, scr. P inherebit VRP 20 in om. Pe origine Pe dissolutoa V1 21 praecatur V 22 id est insectantium passionis perruperint V id eat insectantium passiones pruperint R id est usque ad passionem inaectantium odia proruperint PE cf. supr. p..V/.5, 3 et Stud. 1889 p. 319 24 adsumptae om. R 25 demersus 1'1. )

326
profitetur, nunc uero consciae in se salutis fiducia est, cum, ne se aquae tempest-as demergat, precatur. nam eiusdem naturae non est et demersam iam esse et, ne demergatur, orare: sed eius, quae per corpus licet mersa non tamen sit detinenda per spiritum. et ideo nunc, ne absorbeatur profundo neue super se puteus os suum claudat, precatur. in puteo enim infernae mortis sedem significari et psalmus alius testis est, cum dicitur: tu uero, domine, deduces eos in puteum interitus, demersum hoc profundumque puteorum inferna terrae significari demonstrans. ne contineat ergo super eum puteus os suum postulat. inpossibile enim est deum uitae portis inferni detineri.

Ac ne in eo, quod mortem nostrae infirmitatis adsumpsit, secundum humanam necessitatem aliquid ex mortis acerbitate maereret, subiecit: exaudi me, domine, quoniam suauis est mihi misericordia tua: secundum multitudinem misericordiae tuae conspice in me. hoc enim in multitudine misericordiae beneplacitum est tempus, cum in se uniuersorum hominum uitam deus miserans ut miserator' deus uitam esset largiturus ex mortuis. sed qui suauem hanc sibi esse dei misericordiam testabatur, susceptae tamen infirmitatis nostrae sollicitudinem non relaxat dicens: ne auertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, uelociter exaudi me. intende animae meae et libera eam: propter inimicos meos eripe me. omnia ut homo et patitur et loquitur. nam ex susceptione carnis et puer est secundum illud: ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo conplacuit animae meae, et citum auxilium tribulationi suae orat et intendi in animam suam [*]( 8 Ps. LIV, 24. 26 Esai. XLII, 1. ) [*]( 1 profiteretur V1 conscius R conaoientiae P 2 praecatur — demersam in marg. sup. add. m. 2 r 8 ne add. m. 2 V 5 nent super R 6 praecatur T'R in puteum R 12 iam in eo quod P 18 aliquid ei ex e acerbitatS R 14 moereret ideo subieoit b hereret et IUbiecit V hereret et ideo subiecit Pa haereret ideo subiecit ed. Basil. 1550, Par. 1572 16 enim multitudinem F1 17 bene add. m. 2 V 19 ee P sed quia Pb 24 ut om. I* homo add. m. 2 V haec patitur V patitur P 25 est om. V 26 illut V 28 animam (om. in) R. )

327
rogat, ut per id, quod in eam intendet deus, digna sit liberari. et haec quidem ut homo noster oboediens usque ad mortem crucis precatur. sed cum eripi se propter inimicos suos rogat, consuetudinem humanae et spei et moris excedit nemo enim saluus alia magis, quam salutis suae causa uult esse; et a malis quis eripi se ob id necesse est, ne malis adficiatur, optabit. at uero nunc eripi se non sua causa, sed propter inimicos suos s ex his, quibus adficitur, deposcit, quia hi inimici dehonestandi in se patiente et triumphandi cum fiducia in se ex mortuis resurgente mox essent.

Denique nihil se sua causa agere ac pati consequentibus docet dicens: tu enim scis inproperium et confusionem et uerecundiam meam; in conspectu tuo omnes tribulantes me. inproperium expectauit cor meum et miseriam. superior non dispar professio est, cum dicit: deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt absconsa. contra humanae enim opinionis errorem soli deo adsumpta magis haec ab eo infirmitas, quam naturalis esse, erat nota. et quia propter inimicos suos haec perpetienda sibi fuerant, per quae humanae saluti atque aeternitati consulebat, huius beneplaciti temporis testatur adfectum dicens: inproperium expectauit cor meum et miseriam, desideratas sibi esse huius temporis significans passiones secundum illud diuinae communionis sacramentum: desiderio concupiui hoc manducare: quia in his passionis suae desideriis beneplaciti temporis consistebat effectus.

Sed pati ad profectum nostrae salutis expectans alterius quoque expectationis desiderio detentus est. sequitur enim: [*]( 25 Luc. XXn, 15. ) [*]( 1 intendit PE 4 consuetudine RP mores VP mortis R excidit P 6 aliqua magis Pb 6 optauit V 7 ad uero R ac uero V non eripi se non R 8 hi ex nihil m. 2 V hii P 9 et om. R 11 nihil x ae agere post sua causa supr. scr. m. 1 R ac si consequentibus P 12 inproperium mea et RPa 13 tuo sunt omnes E 15 superior ex tuper m. 2 V 18 errorem ex terrorem m. 2 V haec om. R 21 aeternitatis V cuius V 24 communiones VR1 26 cupiui RPE. )

328
et sustinui commaerentem et non fuit; etconsolantes et non inueni. commaerentis et consolantis non solacium, sed fidem quaerit, ut si quis ueniens ex lege et harum omnium passionum intellegens prophetiam secum tamquam inconsummatione ipsius legis adsisteret: ut postea Paulus adimplens passiones IesuChristi et consepultus in baptismo Christum finem esse scit legis. nam ad consummationem humanarum passionum propheticorumque dictorum, qui gestorum futurus finis erat, idem est et querellarum. id enim sequitur: et dederunt in escam meam fel et in siti mea potauerunt me aceto. haec enim ita, ut scripta leguntur, expleta sunt. nam et fel ingestum ei, et aceto potatum euangelia testantur. oblatum quidem secundum Matthaeum fel renuens, sed secundum Iohannem, ut acetum potaret, sitiuit. locus autem ipse his uerbis est dictus: post haec lesus sciens, quoniam omnia consummata sunt, ut impleretur scriptura, ait: sitio; et erat concha posita aceto plena. spongiam igitur plenam aceto hysopo ad miscentes obtulerunt ori eius. cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est. uenerat ad ones perditas domus Israhel et expectans consolantem commaerentemque non habuit: non quod consolatione eguerit uolens pati atque mori, sed qui secum super totius populi impietate maereret et qui se ipsum ipsa maerentis secum salute consolaretur, ut omnibus tanto scelere perfunctis solacium in his saltim, qui salui fierent, acciperet secundum illud: et in seruis suis consolabitur; quia non credente Israhel gentes ei essent [*]( 5 Coloss. 1,24. 6 Ibid. II, 12. 15 Ioh. XIX, 28 sq. 26 Deut. XXXH, 86. ) [*]( 1 commerentem V conmerentem R consolantem E 2 commerentes (coum. R) VR consolantes R 4 profetiam RV2 profetiae V1 5 c5summationem V absisteret V 6 ihm xpi V 8 gestorum (est in ras.) R om. P 9 fines R et om. R quaerellarum VRP 18 matteum V rennuens R 14 iohannen V 16 scribtnra VP1 17 erat (om. et) r r 18 hyssopo b 21 peditas corr. m. 2 V coherentemque P 22 consolationem P eguit PE aeguit r 28 qui secum ex cum m. 2 V impietate R hereret P 24 merentes P 25 perfunctis ex perfunctus R saltem PE 26 secundum (om. illud) P secundum dauid F 27 credetes istrahel r gentes in eum E. )
329
crediturae. uerum prophetiae non sitisse scribitur, sed, ut inplerentur omnia, sitisse se dixit. quia cunctae nostrae, quae in eo fuerunt, infirmitates non naturales sunt, sed adsumptae. dehinc, ut satisfecisse scripturae propheticae nosceretur, potato aceto omnia consummata esse testatus est, ut plenitudo legis et prophetarum. qui legem et prophetas consummabat, exsisteret.

Iam uero. quia intra consummationem oblati fellis et potandi aceti consummanda quoque erat passionis totius prophetia, ad ea, quae postea impietatem tanti facinoris consecuta sunt, sermo se rettulit dicens : fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum. obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum eorum perpetuo incurua. esse mensam sacrificiorum. ut de lege, quae in se futuri est speciem conplexa. taceamus, apostolus testis est dicens:: non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. sed esse mensam scientiae. cum nonnullis locis cognitum sit, tum etiam in his ipsis dictis intellegi oportere idem beatus apostolus ad Romanos scribens interpres est, cum cum obcaecatos esse, ne quid intellegerent, testatur. haec ergo mensa, unde cibus uitae spiritalis accipitur, coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum facta est: cum uel praescripta legis uel [*]( 15 I Cor. 10, 21. 19 Rom. XI, 7; 9. ) [*]( 1 ueril ex uero R uera P uero V profetiae R profitiae V cf. Draeger >6 Synt. /, 429 prophetia P prophetice E 2 sitisse P sitisse r 4 seribet tunc VR 5 plenitudo V 6 exsisteret tx exsistere m. 3 R 7 ia nero ex et ia uero R consummationem — aceti om. V 8 aceti ex m aceto m. 2 P consumanda corr. m. 2 V consumanda R passionis (i in a ras.) R passiones V 10 retulit RPE mens corr. m. 2 r 11 et in retribntionem add. m. 2 V 16 testi est T* testatus est PE 16 participareetmensaeP17esseexensseaesse1'cumom.R ticipare et mensae P 17 esse ex ensse m. 1 V esse T cum om. R 18 his om. R diotis id intellege corr. m. 2 V, de uoce id ex in ac dittographia orta cf. Acad. p. 22 .19 beatus supr. scr. m. 1 P 29 in laq.um V et in retributionem om. PT. )

330
prophetarum uoces ab ecclesiae uiris ad reuelationem diuini consilii tractantur, cum ad adsumendse carnis fidem unigenitus deus in hominis specie et ab Abraham adoratus et cum Iacob conluctatus ostenditur, cum ex Iuda princeps ueniens idem expectatio gentium nuntiatur, cum in Abraham semine omnes patriae gentium benedicendae sunt, cum ex Dauid utero aeterni regni dominus praedicatur, cum secundum Esaiam dominus tamquam ouis ad occisionem ductus nec maxillas ab alapis nec faciem auertit a sputis, cum secundum Ieremiam hic deus nostei» est, qui disciplinis omnibus Israhel dilecto suo traditis postea in terris uisus sit et inter homines conuersatus sit, cum denique de aduentu eius omnium prophetarum dicta conueniunt. haec itaque doctrinae mensa, uel hic uitalis cibi sermo et laqueus et captio et retributio et scandalum est, cum a nobis deus Iacob esse, qui ab his sit crucifixus, ostenditur. haec enim est retributio tantae impietatis, ut, quod nobis est dei uirtus, his scandalum sit. nam cum inlaqueati captique sint scriptis, intellegentiae tamen carent sensu; et ideo obscurati sunt oculis, ne u id est, id est ne lumen intellegentiae contuerentur, quia secundum euangelium omni habenti dabitur, qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo: indigni uidelicet, qui intellegentiae sensum ac lumen acciperent, et ideo euangelicae libertatis scientiam non. adepti perpetuo adhuc legis onere deprimuntur, ut ferant, quod sustinere non possunt. id enim in incuruando dorso per corporalium operum speciem significat. [*]( 7 Eaai. LIII, 7. 10 Baruch III, 36 sq. 21 Matth. XXV, 29; Marc. IV, 25. ) [*]( ad 1 uocis V eclesiae V ueris V 9 cum ad sumendae V oum h assumendae R carnis ex canis m. 2 V 8 in homine speciem V ab. abraam V 4 id est expectatio P 7 secundum eseia eseiae F secundum isaiam isaiae T 9 hieremiam P'T 13 aduStum T'1 profetiaru V 14 mensam P uitalis sibi P 17 enim add. m. 2 V e 18 inlaqueati ex inlegati m. 2 V 20 intelligentiam corr. m. 2 V 25 depraemfltur V1 26 in incuruando ex incuruando m. 2 V 27 significat add. m. 2 V significatur E. )
331

Sed hanc eorum obcaecati cordis inscientiam alia etiam debitae ultionis poena consequitur. effunde super eos iram tuam, et animatio irae tuse conprehendat eos. fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit, qui inhabitet. in ira dei poenae constitutionem, non motum animi ad ultionis uoluntatem exardescentis significari saepe tractauimus, quam non subito puniturus intenderet, sed in quam poena dignus incideret. mansit autem haec a prophetis omnibus huic genti impiae denuntiata damnatio. nam euersa mox ac diruta ciuitate deleti sunt gloriosissimo illo templi cultu deleto ornatuque detracto. et ideo habitatione deserta in tabernaculis eorum nullus habitabit.

Verum adhuc secundum impietatis incrementa prophetia quoque poenae et ultionis extenditur. quoniam, quem tu percussisti, persecuti sunt et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in iustitiam tuam. deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur; causam apponendae iniquitatis super iniquitatem ipsorum et repellendi eos, ne in iustitiam intrarent, et delendis de uiuentium libro non scribendisque cum iustis eam esse demonstrans, quod, quem deus percusserit, hi persecuti sint et super dolorem uulnerum suorum addiderint quod doleret.

Et forte non iniuste, quem deus percusserit, persecuti esse uideantur; ac de his, quae percussa a deo sint, quid [*](1 inscientiam alia T inscientia mali R inscitiam alia P scitiam alia V 3 conpraehendat VRP 5 infra dei R poene constitutione nouum motū V 6 exardescenti V 8 poena P poenam VRe 10 deruta V delegiti cnrr. m. 2 V 11 cultn delicto V ornatuq; (q; inser. m. 3?) R detractu V 12 habitauit VTb habit = uuit P 18 profetia V profe- tiae P 16 dolorS ex dolurS m. 1 V uulnerum eorum P 18 tuam 8 add. m. 2 V 19 causa P iniquitati corr. m. 2 V 20 repellendi (om. et) P repellendiq: T 21 delendi T quod (uel delendi eos) expectes, sed. cf. Ind. s. u. uariatio non supr. scr. R scribendique T 22 ea V ė supr. scr. R demonstrane (ans in uers. exeunte add. m..7) R 28 sunt RPE dolorem supr. scr. m. 1 R suorum ex ipsorii m. 1 R addiderunt (Pll) b 25 "iuste P iniustae YR. )

332
sentiri oporteat, ante tractandum est, ut, quatenus et haec percussio salutaris et illa percussi persecutio impia sit, possit intellegi. percussit dominus Sodomam et Gomorram ultimis sceleribus pollutas et abominatas; et inuenio his ad misericordiae* reconciliationem hoc, quod percussae sunt, profecisse, cum tolerabilius his die iudicii sit futurum, quam his ciuitatibus, in quibus de apostolorum pedibus puluis excussus sit. percussam quoque synagogam Dathan et Abiron plaga dignissima cognitum est, sed in animis eorum ea, quibus maxime peccauerant, sanctificata sunt opera. et ne per singula, quae sunt multa, discurram, cum et apostolus in interitum carnis ad salutem spiritus tradat, dominus ipse, quid percutiens proficiat, ostendit dicens: uidete, uidete, quia ego sum, et non est deus praeter me. ego interimam et ego uiuificabo; percutiam et ego sanabo, ut percutiendi causam proficisci ex causa sanationis ostenderet.

Percussus ergo et dominus peccata nostra suscipiens et pro nobis dolens, ut in eo usque ad infirmitatem crucis mortisque percusso sanitas nobis per resurrectionem ex mortuis redderetur. percussum autem se ipse testatus est, commonefaciens discipulos dicti huius: percutiam pastorem, et dispargentur oues gregis. sed et. apostolus dicti huius significationem haud dissimiliter confirmat dicens: qui filio suo dilecto non pepercit. non pepercit itaque dilecto filio suo, quem et colonis uinese non ignarus, quod occisuri eum essent, destinauit. non pepercerat autem primo illi de terra [*]( 3 Gen. XIX, 24. 6 Matth. X, 15. 8 Num. XVI, 32 sq. 11 I Cor. 6, 5. 13 Deat. XXXII, 39. 21 Zach. XIII, 7. Matth. XXVI, 31. 23 Rom. VIII 82. 25 Matth. XXI, 87 sq. ) [*]( 2 et illa percussio impia PTe ait om. VR posait ex sit m..3 R posBet V 8 gomorra R gomorram ex gomorrant m. 2 V Gomorrha b 6 id quod E proficisse V cum ex ouno m. 2 V 6 di iudicio VPT in die iudicii E 8 synagogam = (1 litt. d? eras.) R 10 scificata PT 18 qA ego R 14 et ego interimam PT 17 & dominuB R est dominus (dfis V) VPTE 18 pro (om. et) R 19 samitas F1 resnrrectionis V1 21 discipulos suos V dicti huius (ti in ras.) R dicti huius ex dicti sunt huius m. 2 V dispergentur RPTE 23 hant Rl 24 dilecto post non eras. post itaque add. m. 2 V. )

333
limo Adae. quem de paradiso post culpam, ne lignum uitae attingens in aeternitate poenae maneret, eiecit, ut naturam corporis eius Adam e caelis secundus adsumens parique morte percussus eam rursum in uitam aeternam iam sine poenae aeternitate reuocaret. hunc igitur ita a deo percussum persecuti sunt, super dolorem uulnerum dolorem persecutionis huius addentes. pro nobis enim secundum prophetam dolet et idcirco est esse in doloribus aestimatus. quod enim postea nominis sui odium susceperint, quatenus silentium resurrectionis pecunia emerint, quibus apostolos terroribus iniuriisque uexauerint, cognitum est. et quia haec super dolorem uulnerum addiderunt, adponetur super iniquitatem iniquitas.

Adpositae autenr-iniquitatis poena est, ne intrent in iustitiam dei, id est ne concorporales et conparticipes Christo fiant, qui nobis secundum apostolum iustitia et sanctificatio et redemptio a deo factus est. exclusi uero iustitiae ingressu necesse est a libro uiuentium deleantur. scripti enim erant in Abrahae benedictionibus, cuius semen sicut stellae caeli et sicut harena maris ad oram litoris abundaret. a quo libro cum omnem populum deleri Moyses metueret, se primum deleri deprecatus est, optans, ut opinor, secundum apostolum anathema pro fratribus suis esse. et quia super dolorem uulnerum dolorem persecutionis addentes recursum paenitentiae perdiderunt, deleti de uiuentium libro ne postea quidem scribi cum iustis meruerunt: ut intellegi possit alium uiuentium, alium librum esse iustorum. nec ambiguum est eos in uiuentium libro esse, qui [*]( 7 Esai. LIII, 4. 15 I Cor. 1,30. 20 Exod. XXXII, 32. 21 Rom. IX, 3. ) [*]( 2 in aeternitatem PE 4 rursus VPT iam om. R aeternitatem P aeternitatis V 6 huius supr. scr. m. 1 P 7 enim mpr. scr. m. 1 P 8 8 esse in doloribus R est ee in doloribus T eum esse in doloribus Va eum in doloribus esse b aestimandus PT estimandus e a aestimates L. n 10 terroribus = ex terruribus = m. 1 R uexauerint ex uexerint m. 2 V 11 super dolo ex super dolii m. 2 V 13 adposita V iniqaitates V1 14 conparticipes ex participes m. 2 V 16 a iustitiae na ingressu (ingressue t'') V E 17 scribtio enim V 19 are R ad horam R ad ora VP libro quo omnem V 23 cursum PT 24 nec. ex ne m. 3 R 25 alius uiuentium alius liber VPTE 26 nec ex ne m. 2 V eum P. )

334
antea sine ulla Christi cognitione pie in lege uersati omnia praescripta legis inpleuerint, de quibus secundum legem apostolus ita docuit: quia qui fecerit ea, uiuet in illis. scribuntur autem in libro iustorum, quibus iustitia Christus est factus. iustus enim ex fide uiuit. quo de libro ad apostolos dominus ita loquitur, dicens: gaudete et exultate. quia nomina uestra scripta sunt in caelis. et idcirco duplex significatio delendorum de libro uiuentium et non scribendorum in libro iustorum fuit, quia post librum uiuentium liber esset relicus iustorum. apostolis autem hinc magnae gratulationis causa suggeritur, quia plus sit in libro scriptos esse iustorum, quam de uiuentium libro non esse deletos.

Tenet autem in se eum confessionis modum, quem in nobis esse oportet fidei, ut in eo tam natura hominis quam natura dei cognita sit. in forma enim serui ueniens euacuauit se ex dei forma. nam in forma hominis exsistere manens in dei forma qui potuit? aboleri autem dei forma, ut tantum serui esset forma, non potuit. ipse enim est et se ex forma dei inaniens et formam hominis adsumens, quia neque euacuatio illa ex dei forma naturae caelestis interitus est, neque formae seruilis adsumptio tamquam genuinae originis condicionisque natura est, cum id, quod adsumptum est, non proprietas interior sit, sed exterior accessio; quod ipsum consequentibus docet dicens: pauper et dolens sum ego; et salus uultus tui, deus, suscepit me. pauper est, qui secundum apostolum, cum esset omnium diues, seipsum, ut nos ditesceremus, paupertauit; dolens est, qui secundum [*]( 3 Rom. X, õ; Gal. III, 12; of. Lev. XVIII, 5. 5 Habac. II, 4. Gal. III, 11. 6 Luc. X, 20. 26 II Cor. 8, 9. ) [*]( 2 praesoribta V impleuerit R apostolus paulus VPTE 4 xpa est V cliristus = est R 5 iustus autem V de quo T ad add. m. 2 V 6 dominus om. P 7 acribta V in caelo RPTE 9 librfl V -8 libro R 10 reliqus R reliquus PTE 11 scripto R scribtus V 12 de uiuentium non PT 14 ut eo V 16 se a dei E 17 qui om. Tt qui — dei forma om. V 18 et se om. R 19 inaniena — ex dei in marg. super. add. m. 2 V 22 cum id add. m. 2 V propietas V 23 ex- �terior ex exterior sit m. 2 V 27 ditisceremus r. )

335
prophetam pro nobis dolet. sed hunc pauperem ac dolentem salus ea, quae uultus dei est, suscepit. forma et uultus et facies et imago non differunt. idipsum enim in utro horum significari communis est sensus. hunc igitur pauperem in salutem uultus dei, qui forma dei est, suscepit, id est adsumptum ab se hominem unigenitus deus, qui imago inuisibilis dei est, in seternitatis suae uita, quae in deo salus esse intellegitur, collocauit. omnis enim' lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est, id est susceptus homo in naturam diuinitatis acceptus.