Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sequitur, ut, quorum oratio sit exaudienda, demonstret, nec longe expectationem nostram differt; subiecit enim : omnis caro ad te ueniet. humani generis uniuersitatem scriptura sub carnis nomine designat, ut in lege: et dixit deus, non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt, et in eadem: quoniam corrupit omnis caro uiam eius et in propheta dominus: et effundam de spiritu meo super omnem carnem et in euangelio: et uerbum caro factum est et inhabitauit in nobis. huius igitur humani generis orationem exaudiet deus, quod uanis infelicium superstitionum doctrinis tenebatur, cum praecepta gentilia omnes eos ad studium impietatis inbuerent, deum in lignis et saxis et metallis praedicando et mundi opificem atque animae nostrae parentem intra inanimem materiam collocando. hunc igitur errorem gentes fatentur, quod eos philosophiae facundia detinuerit in errore: scientes tandem uetera delicta sua et antiquae impietatis crimina deo propitianda esse per Christum. ipse enim secundum apostolum nostra placatio est, ait namque: quem proposuit deus placationem [*]( 2 Rom. VIII, 26. 12 Qen. VI, 8. 14 Ibid. 12. 15 Ioel II, 28. 17 loh. I, 14. 27 Rom. III, 26. ) [*]( 2 profetam R ipse ipse autem R 4 ita om. R post orationem 4-.5 litt. (meam ?) eras. R 5 possit PE 6 autenticis P 10 differ ™ t P 11 scribitura R 18 post meus 2-3 litt. (est?) erat. R 14 ea' P ea R t corrupiom̃ιs in ras. R 15 et effundam PE (xu, έxχεϖ LXX) effundam R 17 inhabitauit ex inhabitabit R 21 praedicandi P 22 inanem td. Basil. 1550, Par. 1572 28 filosofiae R 94 errore ex errorem R tande ex tande m. 3 R netera in ras. R 26 post impietatis eras. do R do supr. acr. m. 3 R 26 enim e (e supr. scr. m. 3) R placatio eat (c in ras.) R 27. dfis P.II )
Sed qui tandem propitiationis effectus est? uel quid proderit errorem gentilem reliquisse et doctrinam impiam spreuisse? et idipsum non dissimulauit dicens: beatus, quem elegisti et adsumpsisti, utinhabitet in tabernaculis tuis. omnis quidem caro ueniet, id est ex omni hominum genere congregamur, sed beatus est quisque fuerit electus. multi enim secundum euangelium uocati sunt, sed pauci electi. electi autem sunt nuptiali ueste conspicui, puro atque integro nouae natiuitatis corpore splendidi. itaque non res indiscreti iudicii electio est, sed ex meriti electu facta discretio est. beatus ergo, quem elegit deus: beatus ob id, quia electione sit dignus. scire autem nos conuenit, hic beatus in quam rem fuerit electus; scilicet ad id, quod sequitur: inhabitabit in tabernaculis tuis. omnis perfectio bonorum inhabitationis caelestis est requies. multas mansiones dominus in caelis esse testatur, sed patrem orat, ut apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: pater, quos mihi dedisti, uolo ut ubi ego sum, ibi et illi sint mecum. ex plurimis ergo mansionibus apostolis suis eam, quae sibi est propria, communicat. scit propheta, quanta beatitudo sit in tabernaculis dei esse, alio loco dicens: concupiscit et deficit anima mea . in atria domini. sed non ob id bonorum caelestium [*]( 1 I Ioh. 2, 2. 11 Matth. XX, 16. 21 loh. XVII, 24. 25 Pe. LXXXIII, 3. ) [*]( 8 praeualuerunt Ve inualuerunt RPb 4 et inpietatibus nostris tu propitiaberia V cf Sahatier II, 123 et impietatea nostras tu propitiabie RPE 10 congregantur P congregabuntur e (congraegabuntur V) quisque P(V)α cf. Acad. p. 29 quisquis Re 18 splendidi (di uersu exeunte adtl. m. 3, postea uers. ineunte 2-3 litt. eras.) R 14 delectu E dilecti (dilectionis ex dilectu fec. m. 2) P 15 descretio R 17 seq f'rt ; I in marg. infer. add. m. 3 R 18 in tabernaquulis R 19 requie (i supr. scr. m. 3) R requie e (in requie V) 22 et illi om. V 28 qng ex que R 25 dei = esse R deficit (ex defecit RI. 2 P) VPE defecit - == (eras. in ?) R. )
Post enim beatitudinem eius, qui ad habitandum in tabernaculis dei fuerit electus, hoc sequitur: replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, mirabile in sequitate. his ergo bonis domus replebuntur, quia in tabernaculis dei beatus habitabit. et quidem interim, bona domus quae sint, possumus existimare, ecclesiae scilicet munera, quae ei secundum multiplicem fructum Christus indulsit, quia et ipsa secundum apostolum domus dei est: ut scias, inquit, quemadmodum oporteat in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. haec ergo habet tricenum, sexagenum centenumque fructum. his ergo bonis domus dei fides credentium explebitur, quae interim donorum diuisionibus adornatur. sicut scriptum est: huic ergo datur sermo sapientiae. alii sermo scientiae, alii fides in eodem spiritu, alii dona curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum. uerum sunt et alia plena et [*]( 3 I Cor. 15, 41. 18 I Tim. 3, 15. 19 I Cor. 12, 8 sq. ) [*]( 1 eliguntur ex eligentur m. 3 R eligantur ex eligentur m. 2 P 2 ante diuenae supr. scr. & m. 1 ? R dignitatis P dignitates R prae- parantium P 8 stella g abstellg, R stella stellae corr. m. 2 P 4 quotad quot ex quodquod m. 3 R 5 caelestis gloriae PE 6 quia habitandū (ad tupr. scr. m. 2) P 7 replebimur VRE replejnur P 9 equitate ex iquitate m. 1R his ex hi m. 1 Phi R domus dei E replebimur E lOin tabernaculis (cu in ras. m. 3) R post beatus eras. qui R post habitabit 3—4 lalt. eras. R 11 bona dpmu. (ad in ras. 3) R 14 inquid Rl inquirl P oporteat te in Pb post dei .5-6 lilt. eras. R diuersari E 15 aecclesia R 16 tricenum sexagenum centenumque (V)RP cf. F. Seue FormenL 1, 105 tricesimum sexagesimum centesimumque E 19 huic ergo VR hinc enim P huic enim E dabitur V sermo VRE aliis sermo P 20 alii (alterum i in ras. m. 1 R) sermo V R aliis eermo P alii uero e 21 curationum V cf. Sabatier 111, 702 sanationum RPE aliis genera P.- • )
Ob quod ita sequitur: exaudi nos, deus salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe. [*]( 8 I Cor. 9, 9. 9 I Cor. 8, 16 sq- ) [*]( h 1 in naturis R 2 aec corr. m. 1 R 6 bonis E replebimur m. 1 R 11 post quia eras. in R corruperit ex corrumperit R et hunc VRe eum Pb 12 ornandum ex orandum P 18 tem plūcorr. m. 1 R sanctitate ex aanctitati m. 1 R 14 dei om. P 15 atiam (iam in rat. m. 1) R post adsumptum 1-2 litt. eras. R 16 inhabitet — pater om. P 18 habitA [& in ras. m. 1) R habitat e itaque om. e gloria = R 20 omnium itaque nostram apes E 22 iam (i in ras., eras. ef) R 24 id om. R adque R 26 consequentes R expetentes PE. • )
Itaque, cur in eo spes omnium sit, in consequentibus docet dicens: praeparans montes in uirtute tua accinctus in potentia et conturbans fundum maris, sonum fluctuum eius. ad terrenorum montium naturam sermo iste non pertinet: firmati enim sunt, non praeparati; praeparatio autem futurae operationis est coeptum. dehinc memoratorum montium praeparatio in accinctu potentiae atque uirtute est: terra autem omnis ex nihilo est iussa subsistere, resque ea potentiae non eguit accinctu, quae ex iubendi facilitate pendebat. utile est autem cognoscere, sicubi in scripturis montium facta sit mentio. ait namque propheta : audite, populi omnes, et adtendat terra et omnes habitantes in ea. et erit uobis dominus deus in testimonium, dominus deus de domo sancta sua. propter quod ecce dominus descendet de loco suo et descendet super excelsa terrae et conteret montes subtus se, et [*]( 20 Mich. 1, 2 sqq. ) [*]( 1 competit (com mpr. scr. m. 3) R 2 haec spes enim P 3 quaeumque ex quaecumque R 6 atque externi om. P 8 presumptam ex presemptam corr. m. 1 R 12 in potentia V1 (cf. Sabatier II, 126 b δvαστείḁ, LXX) potentia VRPE et contnrbans V (d συvταρàσωv)', qui conturbas RPE fundum (fundum = R) VRP profundum e 13 moDi. tiam R 14 firmati aut sunt P non praeparati ex praeparati R h 15 de inc R 17 resquae P ea eras. R 18 non (erag. n 1) R 'do 29 in testimonio V dms d? de V dominus de RPE 23 mo R ecce dff V 95 suptus r. )
In hoc igitur montium nomine supereminentem omnem potestatem intellegi oportet, quae se contra deum exaltans atque efferens irae dei subdidit. descendens igitur deus uerbum. adsumptum sibi hominem potentia accingens, primum haec [*]( 3 Ps. XVII, 8 sqq. 9 Ibid. 15. ) [*]( 1 facie ex faciae R 9 haec omnia — Israhel om. V et propter RP (cf. Sabatier Ill, 943, xai δỉ LXX) propter E 8 commota V et commota RPE 4 contremuit re intremuit RPb 6 iratus est eis df V (cj: Sahatier II, 33, ώργίσϑηαύτοĩς 6 ϑεóς LXX) iratus his dfis R iratus est his PE 6 ab ira VPE in ira R 7 exardescet VPE exardesoit R et carbones V carbones RPE accensi VRPb snccenri e 8 et inolinanit V inclinauit RPE 9 est eras. R om. e sagittas V (cf. Ps. CXLIII cap. 9 Sabatier II, 33 adn., βέλη LXX) sagittas suas RPE 10 dissipauit R dissiparit ex dissipauerit T dispersit PE 18 motum e quia (a in rax. m. 1) R 17 nequiqua P hebeti ex hebiti corr. m. 1 R aebeti P 20 in om. Pb montium = nomine R supereminentem omne potestatem in tellegi (in in mary. add. m. 3) R omnem supereminentem uirtutem intellegi PE omnem sčilicet supereminetem uirtutem h V 91 exaltans ex exultans R 93 ominem potentia = (eras. m) R. )
Contemplandum autem est, quid praeparationem montium subsequatur: qui conturbat fundum maris, sonum fluctuum eius. conturbat non mare, sed maris fundum, neque fluctus eius, sed sonum fluctuum. mare autem, ut prophetiae sermo edocet, pro saeculo nuncupatur, ut ait: superinducet dominus machaeram terribilem etmagnam super draconem serpentem prauum et perimet draconem, qui in mari est. et iterum: hoc mare magnum et spatiosum; ibi requiescet draco, quem figurasti ad inludendum illum. uel certe illud absolutius: ueni in altitudinem maris. et tempestas demersit me. montes igitur, id est aduersariae omnes supereminentesque uirtutes pcenae iudicii praeparantur et maris fundamenta turbantur. in harum enim inimicarum uirtutum fiducia saeculum consistebat, et haec in inuisibilibus saeculi huius [*]( 4 Pa. XVII, 9. 15 Eaai. XXVII, 1. 18 Ps. CIII, 25. 21 Ps. LXVIII, 3. ) [*](4 profeta = (eraa. m) R 5 ardescet ex ardeacit m. 1 P 6 inter mansuri P in om. R cf. Acad. p. 22 7 pealmo ex salmo m. 3 R 8 accintio ex accentio m. 1 R ei in ras. 1 R 10 in supr. scr. m. 3 R 12 subsequatur Re consequatur Pb 14 fluctue (m. 3, luctus in ras.; prius scriptam uocem del. m. 1 et in marg. odd. ftuctus) R 16 profetia eerh mo R docet P 16 maceram R 17 perimet ex perimit m. 1 R om. P 18 hoc mare V mare hoc RPE 19 spatiosum V latum RPE ef. Sabatier II, 204 20 illum V ipsum RPE illud supr. scr. m. 1 R o alnolutios corr. m. 1 R 24 arum R enPnimiarum corr. m. 1 R 25 fiducia ex fideciae m. 1 R in om. RP inuieibilibus (sup. ni eras. in) M R inuiai libus P. ) [*]( XXII. HUar. PIoL pan I. ) [*]( 16 )
Qui ergo timebunt? qui inhabitant fines. non subiecit scriptura, ut adsolet, fines terrae; non enim hic de terrae finibus loquebatur. dehinc ergo sermonis ratio non patitur, ut id adiectum existimemus. ait enim: qui inhabitant fines. [*]( 1 sonu R auτ supr.scr.m. 1 R 3 in om. Pb 4 recordemur (V)PE recordamur R 6 simulachrorfl P 7 caerimoniorum (V)R cerimoniorQ Pa cerimoniarum a cf. Stud. 1889 p. 321 8 resoluantem corr. m. 1 B 9 atgentiam corr. m. 1 R di m. 1 R 11 = - uruntur (erlU ui? uel in?) R 12 abiciuntur R 13 iam ex tam m. 1 R 15 et timebuut YR. timebunt a et peribunt P 17 uocihus ex uobus m. 1 R ingemeacentea R (ingementes V) ingemiBcentes PE pturbationem R turbationem (V)PE 18 timor eni in ras. 3, supr. tscriptum erat tim, posten eras. R 19 qui turbabuntur et timebunt scripsi qui et {& supr. IIcr. R) turbabuntur timebunt RPe non utique — timebunt om. R 90 qui et turbabuntur et timebunt Pb qui turbabuntur timebunt e me in 91 tibunt R habitant R 98 loqueba = tur (eras. n) R ergo um. P uti adiectum P ut ita = dictum (eras. d) R ut ita dictum e. )
Sed uideamus, hi, qui fines habitant, cur timebunt et unde illis metus ingruat. neque id occultum est; sequitur namque: et timebunt, qui inhabitant fines, a signis tuis. metus ergo omnis a signis est. sed quae haec erunt signa? [*](11 II Cor. 6, 8. 12 I Cor. 16, 81. — Gal. II, 20. ) [*]( ) h 1 timebunt (ric m. 1) R 2 exti - ma R 3 abentur R 6 aduo R i omnino (eras. h) R 7 disinendi R teneat a tenent. 8 paenitua P 9 carnis (i in ras.) R carne e (fortasse legendum carnisque cf. infr. lin. 14 fines corporis peccatique) 10 cum in corpore — ap in ras. m..1, * eo ostolus sup. ras. scr. m. 3 R 12 cotidiae R 13 in me corr. m. 1 R . 0 omnia ille finis P 14 extra finis corr. m. 1 R 16 aiam RP in se I wpr. scr. m. 1 R 18 habitationes corr. m. 1 R habitandi fines P 19 quod ia habita sit P quod iam habitatum sit e 20 in fine e haa bitent ex habite m. 3 ? R 22 ingruat (ru in ras.) R (ingruet V). ) [*]( 16* )