Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Dauid in deserto habitasse libro regnorum continetur, ut, qui passiones domini praefigurabat, etiam tum eas, cum desertum habitat, prophetaret, unigenito deo aeque in deserto moraturo. sed ut sancto uiro congruum et tanto propheta erat dignum, cum declinans odia impiorum solitudini se dedisset, maximis rerum caelestium sacramentis occupatur et ab omni humanae ant impietatis aut ignorationis coetu remotus animum ad ea, quibus seternitatis cognitio ac meritum adquirebatur, intendit. non occupatus, non impeditus communium rerum ac saeculi curis, sed in illo solitudinis suae quieto otiosoque secreto, cum nihil in oculos, in mentem offensionis incurreret, solis est diuinis studiis negotiosus. et uideamus, unde psalmi sermo sit c“ptus.
Deus deus meus, ad te de luce uigilo. huic plane ad gratulationem cognitionemque dei dies c“pta est, cui initium idipsum orandi ad deum, quod lucis est. deum quidem uniuersitatis, sed tamen per cognitionis scientiam deum suum deprecatur. [*]( 2 esset in deserto Ve isset in desertum Rb 8 dš meus V delnculo V uigilo Ve uideo Rb 5 passionis V 6 habita V profetaret n VR deo om. PT moratoro T 7 congruam P 9 et ab RPT aut V omni humanae aut supr. add. m. 2 V 10 ea ex eat R eM V 11 me- 11 ritom T adquirebatur ez adquiribatur m. 2 V 12 communium ex eommuniaum m. 2 V 18 suae om. PT 14 in mentem om. T (sed a spatium uacuum) eminenturPet in mentem E offensionis P lSnegotio usus R psalmus (us add. m. 2) eit coeptua V 17 de luce ex leuce corr. m. 2 V diluoulo R 18 cui initium idipsum orandi ad deum quod luois est scripsi cf. Acad. p. 59, oni in id ipsum orandi ad dffi quod luois est V cui id ipeum orandi ad dellm quod lucis est RPT (sed in T post luois est spatium uactsum) cui idipsum orandi ad deum initium quod lucis est E 00 diim suum P 21 depraecatur VRP. )
Oratio autem non tam uerborum est, quam adfectus; et idcirco subiecit: sitiuit tibi anima mea, quam simpliciter et caro mea. in terra deserta et inuia et inaquosa deo igitur, penes quem fons uitae est, anima ipsius sitit desiderio intenta potandi. et quidem uniuscuiusque mens ad cognitionem spemque seternitatis naturali quodam fertur instinctu, quia ueluti insitum inpressumque omnibus sit, diuinam inesse nobis animarum originem opinari. cum non exiguam caelestis in se generis cognationem mens ipsa cognoscat porro autem terrena hsec corpora, quae ad uitiorum concreta materiam sint, dum his, quibus quasi naturaliter delectantur, infecta sunt, desperant se consequi posse consortium munusque caeleste : quasi non et animse naturam uitia corporis, quibus oblectatur, inficiant, aut, cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis adfectum. necesse est autem ut in eadem condemnatione sit uoluptatis, quod in eadem est uoluptate. sed nos spiritalibus doctrinis eruditi scimus et animse et corpori salutem a deo esse donatam, si modo post regenerationis gratiam mentis gaudiis sensus corporis inbuatur, id est, si non secundum carnem, sed secundum spiritum uixerimus; quia spiritus carnisque opera secundum apostolum uitiorum et continentise studiis distinguantur. arduum autem, sed maxime uerum est, seternitatem ita corporis ut [*]( 1 uerborum est P quam ex qua m. 2 V est idoiroo P 2 sitibit V mea ex mea ipsiua m. 2 V multiplioiter T multiplicitib P 8 et caro V caro RPTE et in inuia PT 4 adeo V ado R a deo P ad eti T fort. ad deum poenes P uox uitae P anima ipsius ex eanima mea ipsins corr. ne. 2 V 7 inpraessnmque R 9 cognitionem PT 10 coseorata V materia V 11 snnt ex sint P sunt E 19 se (e in ras.) in ttersu exeunte adiunxisse uidetur m. 3 R si YP sibi T sequi posse con om. V consequi posse om. R (ubi in uera. ineunt. 1-2 litt. [s ?] eras.) PT m 13 natura corr. m. 2 V oblectatur ex subleotatur m. 2 Y obleotantur Re 16 uolnntatis V 17 ut i eadem eat uolQtate V 18 et corporis t VR datam E 19 poa corr. m. 2 V gaudii V 00 seoundum carnem sed om. P 951 et continentia est: diis P distinguatur P d iatinguitur V distinguitur Re 28 aeternitate V. )
Et desiderii huius adfectum nunc quoque propheta declarat. nam post sitis protestationem, post deserti et inuii et inaquosi inopiam, quia in his ueluti militia et uictoria sit fidei, subiecit: sic in sancto apparui tibi, ut uiderem uirtutem tuam et gloriam tuam: quia melior misericordia tua super uitam. prophetiae scientia est pro gerendis gesta memorare. et hinc frequens auctoritas est, cum aceto potauerunt adhuc in passione potandum, cum disciderunt uestem, quae discindenda post esset; ut nunc in siti corporis deo sitiens ei in sancto suo talis apparet, in simplicitate carnis, in siti animae, in oratione diluculi, quia non nisi per hsec probati uel [*]( 13 Ps. XLI, 3. ) [*]( 2 sitibit V et om. RPT quam — caro mea om. V multipliciter 1*T 8 ambignita = = te P 6 corporis P 6 et in inuio RPTE manente svpr. scr. m. 1 R manente V 7 inaediae VRPT 8 passionis V1 10 femiB P a om. V 11 sit VRP 12 et qui V sitit R 14 faciem di V faoiem tuam RPTE 15 praeueniat PT 17 adfectus num V profeta VR 18 nam post RPTE quod post V 19 inopia V 21 et m gloriam (om. tuam) P melior est R 22 uita corr. m. 2 V propheticae soientiae est Te 24 adphuc corr. m. 1 V discinderent (ex disoiderant P) RP disciderant a 26 ei ex & P carnis in ras. P 27 deluouli V. )
Atque, ut in sancto appariturus deo cuius sancti desiderium in hac sitis suse significatione ostenderet, subiecit: ut uiderem uirtutem tuam et gloriam tuam: eum scilicet utuideret, qui secundum apostolum et uirtus dei est et in gloria dei est, uisurus autem non ad aliud, quam ad consortium seternitatis merendum et ad regni caelestis seternitatem sortiendam, quia haec per misericordiam dei ultra uitse huius beatitudinem prseparentur.
Id enim sequitur: quia melior misericordia tua super uitam. magnum quidem dei munus est, quod uenimus in uitam, et ipsa natura duce nasci nos gratulamur. sed quia plena omnis anxietatum ac dolorum setas nostra est, plus in misericordia dei spei est, quam in uita: quia hanc mors ex peccati lege consequitur, haec uero seternitatem ex morte restituet. sicuti tritici satio ac dissolutio ipsa tritici conseruatione praestantior est — hoc enim deus, prout uult, uestit in spico — ita magnum misericordiae dei munus est, si commortui Christo [*](8 Ioh. XIV, 9. 4 Ioh. X, 30. ) [*]( 1 habebuntur vel ei a xpo corr. m. 2 V 2 in sanctos V 8 illud ex illum m. 2 V uidet uidet (ex uidit uidit m. 2 P) RP2α adque VRP 4 illum F1 unum (m in ras. a m. 2) V in filio P et naturam V et nominae P 5 aeternae VRPT paternae E natiurae corr. m. 1 V 7 desiderio VP 8 suae (n in ras. m. 1 ? eras. t) R hoatederet V 9 eum ex cum R scilicet ex uidelicet P uidelicet b ut om. Ve 10 et in gloria dei est orn. V 11 ad (in ras. m. 1 R) aliud RTE aliut V aliud P 12 regni (om. ad) V 18 per misericorm dia corr. m. 2 V 15 idem sequitur V melior est RPTE, sed cf. svpra 16 munus sint uita et ipsa V 17 duce nostra gratulamur V « a 18 5ni V omni P om̃ιũ T a xietatupa V anxiaetatum R ancxietatum P doloris V nostra et V 19 spes V 20 restituit PTE 21 satioipaa tritici in marg. sup. add. m. 2 V conuersatione R 29 prout ex proatut P spico Vα spica ex spico m. 3 ? R spica ΡΤε, cf. Neue Forment. 1,550. )
Certus ergo misericordise dei, quae supra uitam melior sit, propheta officium gratulationis exsequitur dicens: labia mea laudabunt te. sic benedicam te in uita mea et in nomine tuo leuabo manus meas. et sermone et opere laudat deum atque benedicit; nam in uita sua benedicens in nomine suo manus eleuabit in eleuatione manuum non habitum orandi, sed excelsi operis indicium significari frequenter docuimus. in hac igitur uita sua deum,. quia misericordia eius supra uitas sit melior, laudabit. est enim et uita post uitam, qua in Abrahse sinibus uiuendum est, in qua et dei nomen in pauperis quiete benedicitur, secundum illud prophetae: non mortui laudabunt te, domine, neque omnes, qui descendunt in infernum; sed nos, qui uiuimus, benedicimus dominum. super has igitur uitas misericordia ea est, quae, quod oculus non uidit et auris non audiuit et in cor hominis non ascendit, his, qui dominum diligunt, prseparauit. [*]( 4 PB. CXV, 15. 18 Pa. CXHI, 17 aq. 22 I Cor. 2, 9. ) [*]( 1 neaaeternitatis P ne aeternitatis VTe 2 maneret ex manet m. 2 V miserioordiae ex misericordia R 3 dissoluis se V 4 sibi mortis Te praetiosa VRP 6 per eam TE per eum VRP 6 peccati (om. cum) lege reaoluta cum demutationia Tb peccati (om. cum) lege resolutis demutationis V gloriae V 9 profecta V exequitur T 10 te V, cf. Sabatier II, 123 te domine RPTE 11 et sermone et ore PT et sermone suo et opere E 18 manus suas VPTb in eleuationem VP habitum orandi (eras. m) R habitu orandi V 14 indictum R indioium a 15 supra nita sit ex supra uita sua dft m. 2 V supra uitam sit PT 16 laudauit PE et uita — uiuendum est in marg. inf. add. R et supr. scr. P qua e quia cod. 17 habraae R in qua dei nomen E in om. PTE 18 quiete in ras. R quietem V benedioitur ex benedioaur R 21 superas R ea est ex est m. 2 V ea 8 in ras. R 22 nec (ez nic) auris audiuit R auris ex aures P. )
Hanc igitur laudat atque benedicit, non etiam nunc ab holocaustis pecudum adipisque pinguedine sacrificia legis expectans, sed in sola animae confessione benedictionisque laude se ipsum deo hostiam statuens secundum illud: sacrificium laudis honorificabit me et illud: immola deo sacrificium laudis et illud: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis, quia litterae ac legis allegorumena praescriptione cessante deus uiuse intellegentisque hostise sit laudibus honorandus. subiecit enim: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labia exultationis laudabunt nomen tuum. neque illa quasi abominanda. condemnat, sed haec ut magis expectata confirmans, cum sicut adipe et pinguedine, quae sacrificiorum primitise habebantur, repleri animam suam exultationis laude deposcat.
Verum haec non tam uerborum officia quam mentis sunt, ut sacrificium laudis ex operum sanctitate descendat. itaque continuo subiecit: si memoratus sum tui supra stratum meum, in matutinis meditabar in te. meditationem matutinam recordatio nocturna consummat; et idcirco de luce ad deum uigilat, quia ex strati, id est ex lectuli puritate et fiducia et conscientia orationis est matutinae. obrepentes itaque [*](4 Ps. XLIX, 23. 6 Ibid. 14. 6 PB. L, 18. ) [*]( h n 1 ob holocaustis R ob olocanstis P 8 que add, m. 2 V 4 statue s corr. m. 1 V 5 honorificauit ex honorificabat m. 2 V honorificauit P illnt V immula V 6 dis et illut in marg. add. m. 1 R 7 dedissem a = uidigsem (eras. 1?) R holocausti V - deleotaneria V 8 alligorumina VR (in R umin in ras. 1, tvpr. scr. rn. 3 allegorica, in marg. allegorumina) cf. infr. CXLVII cap. <5, allegoricorum (alligoricoriI o) PTE 9 ante deus eras. & (?) R muae (u in ras.) R uina V intellegentes quae P 11 labia ex lauia ro. 2 V unt = = (eras. is 1) nofii tuũ m ras. R 12 abomina ndacorr. m.1 R abhominanda P condempnat (p del. pi) sed RP condemnatis et V 18 confirma*' T (fort. confirmat, sed cf. praef.) 14 que R habeatur ex haueatur m. 2 V 15 laudem V 17 sanotitatem V discendat R 18 memoratus ex memormoratus R sup R 19 in matutinis ex matinis m. 2 V meditabar n meditabor m. 2 V, cf. seq. meditabor Re 21 Btrati RP trati V id est supr, scr. P. )