Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed se gratiam aeternae promissionis inituro inimici eius conuertentur retrorsum, ut, quo in ira deducerentur, ostenderet. id enim sequitur: conuertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die inuocauero te. illo deum inuocante illi eo, unde processerint, conuertentur: deducente eos dei ira et resumpto ad poenas corpore puniendo.

Sed illis ad seternitatem poenae in infernum post resurrectionem reuersis hic officio gratulationis suae fungitur, dum ait: ecce cognoui, quia deus meus es tu, et in deo [*](7 Rom. Y, 8.. ) [*]( 2 neces sit R 8 honore P 4 hii RT 5 iram T hii RT 9 iusti FTe 18 iram T 14 nuaciat RT 18 pro sc profeta R per se propheta e 20 optinenda RP iuesurus R 21 ad gratiam T ituro VTa 22 ut qd P in ira RP 23 conuertantur ex conuertentur R conuertantur Pe 25 deducentes P1 deducentis lnT 26 puniendo R (de abl. gerund. cum partic. praes. conivrcto qf. Draeger Synt. JJ, 849) puniendos PE puniendi T 27 poene R 28 offioicio T. )

167
laudabo uerbum. hoc ergo uerbum suum in deo laudat, quod deum suum esse cognouit.

Neque id tantum laudat, sed etiam illud, quod sperauit in eo non metuens, quid homo sibi faciat. haec plane digna sanctis omnibus uox est, constanter inter insectationes humanas fidem tenere et metu terrenae turbulentiae non moueri speque certissima quod aliquid aduersum animae aeternitatem homo effecturos sit non timere, cum post intercessionem mortis istius in immortalem gloriam et corruptio et infirmitas nostra mutetur. atque ob id sermones suos, quibus se sperantem in domino humanam uim protestatur non metuere, conlaudat dicens: in domino laudabo sermonem, in domino sperabo: non timebo, quid faciat mjihi homo. ob hoc ergo sermonem suum laudat in domino, quia sperans in eo hominem non timebit.

Sed ut doceret, idcirco se nihil ab homine pertimescere, quia, si quid potestatis suae exseruisset in corpore. id rursum resurrectionis gloria sine corporum labe redhiberet, subiecit: in me sunt, deus, uota quae reddam laudationis tibi : quoniam eruisti animam meam a morte et pedes meosdelapsu; ut placeam coram deo in lumine uiuentium. non extra se sunt ista, quae sperat, nec laudationis uota, quae reddet, sunt extrinsecus capessenda. ipse enim sibi resurrectionis est dominus; ipse huic mortuo et intra sepulcrum relicto corpori diuinae naturae suae tribuit consortium. neque enim resurrecturis omnibus ab exteriore materia corpus adquiritur neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur: sed idipsum in profectum aeternae claritatis emerget, fietque in eo demutatione potius quam creatione, quod nouum sit. sunt ergo in se uota, quae reddet tum [*](4 non metaene qd R 5 conetantem PTE int' (inter T) sectationes PT 6 turbolentie P 7 qd nihil aduerBum T 9 in mortalem R 10 adque R 18 rediberet P 19 uota tua Re laudationes Re 23 quae reddat T q reddita P quae reddenda e 24 emortuo PTE 25 tribuet R 28 redhibetur R (quod noto propter faÚJ. adn. Bened.) redhibitur T redibitur P recipitur un. Vat. rec., e 99 emergit PTE 6& eo in eo que (in marg. q) demutatione R fitque in eo demutatione PTE. )

168
cum infirmitas corporum detrahetur, id est lapsus et lacrimae; tum, cum corruptionem incorruptio deuorabit, tum, cum mortem potestas inmortalis absorbebit, tum, cum sit deus omnia in omnibus, tum, cum lumen uiuentium sit in eodem uiuentium lumine deo ipse placiturus. nam si sibi in creatione mundi secundum

Sapientiae professionem super filiis hominum adgaudebat pater, longe magis in reconciliatione mundi intellegendus est patri

.esse placiturus. est enim lux uera mundi, inluminans omnem hominem uenientem in hunc mundum, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LVI.

In finem, ne disperdas, Dauid tituli inscriptio, cum fugit a facie Saul in speluncam.

Miserere mei deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea.

De superioris psalmi superscriptione id tantum demutatum in consequenti est, quod, ubi pro populo longe a sanctis facto praenotatum est, nunc corrumpas uel disperdas praescribitur, quod uno uerbo rm μή διαϕϑίρηςutrumque graecus sermo conplexus est. consequens enim erat, ut, quia corruptio eos, qui longe a sanctis discederent, mansura esset, ne huic sanctus subderetur oraret. nam et in psalmo alio gratulationem auersae huius a se corruptionis ostendit dicens: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. neque ambiguum estpsalmum hunc secundum apostolorum professionem ex persona esse domini intellegendum. [*]( 94 PB. XV, 10. ) [*]( 1 detrahitur P 2 morte ex morte corr. man. rec. R 3 absorbet ex absorbit m. 1 R absorbet PE 6 filios PTE 7 patri huius esse R (an patri filiue esse?) 9 omnem om. Pe Explioit Psalmus LU incipit Psalmus LVI R Explicit Ps. LV ino. LVI P Expl. de LV incip. de LVI T 14 in Bpelunca R 18 in om. R pro polo R 19 praenotatum scripsi cf. Stud. 1889 p. 314 enotatum R enigmatum Ta aenigmatum Pb aenigma tum Ed. Basil. 1550 et Par. 1572 00 inter quod et uno eras. quo = d R to me diaftires P come dias theres R tomedias thyres a, om. T lacuna relicta 21 grecus R 28 sanctis R orarent P nam in Pb alio = = gratulationem P. )

169

Itaque Dauid ad humanae carnis gloriam resurrectionis dominicae tempus expectans nunc et non corrumpi se rogat et auersam a se corruptionem in eo, in quo primitiae resurrectionis sunt, prophetae praescientia gratulatur. ideo autem: i n finem tituli inscriptio est, quia et gloriosa ad aeternitatis honorem uita suscepta et mors plurimis salutaris uirorum fortium inscribatur sepulcris et haec omnia ad eum referri oporteat, qui uel finis est legis, uel quem psalmi ipsius finis ostendat. id autem. quod in spelunca clausus haec loquitur, tempus est prophetiae, quo psalmum intellegitur scripsisse, ipsa illa speluncae habitatione mansuri in corpore domini humilitatem prophetans. ceterum uideri non potest, ut qui ob metum erat intra speluncam reconditus, psalterio et cithara, ut testatur in psalmo, id est totius artis musicae perstreperet apparatu.

Coepit autem ita: miserere mei, deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. misericordiam rogat, quia confidit in domino. docens ab his misericordiam dei sperandam esse, qui crederent. et misericordiae dei quod momentum quiue sit effectus, ostendit dicens: et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. auibus naturae; est infirmitatem pullorum alis inumbrare eosque a praeteruolantium ui atque inprobitate defendere. quod et in gallinis maxime noscimus, cum collectos intra pinnas fetus suos aut opacant aut tuentur. quarum consuetudinem ad exemplum sollicitudinis suae dominus commemorat dicens ad Hierusalem interfectricem prophetarum: quotiens uolui colligere filios tuos, sicut gallina, quae congregat pullos suos sub alas suas et noluisti? sperat ergo in umbra alarum dei sanctus. donec iniquitas transeat, id est dum aut saeculi scandala, aut iniquitates impiorum, aut [*](96 Matth. XXIII, 37. ) [*]( 4 profetae R in fine RP 6 mors ex mortis P salutaris plurimis T 7 sepalhris R sepultaris PTE oportebat PT 9 profetiae K 11 maniuro RPa mansaram Ed. Basil. 1.5.50 12 intra spelunoa R 13 id est om. PT 17 in deo PTE 21 a — uibus R pullorum infirmitatem T 22 adque R atq; P rpbitate P 23 pennas PTE 24 aut operiant aut tueantur e 26 profetarum R 28 sub alis suis PTE 30 miquitates ex iniquitatis T. )

170
terrenae humilitatis infirmitatem, dum hanc ipsam quasi speluncam habitaculi et corporis sui Dauid, qua nunc est clausus, euadit.