Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Per haec ergo, quae superscriptioni praeter rerum gesta conexa sunt, psalmum etiam ex persona domini tractabimus: non tamen a prophetae ipsius dissidentes querellis. neque eum in his, quae pertulit, non etiam ingemuisse existimandum est; quia idcirco his ipsis, quae spiritalem sensum intimant, rerum gesta conexa sunt, ut per actionem prophetae sensus ac sermo notesceret prophetiae, cum propheta non tam spiritu quam passionibus prophetaret. erit ergo sermo inter Dauid ipsum et hominem Iesum Christum temperatus: ut, quia infirmitates omnium portauerit et peccatorum nostrorum frequenter et uoce sit usus et lacrimis, extra contumeliam dei sit et affectus et sermo qui hominis est.

Misereremei, domine, quoniamconculcauit me homo: tota die pugnans tribulauit me, conculcauerunt me inimici mei totadie. diem frequenter significari pro aetate cognouimus, ut ubi dies tota est, illic omne uitae tempus ostensum sit. neque enim uel Dauid uel dominus unius tantum diei insectatione uexatus est. sed qui misericordiam dei postulat seseque conculcatum esse conqueritur, habet securitatis et uirtutis suae arma, quibus non solum terrena odia, sed et spiritalium nequitiarum bella sustentat, aduersum quas potius quam aduersum carnem et sanguinem pugnam nobis apostolus docet esse. ministeriis enim impiorum utuntur ad uexationes tribulationesque sanctorum, cum eorum corda penetrantes in omnem eos impetum turbulentae mentis instigant. [*](4 per haec certe PTe rerum genera Pe 5 conexa T 6 dissideatia R 7 non etiam non gemuisse RP non etiam gemuisae (genuisse a) h E 8 is corr. m. 1 R 11 prophetarit PTE 13 portauit RPE ee con 19 cognosoimus PTe et ubi R 22 esse conquaeritur R q; ritur P 24 eed spiritalium R 26 aduersus uexationes RPTa 27 paenetrantes R penitrantes T 28 in omni eos impetu R mentes R. ) [*]( 11* )

164

Hanc igitur supereminentem in hoc saeculo efferentemque se altitudinem propheta non pertimescens ait: ab altitudine dierum non timebo; quia multi, qui debellant me, timebunt. scit aeterni iudicii diem, nouit etiam aeternum ignem poenis aeternis praeparatum: atque ideo magis illi, qui

-eum debellare temptant, timebunt, quia hoc non sancto timente in eos magis iudicii terror incumbet. pro fiducia uero securitatis suae subiecit: ego uero in te sperabo. in domino laudabo sermones meos tota die. spes omnes in deo conlocat sermonesque suos toto tempore uitae suae laudat. neque obscurum est, quid in loquente se laudet.

Uox enim haec sancto est digna, quae sequitur: in deo sperabo, non timebo quid faciat mihi caro. non hunc frangit saeculi terror, neque conspirantium aduersus se odia perturbant. spes enim, quae in deo est, terrores humanorum non pertimescit odiorum. carnem autem pro significatione hominum, per quam in corpore continentur, frequenter accipimus; uel cum dicitur deimpiis: non habitabit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt, uel illud: uidebit omnis caro salutare dei, uel illud apostoli: nonne estis carnales et secundum hominem ambulatis? manet itaque inperterritus sub misericordia dei atque ideo in eo sperans omnes carnis impetus insectationesque non metuit. sed digna plane etiam haec unigenito deo uox est, cui exinanienti se ex dei forma uirtutem dei atque naturam seruilis forma non abstulit. factus enim caro deus etiam in adsumptione carnis deus esse permansit, utens uirtutis suae sub consortio nostri corporis potestate. non enim carne est degrauatus, ne [*]( 18 Gen. VI, 3. 20 Luc. III, 6. 21 I. Cor. 8, 8. ) [*]( 1 & ferente q se P 2 profeta R 5 adque R 6 sancto non PTE caro 7 incumbit PTE 18 homo P homo RTa sed cf. quae secunlvr 18 cum dicitur (dicit*) de impiis conieci cum hic de impiis R cum hic de impiis dicit Pb cum hoc de impiis dicitur T cum de ipsis blt dicit e habita P 19 istis om. R sed cf. Ps. LXIV cap. 4 22 impterrituB T adque R 28 omnia R 24 planae R 25 exraani = = ente R atq. = = = = natura P. )

165
super undas ambularet, neque non ut usque ad fimbrias uestis uirtus diuinae potestatis exiret, neque ut non peccata dimitteret et sputo suo naturam uidendi caecis ab utero oculis accenderet et aure producta de uulnere abcisae auris uulnus obduceret, neque ut non solida parietum corpore interlabente penetraret. non ergo metuit a carne uel in deo sperans propheta uel sub adsumptione carnis deus opera diuina consummans.

In his etiam, quae consecuntur, rei in eo quoque gesta) significatio continetur. ait enim: tota die uerba mea exsecrabantur: aduersus me omnia consilia eorum in malum. habitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum obseruabunt. nusquam enim nisi occultis consiliis aduersum eum et testimonia falsa et captiosae interrogationes sunt conparatae: in commune habitantes et consilia malitiae occulentes. sed et increpationem uerborum eius, quibus impietates eorum exprobrare non destitit, non tulerunt egressus quoque omnes ipsius in calcaneo contuentes, tum in eius supplantationem fraudulentas conspirationes ineuntes: ob quod eos digna haec iudicii sententia conprehendit.

Sequiturenim: sicutexpectaueruntanimam meam, pro nihilo saluos facies illos, in ira populos deduces. nouus hic prophetae sermo est, ut eos, qui expectent animam suam, ad nihilum deus saluet, et cum aliud sit nihilum, aliud saluari, nunc salus, quae in eos fiet, in nihilum sit. est ergo quod saluetur in nihilum? est plane, quicquid resurrectione concessa demutatione non dignum est. nam cum omnis [*](3 accenderet ex ascenderet corr. m. 1 R 4 aurae R 5 penitraret T 6 profeta R 7 consnmans R 8 consequntur R consequuntur 1TE 9 exsecrabatnr homo adnersus 7' execraba = tur homo aduer- 8118 P 10 eorum malum habitabunt in malum habitabunt et abscondent P (idem praebet a nisi quod om. et abscondent) 19 nOquam R 13 eum testimonia (om. et) PTE 14 cSparantae T in comune P in tio comunae R habi: tes m. 1 P 16 impietatem PTE non destitit = non R 17 tum scripsi, dum RPTE cf. Acad. p. 16 18 fraudulentae conapirationis ineuntes R fraudulenta conspiratione consentiunt PTE expectauerunt 19 iudicis Pb 00 sustinuerant T 22 profetae R expectant PTE 23 in nihilum PTE 24 est ergo — nihilum in marg. infer. add. P. )

166
caro redempta in Christo sit, ut resurgat, et omnem adsistere ante tribunal eius necesse sit, non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi. quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa. hi saluantur in nihilum. in ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta; a qua ira eripiendos nos apostolus pollicetur dicens: quoniam si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. multo magis iustificati in sanguine eius saluabimur per eum abira. pro peccatoribus igitur ad salutem resurrectionis est mortuus, sed sanctificatos in sanguine suo saluabit ab ira.

Denique pro nihilo populis saluatis et in ira deductis spem uitae suae sanctus hic nuntiat dicens: deus, uitam meam nuntiaui tibi, posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua. dignus promissione dei est ob constantiam praedicandi et ob meritum non tacendi: lacrimsB enim suae, quas uel pro se propheta uel pro nobis dominus profudit, in dei sunt conspectu, legatione earum ad obtinenda, quae deus promisit, usurus.