Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Captas autem inperitarum gentium mentes et impiissimis uitiis ac religionibus subditas in libertatem fidei et nomen familiae caelestis absoluit. qui enim erant daemonum seruitus, facti sunt dei populus. et quis hic sit captiuitatem auertens de se ipse testatus est. hanc enim non lex, non patriarcha, non propheta, non angelus, non aliqua alia caelestium uel [*]( . 4 Rom. IX, 8. 10 Ioh. VIII, 89. 12 Dan: XIII, 56. 14 Ezech. XVI, 8. ) [*]( 1 sed non iustificans om. V 8 uero om. V exspectatus est salutaria PTE 4 illi um. PT 5 sed fili V deputantur ex demutantur m. 2 V 6 iohanig V 7 estdfis V sexfide V 10 fili V 11 abrabS r abraam T cf. Sabatier III, 430 adn. abrabae RE abraam T habram V abrahae RE 12 danihel RPT praesbyteroa R presbiteroa rT dixit PT 13 cannam V ezechihel R hieczechihel T 14 iniquitatem VI 14 chananeus RPT chanaanens V 16 chettea V chetthea P cet- thaea R cethea T (xertaia LXX Tischend.) generationem Vx 16 channaan V 18 suscipit oblata V 19 uersa V 20 captus enim r enl 22 qui corr. m. 1 R 28 et om. V 24 haec enim P 25 non alia caelestium V. )

133
dominatuum uel potestatum uel thronum ueluirtutum uirtus auertit, sed ille, qui accepto libro in synagoga cum ista legisset: spiritus domini super me, propter quod unxit me praedicare captiuis remissionem et caecis uisionem, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum domini acceptum, fidem et auctorem consummatae significans prophetiae ait: quia hodie inpleta est prophetia haec in auribus uestris. haec igitur populi dei auersa captiuitas est, cum oculi intellegentiae panduntur, cum praefracta peccatis corda in requiem relaxantur, cum annus domini acceptabilis nuntiatur, quo paenitentiae nostrae deo est accepta confessio, cum nihil praeteritorum reputatur ad crimen, cum noua omnia sunt, noua libertas est, noui filii, et aeterna laetitia est.