Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Hic uero exspectatus salutaris et datus est Israhel, sed non carnali illi Israhel. non enim, qui filii carnis, filii deisunt, sed filii promissionis deputantur in semen. testatur et Iohannes, non esse secundum carnem Abrahae filios. cum et filii uiperarum sunt, et potens est deus Abrahae filios de lapidibus excitare. dominus autem ipse docuit, ex fidei operibus proprietatem successionis existere, nec secundum carnis generationem filiorum originem deputari, cum ait: si filii Abraham essetis, opera Abraham faceretis. sed et Daniel presbyteros condemnans ita dicit: non semen Abraham, sed semen Chanaan et non Iuda. Ezechiel quoque increpitis populi iniquitatibus ait: pater tuus C h ananaeus, mater tua Chettaea, radix tua et generatio tua de terra Chanaan. non est ergo Israhel iste ex successione corporea, cui ob infidelitatem origo profanissimi generis deputatur. neque huic data salus est, qui non suscepit oblatam. sed ei, qui auersa captiuitate populus dei factus est.