Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et quia non ambiguum est, ex persona dei Patris secundum apostolicam auctoritatem psalmum c“ptum esse, quippe cum dixerint: qui per os patris nostri Dauid. sancti pueri tui, dixisti, idcirco enim ad intellegendam personse demutationem ab interpretantibus interiectum diapsalma est, licet in libris Hebraorum non contineretur. persona ergo, quse? demutatur, apostolorum esse intellegenda est, dicentium: dis rumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. detestari eos necesse est quod arguunt. horum ergo, qui et fremuerunt et inania meditati sunt, uincula disrumpunt et iugum abiciunt. et non ambiguum est, quin. differat iugum abicere et uincula rumpere: quod utrumque [*](1 Act. ap. II, 5. ) [*]( 3 dfii V dominum RE 4 meditati ex meditatis m. I T' sunt inania E 6 herodes ex herodis m. 2 V 9 aduersum V 10 dm T tractabant ex tractabunt m. 2 V 11 caifae VII 14 neque reges terrae e 16 subditi obtinebant (ant ex unt m. 2) V obtinebant subditi E 18 sacerdotu R 21 dixerit V quip per os corr. m. 1 1' Dauid om. R 22 enim om. YE 23 ab interpraetantibus VR 24 contineretur ex continetur cvrr. m. 2 V 26 abiciamus RE. )

43
utrique superius memorato et generi et nomini conuenit. ut uirorum gentium rumpant, iugum autem populorum abiciant. quia gentes peccatorum suorum uinculis conligentur, a quibus absoluere se per infidelitatem non possunt, secundum id quod dictum est: fasciis peccatorum suorum constrictus est peccator, Judsei uero iugo legis onerentur, quod a se apostoli abiciunt, beato Petro dicente: nunc uero quid temptatis dominum. ponere supra collum discipulorum iugum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare? hoc ergo populorum iugum a se abiciunt, quia subditi eo fuerunt: uincula autem non sibi, sed gentibus disrumpunt. et ita utriusque sermonis ratio seruata est, ut., ubi uincula disrumpuntur. nullam personse sua* significantiam addant, ubi uero abiciunt iugum, illic dicendo: abiciamus a no b is, non de aliis quam de se ipsis locuti intellegantur: ut graui isto et intolerabili abiecto suaui illo ac leui, ad quod inuitati sunt, euangelica? sanctificationis se iugo subderent, gentium autem uincula per libertatem prsedicationis abrumperent- I'erent, secundum illud, quod in eiusdem psalmi commemoratione dixerunt: et nunc, domine, respice in minas illorum et da seruis tuis cum omni fiducia loqui uerbum tuum. hae enim apostolicse doctrinae omnium infidelitatum et peccaminum laqueos abrumpunt.

Et quia superius duplex persona seruata est, cum ait: aduersus dominum et aduersus Christum eius gemina quoque nunc ridentis et subsannantis significatio [*]( 5 Prou. V, 22. 7 Act. ap. XV, 10. 20 Act. ap. IV, 29. ) [*]( 1 et homini J. ut ex et R 2 uincula quidem gentium t 3 colligantur E 4 absoJuere super infidelitate V o fasciis ex fasceis I' fasceis R constrinctus R 6 iudei r onerantur V E 10 a se sup. B lin. 0 m. 2 V 11 ei E 12 permouis V 13 & ubi R ubi b nnllam ex ullam m. 2 V 14 addant (v diuers. liq.) R 15 de ipsis R de semetipsis E intelliguntur ex intelligantur R 16 suaui illi et K rf. Biicheler lal. Decl. p. 114 22 hae (1 litf. eras.) R hoc I* 23 peccatorum e 24 seruata ex serua m- 2 V 26 ridentis ex ridentes m. 2 V subsannantis ex subsantis m. 2 V significatio er significationibus m. 2 r. )

44
consecuta est. non enim discernitur contumelia alterius ab altero. neque discretus est honor religionis ad utrumque. qui enim per genuinam patris et filii secundum se legitimamque naturam in gloria diuinitatis unum sunt, unum etiam sunt uel in eontemptus iniuria, uel in honore reuerentiae, et alter in altero ant honorificatur aut spernitur. atque id ipsum dominus testatus est dicens: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius, quos uult, uiuificat. nec enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum. non distinguitur honor. non discernitur contumelia: aequa in utrumque religio expectatur, et iniuria unius contemptus utriusque est. ita cum in uno uterque spernatur, qui unum sunt in diuinitate ambo per gloriam, unum quoque sunt in religione ambo per honorem. ut nunc' qui aduersum dominum conuenerunt, conuenerunt quoque aduersum Christum eius: et quos in caelo habitans inridet, hos et dominus subsannat.

Non quod non et dominus esset semper in caelo, quippe qui de se ipse testatus sit: nemo ascendit in cselum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis. qui est in caelo. non abest ergo a caelo, quia, cum de caelo descenderit, filius hominis manens atque loquens, esset tamen, cum hsec loqueretur, in cselo. descenderat quidem filius hominis. sed per naturae uirtutem non aberat filius dei, unde descenderat, neque se ex eo, quod antea erat, tum. cum homo est natus. [*]( 7 Ioh. V, 21. 21 Ioh. 111, 13. ) [*]( 1 consecuta (con ex parte eltan. laexione pergam.) R subiecta V ab supr. add. R 2 honor est E 8 fili V 4 in contemptu iuiuriae R 5 in honoris reuerentia e 6 adque VR 12 distinguitur ex distingui m. 2 V 15 post spernatur -1 uel j litt. eras. R 16 et niic a et hinc t 17 quia aduersum V 18 aduersus Christum eius VE hibitana V inridit V 19 hoc et V subsannat — non et dominus om. V 20 quippe de se ex quippe cum de se m. 1 V 22 de caelo descendit R .-a 23descenderet V 24 adque loquens ea R adque loquen esset (corr. m 2) Jx t atque loquens est E 27 ante lne erat ex ereat m. 2 Y. um oum V. )

45
absumpserat; neque factus filius hominis, filius dei esse defecerat. sed adeo filius hominis filius dei est, ut descendens de cselo filius dei per uirtutis SOSB substantiam idem filius hominis esset in caelo.

Sed uolens propheta sub persona? distinctione significare patrem, qui, filio suo etiam in filio hominis consistente in terris, in illa aeterna sua sede ac beata maneret et sine descensionis alicuius dispensatione requiesceret, ait: qui habitat in caelis, inridebit eos, et dominus subsannabit eos: ut per eum, qui inrideret habitans in caelo, intellegeretur et dominus. qui subsannaret e ea'lo. non differt autem subsannare et inridere; utrumque enim secundum uoluntat.is adfectum officio oris efficitur. namque secundum intellegentiam nostram per corporales species diuinarum rerum sensus exponitur, ut subsannatio et risus in eludendis his, qui aduersus dominum et aduersus Christum eius conuenerant, nominaretur, non quod in incorporalem deum aut resolutio aut obductio oris incideret, sed ut ex naturae nostrse consuetudine nosceremus, quali in impios esset iudicio diuinae uoluntatis inlusum. subsannati igitur et ■ inrisi sunt. nam qui testes falsos concinnauerant., qui proditionem mercati erant, qui super se ac filios suos sanguinem eius receperant, qui: crucifige clamauerant, qui: descende de cruce, si filius dei es dixerant, qui sepulchrum obsignauerant, qui resurrectionis silentium a militibus et famam furati corporis emerant, perdiderunt tantum impietatis suae laborem. deus est, quem cruci adfixerant: aeternus est, cuius [*]( 3 post dei / lilt. cum uirgula supr. scr. eras. R; E h. I. uoces essetet inter dei et per inser. per uirtutem suae suhetantiae E 6 conaistente ex consistentente m. 2 V 7 discessionis V 10 qui irridet ae 11 sub- Bannaret - (e ex corr., t in ras.) R differt ex defert m. 2 V -m t m __ 15in cludendis R d°m corr. m. 2 V 16 conuenerat V 17 don au relntio corr. m. 2 V incideret (t in ras.) R incederet V 18 in pios V 19 esse r iudioiQ V subsannati ergo E 20 naq. R namque qui Va: n a n falgos testatus V concinnauerat corr. m. 2 V 22 eis receperat corr. m. 2 V crucefige V clamauerant ex clamauerunt m. 2 V 23 es dei R h sepulcru m. 1 R 24 siletiom ex simletium m. 1 V 26 cruci (ci in rol.) m. 1 R fixerant Ve. )

46
sepulchrum obsignauerant. inridetur impietas, dum ad inlicita nititur. dum inconcessa expetit, dum quod obtinuisse se sperat amittit, dum deum esse, quem tamquam hominem condemnat, agnoscit.