Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Praestat autem nunc absolutissimam intellegentiam personae, temporis, causae apostolica auctoritas. nam quid in libro Actorum suorum de hoc eodem psalmo idem apostoli senserint, uerbis ipsorum loquemur. scriptum namque est: ipsis dicentibus: domine, tu es, qui fecisti cselum et terram et mare et omnia, quae in illis sunt, qui partris nostri Dauid, sancti pueri tui, dixisti: quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt [*]( 25 Act. ap. IV, 24. ) [*](1 redigerunt 1' 2 et in diapsalmis distincxerunt V hebreos VR • 11 3 tran lationes R 4 cum lingua R 5 diligentiae re giosa V 6 postea scripsi posteaquam cod. cf. Addenda omne V sacramento corporationis R 8 cumque scripsi cum cod. idem VRCI cf. Neue Formenl. 11, 200 iidem t 9 compertis e 12 hebreus VR et sic fere semper hebreicam u r constitutionem V 16 rpm mpr. add. V 18 tenetur corr. m. 2 r 20 transferentu V traaferSdu a transferendo R t 28 actoru ex auotoru m. 2 Y 24 loqmur R acribtum namquae ita est V 25 et ipsis K tu ex cu corr. R 26 et mare in marg. add. m. 1 R illis ex illius R. )

41
inania? adstiterunt reges terrse', et principes conuenerunt in unum id ipsum aduersus dominum et aduersus Christum eius. conuenerunt enim in ueritate in ciuitate ista aduersus sanctum tuum filium Iesum. quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus et populus Israhel facere, quanta manus tua et consilium praescripsit fieri. et nunc, domine, respice in minas eorum, et da seruis tuis cum omni fiducia loqui uerbum tuum. non ergo ambiguum est, quid tanto anteriore tempore prophetise psalmus ostenderit. nam permixti tum sibi in Herode atque Pilato gentes frementes et populi uana meditantes in unum cum ipsis suis regibus et principibus adstiterunt. communi enim et praetoris et tetrarchse iudicio in dominum confirmata damnationis est passio.

Et quidem diligenter secundum propheticam scientiam unicuique generi et nomini singulorum quorumque uerborum est proprietas coaptata: ut gentes fremuerint, inperito scilicet motu inconditoque commotae, dei filium in corpore cernentes et audientes. quae usque adeo fremuerunt, ut corona spinea conpunxerint, ueste regia indutum salutatione atque honore regis inluserint, harundine caput contuderint, aceto ac felle potauerint, lancea latus foderint. cohors enim militum Pilato subditorum ex fremitu irse intemperantis haec gessit.

Populi autem inania meditati sunt id est inani in doctrinis dei meditatione uersati, cum per meditationem legis non intellexerint, qui prsedicabatur in lege. iam enim tum non tantum ex illa secundum carnem Abrahae generatione synagogse populus abundabat, sed ex multis populis; in uno Israhel populi nomine multorum populorum diuersitas [*](2 id ipsum om. RE 3 post eius R h. f. inepte etiam uers. !• pgalmi adimxit disrupamus uincula eorū et cpiciamus a nobis iugu ipsoru 7 ei consilium R praescribsit VR 8 illorum RE 9 omni fiducucia ex omnib fiducuciae m. 2 V 10 profetiae V 11 adque VR 12 principibus et regibusE 13 tetrachae V 14 in dño V15 scientiam sup. lin. a m. 2 V 19 quaeq R queq. V usque ad dm V 20 adque V adq R honore sup. lin. a m. 2 V 21 capud VR 24 id est inania V 25 eum E 26 intellexerunt E 27 non sup. lin. r tantum ex tanto m. 2 V habralme R 29 istrabel V. )

42
continebatur. et hoc in Actorum libro ita scribitur: erant autem in Hierusalem habitantes Iudsei, uiri timentes deum, ab omni gente, quae sub caelo est. populi itaque isti meditati inania sunt ex multis populis in unum populum congregati.

Reges quoque adstiterunt, Pilatus scilicet et Herodes, in quibus reges terrae intelleguntur: et uterque pro legum, quibus prseerant, necessitate praesentiae suse adhibuit officium. qui . autem impio inreligiosoque consilio multis conuentibus aduersus dominum tractabant, hi principes conueniunt in unum: frequenter scilicet in domum Caiphse omnibus sacerdotum principibus congregatis. denique reges terrae cognominati sunt Herodes tetrarcha et Pilatus pra-tor. quia iure terreni imperii adstiterunt. ceteri autem, qui in unum conuenerunt, neque principes terrae sunt. neque principes sacerdotum, quia nec ius regni sui prsetori Romano et tetrarchae subditi obtinebant, neque ultra iam principes sacerdotum cognominari merebantur, quia impii in deum ac dominum ipsius sacerdotii extitissent.