Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sequitur enim: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. accepit ergo hereditatem gentium, quam poposcit. poposcit enim cum ait: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. sicut et dedisti illi potestatem omnis carnis. ut, omne quod dedisti illi, det illi uitam seternam. et rursum: non pro his rogo tantum, sed et pro his, qui credituri sunt per uerbum eorum in me. haec ergo hereditas eius, ut omni carni det uitam aeternam, ut omnes gentes baptizatae atque doctae regenerentur in uitam; non iam secundum diuinam illam Moysi cantionem angelorum dominatui deditae neque secundum eorundem numerum diuisae, sed in dominicam familiam susceptae et in domesticos dei deputatse et ex iniusto atque peccatore et peruerso iure dominantium in regnum seternum diuinumque translatae. neque enim adhuc tantum portio domini Israhel, neque funiculum hereditatis eius Iacob, sed gentes omnes, secundum numerum angelorum ante diuisae, nunc iam unius atque unus omnis hsec uniuersitas gentium dei populus est: et aeterna haec omnium ex mortuis resurgentium primogeniti huius ex mortuis aeterni heredis hereditas est. [*]( 1 Matth. XXVin, 18. 10 Ioh. XVII, 1 sq. 18 Ibid. 20. ) [*]( 1 omnis potestas R 3 eos RE fili V 4 eni supr. scr. R 8 terminos sup. lin. a m. 1 V 10 poposcit h. l. sup. lin. a m. 2 V * 11 ut filius tuus E sicut dedisti RE 18 illi ui uitam V illi uitam R a 14 sed pro his R sed et pro iis a sed et pro illis e 16 baptizate adque eductae V 17 regenerentur om. V 18 illam diuinam E oantationem R cf. p. 16,3 dominatui (tui in ras.) R 20 deputate ex depotate R 21 peccatore et om. Ve 22 enim om. Va 23 istrahel V funiculus E post sed eras 8? R 24 ante sup. lin. a m. 2 V 25 populus ex populos R 26 est om. V resurgentium — mortuis om. V 27 et aeterni V. )

61

In eo autem, quod subiectum est: et possessionem tuam terminos terrae, non est existimandum, quod id ipsum repetitus sermo significet, tamquam illi sola gentium terras inhabitantium donata possessio sit. non enim ait: et possessionem tuam usque ad terminos terrae, sed terminos terrae. ab eo autem, quod terminatur, id, quod terminat, differt. neque id ipsum est finitum atque finire. neque unum est modum sumere atque moderari: quorum aliud interius modum accipit, aliud exterius quodam ambitu suo obiectuque moderatur. non enim ita in profundum demersa terra est aut in latitudinem extensa aut prolata in altum est, ut non undique secus aut circumfusse aut subiacentis sibi naturae contineatur obiectu. hanc enim infernae uastitudinis demersa et inmensa abyssus sustentat, hanc circumfusi et superni aeris spiritus inumbrat atque ambit. quod autem subiecta sibi abysso suspensa sit, propheta testatur dicens: ipse super maria fundauit eam et super flumina prseparauit eam. et rursum: qui firmauit terram super aquas. et hanc inmensam atque infinitam uastitatem abyssum scriptura solita est nuncupare, cum Iona intra cetum orat et dicit: abyssus multa circumfudit me. atque hsec quidem infinita inmensitas, quae secundum uerbi proprietatem in abysso significari intellegitur, spiritali diuinae substantiae est circumscripta uirtute secundum illud apostoli: quoniam omnia in ipso et per [*]( 16 Ps. XXIII, 2. 18 Ps. CXXXV, 6. 20 Ion. II, 6. 24 Rom. XI, 36. ) [*]( 1 autem om. V adiectum est Ve 8 repaitns (& ex parte eras.) R 8 soli R solo V terra R 4 est V et in ras. R 5 sed terminos terrae om., V 7 finium V finitum esse. adque VR et sic fere semper 9 cipit — obiectuque om. V habitu R 10 demersa ert terra E 11 latitunem V 12 subiacentes V 13 obiectum V a demersa et inmersa R 14 abusus V aeri V 16 profeta VR et sic sescenties testatur ex taestatur m. 2 V mariam V fundauit illam R 17 praeparauit illam RE et iterum V 19 scribtura V e 20 sic V cf. quae dixi Abh. IV, .58 cum Iona intra coetum oranti≡ dicitur R cum Iona intra cetum orante dicitur E habyssus R 22 que V 23 spiritali et diuinae Vb spiritualis et diuinae Ed. Basil. et Par. 1572 24 omnia in ipsum V sed cf. Ps. CXXIX cap. 1. )

62
ipsum, ipsi gloria in saecula saeculorum. esse autem infernae huius regionis uastseque abyssus incolas plures, beati Iohannis Apocalypsi docemur, cum nullus, neque in caelo, neque supra terram, neque infra terram obsignatum librum dignus est repertus aperire. non utique de mortuis et in terram sepultis significare intellegitur, cum ad tertii incolatus demonstrationem non qui intra terram, sed qui infra terram, neque qui mortui sunt, sed qui uiuunt, nullum in se resignandi libri habuerint auctorem. cum ergo possessio terrae finium domino donatur, non tam terra donatur, quam ea, quibus terra finitur. terrae enim terminos, quibus terra ipsa determinatur, accepit.

Cuius rei sacramentum omne beatus apostolus Paulus, quippe cuius ore Christus de se est locutus, exposuit dicens: qui cum in forma dei esset. non rapinam existimauit se esse aequalem deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo: humiliauit se factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu curuet caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur. quia d.ominus Iesus Christus in gloria dei patris. in forma itaque dei manens formam serui accepit, scilicet ex deo homo natus. et post mortem crucis in nomen, quod super omne nomen est, exaltatur: in deum namque, quia nullum ultra deum nomen est, prouehitur, eique hoc petenti, id est, ut esset, quod fuerat ante, donatur. formam enim serui in forma dei manens sumpserat. accepit deinde possessionem finium terrae. [*]( 14 Phil. N. 6 aqq. ) [*]( 2 huius infernae E abyssos V abyssi E 4 super V 6 sepultis ex sepultam m. 2 V 8 mortui ex mortuis m. 1 V uiuant VRa ullum Vb illum R a 10 non tam terra donatur om. V 12 sacrametum ex saorametaum m. 1 V 14 in sup. lin. a m. 1 V 17 rep — = tus R 18 oboediens R crucis ex fauois m. 2 V 21 genu ex genua m. 2 V flectatur RE 28 in gloria e (e in ras.) R(e) 24 itaque (ita in ras.) R 25 quod est super omne nomen E 29 promissionem R. )

63
id est, ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris: non terra solum, sed superna etiam infernaque donantur et ea, quibus terra concluditur. et in gloria dei patris hodie genitus nascitur, id est in manentem antea dei formam per praemium mortis formae seruilis adsumptio honestatur; fitque sub tempore noua nec tamen inusitata natiuitas, cum ad resumendam gloriam dei patris, qui ex forma dei forma serui erat repertus, primogenitus ex mortuis nasceretur.

Sequitur deinde: reges eos in uirga ferrea, tamquam uas figuli confringes eos. multis aut male opinantibus aut uirtutem et proprietatem dictorum diuinorum ignorantibus aduersa haec esse bonitati dei uidentur, utgentes, quas filius dei in possessionem poposcit et in hereditatem accepit, terrore uirgse ferreae regat et modo uasis figuli confringat. neque enim boni cuiusquam est dare et accipere perdenda. et qui mauult peccatorum paenitentiam quam mortem, non existimatur secundum professionem naturae suse esse facturus, si uirga ferrea confringat, quos dari sibi in hereditatem poposcit.

Et primum, ne quis temerarise huic et impiae prsesumptioni locus pateat, proprietates ipsae uerborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt. namque id, quod nobiscum est: reges eos in uirga ferrea, quamquam ipsum regesnon tyrannicum neque iniustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret, tamen molliorem adhuc regentis adfectum proprietas graeca significat. quod enim nobiscum est: reges eos, cum illis est ποιμαvεις αὐ̛̛̛̛τοὐς, id est pastoraliter reges, regendi scilicet eos curam [*](1 flectat V flectat' R flectetur E 2 terrestrium (om. et) E 3 in gloria e R e 4 non terra solu VR non terrena sola E 6 genitus ex genuitas m. 1 V 8 inusitata ex inusitatam m. 1 V 9 serui erat per primogenitum ex V 11 et tamquam Rb 14 bonitatis V 16 terrorae VR et in modo Rs canfringat (can ex parte in ras.) R 17 pe~denda V 18 magis uult ex mauult R' (b) 19 promiasionem e naturae ex nam terrae m. 2 V 22 ipsae (ae in ras.) R 24 eos svp. tin. a m. 1 V 25 regis non sit tyrannicum neq. iniustum sit V 28 ιτοιμαv∈ιcαucι V ποιμαvιαuoucR reges ex regia R. )

64
adfectu pastoris habiturus: ipse est enim pastor bonus, cuius nos sumus oues, pro quibus animam suam posuit. ne autem ius tyrannicum significari arbitremur in uirga, quae in uirgae nuncupatione proprietas sit, ex nouo et ueteri Testamento noscendum est.

Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos ex multis peccatis ad psenitentiam moderata atque utili adhortatione reuocabat, ait: quid uultis? inuirga ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? numquid Paulo ius prsetorium erat, ut uirgam comminaretur et cum officio lictoris ad ecclesiam Christi adesset? non utique ita opinandum est. sed quia omnis dei sermo, quo ex errore in ueritatem retrahimur, quo per comminationem terroremque iudicii ad innocentis et sanctae uitae uiam regimur, uirga est nuncupatus, per quam, intra disciplinam diuini metus cohibiti, moderati ac prouidentis rectoris monitu cohercemur, beatus apostolus condicionem eligendi aduentus sui his, quos monebat, adiecit, utrum mallent eum in seueritate doctrinae atque obiurgationis adesse, an in spiritu lenitatis. quod utrumque secundum modestise tenorem erat necessarium, ut ob“dientibus lenior, insolentibus uero seuerior adueniret. et hoc quidem ex noui Testamenti auctoritate prsesumptum est.

Hanc autem uerbi doctrinam uirgam nuncupari ex ueteri ita cognitum est, cum dicitur: uirga directionis uirga regni tui; quia haec eadem est uirgae directio, qua per doctrinam in aequam uiam utilemque dirigimur, et quae uirga [*](8 I Cor. VI, 21. 24 Ps. XLIV, 7. ) [*]( 2 oues sumus e 4 ueteri ex uetere m. 2 V 6 chorinthios R m o quos cQ ex a quos tum ex e 7 paenitentia V p = enitentiam R post utili 1 litt. eras. R adhortatione ex adhortationem m. 2 V 8 uenio V 10 ut in uirga V ut uirga Baxil. et Par. 1572 ut in uirga b cum offioia V 11 lectoris VR ad eclesiam V non — opinandum est om. R 12 dl sermone eu ex V in ueritate R in ueritatem dei K 14 regimur ex regimurum m. 2 V 16 coercemur b 18 eum in a seuaritate doctrinae V eum in seueritate e_u (e ex c) doctrinae R 20 obyclientibus V 21 insolentibus ex insulentibus R uero om. V 28 ex ueteri (i ex e m. 2) ita V ex ueritate sed. in mnrg.: ex ueteri ita R 25 uirgae ex uirgatui m. 2 V quo per V 26 uitam V. )

65
regni est, necesse est ipsa illa doctrina sit regni. ipsum autem dominum nostrum ob doctrinae sure utilem ac moderatam prsedicationem uirgam nuncupatum ita accepimus dicente Esaia: exiet, inquit, uirga de radice Iesse. ac ne tyrannicam in eo seueritatem per uirgae nuncupationem auderet quisquam opinari, continuo propheticus sermo subiecit: et flos de radice ascendet et requiescet spiritus dei super eum, ut uirgae seueritatem floris suauitas temperaret, cum unicuique nostrum doctrinae terror regimen perfectae beatitudinis admoueret. in hac ergo uirga reget datas sibi gentes: non corruptibili, non caduca, non fragili, sed ferrea, id est ualidissima et pro naturae suae soliditate firmissima.

Hac ergo uirga ferrea ut reget, ita et confringet uel conteret; nam magis hoc secundum septuaginta translatores graecitatis proprietas enuntiat. ita enim scriptum est: 'Ως σxεῡος xεϱαμέως συvτϱιψεις α̛̛ὐτοὐς. sed siue conterat, siue confringat, non idcirco existimandus est hereditatem poscere. ut eam ad perdendum atque abolendum confringat et conterat: quippe cui cor contritum sacrificium sit optimum. contritio ergo illa siue confractio est, quse in nobis corporeas uoluptates et saecularium uitiorum incentiua conminuit dignosque nos dignatione domini praestabit secundum dictum prophetae: cor contritum et humiliatum deus non spernet. conparata autem uasis figuli confractio quantam absolutionem intellegentiae huius inpertitur? non enim sine causa quos in hereditatem poposcit, uirga ferrea regens tamquam uas figuli confringet: nisi quod conparationis exemplo [*]( 4 Eaai. XI, 1. 28 Ps. L, 19. ) [*](1 necesse est illa ipsa eat doctrina sit regni V 3 uirga V Eeeia V 4 inquid VR 6 de radice eius RE 7 super eum spiritus domini RE 18 ut reget ita confringet et conteret Rb reget ita ut confringat et conterat e 15 ω∈ck∈uock∈ραμ∈ωccuvτρ∈ιψ∈ιc auTOUC = V ωcck∈oc k∈αμ∈. WCe liVTpu etcaUTOUO R 18 atque abolendum om. V 19 conbilla tritum R contribulatum VE 22 praestabit ex praestauit m. 2 V 23 contribulatum Rb 94 sperna R 25 iper = titur (eras. i) R inpertit V impartitur e. ) [*]( XXII, Hilar. Plct. pars 1. ) [*]( ó )

66
fragmenti istius modi damnum proficere in restaurationem eiusdem uasis ostendit.

Qualis autem a deo secundum uas figuli nostra confractio sit, idem docuit per Hieremiam prophetam, dicens: surge et descende in domum figuli, et ibi audies uerba mea. et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super lapides. et cecidit uas, quod faciebat in manibus eius; et iterum ipse faciebat uas aliud secundum quod placuit in conspectu eius ut faceret. et factum est uerbum domini ad me, dicens: sisecundum figulum hunc non possum facere uos, domus Israhel? ecce sicut Iutumfiguli uos estis in manibus meis. in summa loquar super gentem aut super regnum, ut feriam eos et perdam: et si conuersa fuerit gens illa a malis suis, psenitebo de malis, quae cogitabam facere illis. et in summa loquar super gentem et regnum, ut resedificem et plantem. et facient mala ante me, ut ne audiant uocem meam; et psenitebo de bonis, quae locutus sum facere illis. sic petitas atque obtentas hereditatis suse gentes deus confringet. et conteret, ut reformet. confringet enim in omnibus omnes inexplebiles cupiditates et inlecebrosas lasciuias et feruentes iras et inanes superstitiones et tumentes fastus et impias opiniones. reformat autem nos ad rationabilem uitae usum contemptu pecuniae, luxus pudore, irae moderatione, ueri scientia, communione uiuendi, religionis officiis, cum per doctrinae regimen terroremque iudicii in has uirtutes post uitia illa reuiuescimus. non enim ait: tamquam [*]( 4 Hierem. XVIII, 1 sqq. ) [*]( _p 1 fracm̃ti R danu R 4 Ieremiam V 6 desoendit V 8 fecit uas aliud RE 12 Istrahel V ecce ex eoe m. 2 V 18 supra gentem V (sed. infra super) 15 paenitebao corr. m. 1 V 16 cogitabo VR 17 loquor V reaedificem ex reaedificet m. 2 V 18 ante me ex autem corr. m. 2 V 20 hereditates V 21 conterit (terit sup. lin. a m. 2) V ut — enim om. V 22 confringet enim in R confringit enim deus in E 23 inlecebras V lasciuias ex lasciuitas m. 1 V 24 fastoa ex fastos R 27 doctrina corr. m. 2 V 88 per uitia illa V reuiuisoimus E cf. Neue Formenl. II, 505. )

67
uas figulum confringes, ne per testee fragmentum inreformabile uas posset intellegi; sed ait: uas figuli, quod in ipsa artificis molitione uas fieret, ut secundum prselatum exemplum prompta esset confracti eiusdem uasis ex artificis uoluntate reparatio.

Sed inrationabilis materiae uas etiam sub alia intellegentia ad rationem humanse uoluntatis aptatum est: homines quidem per haec uitia sua cadere, sed si in his pseniterent, id est, si ab his desinerent, se quoque deus in his, qui ? ad poenam casus huius constituerit, paenitere, non quod hic motus mentis secundum humanam naturam in deum caderet, sed quia homini gestorum psenitentia modus est gerendorum: paenitentiam quoque suam deus memorat ad poenam, quia puniri desinerent, qui esse impii destitissent. ut ergo figulo promptum est amissum uas ad eandem, uel quam uolet, speciem reformare, ita deo facile est, post uitiorum casus uolentes se erigi per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex impietate reparare.