Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quse autem nunc proprie post creaturarum laudationem et superiora cantica noua huius cantici noui causa esset, ostendit dicens: quia beneplacitum est domino in populo suo: exaltabit mansuetos in salutem. exultabunt sancti in g I ori a. om nia quidem deo, cum sunt creata, placuerunt Genesi testante, cum dicit: et uidit deus, quia bona sunt; sed beneplacitum ei in populo suo esse cognoscimus. bona quidem creatio hominis est, quia quae initium [*]( 18 Gal. VI, 16. 29 Gen. I, 31. ) [*]( 8 letetur R 11 id est R idS n 18 quem R quae n 14 dominum R om. n 20 post corpore 14-1.j litt. eras. R agnouit letabunt R In 21 timpano R musa R muaioa uel causa coni. Bened. 22 et sim-. phoniae cantu cantus R et symphoniae cantus coni. Bened. 31 quia quae R ut quae uel quippe quae Bened. ) [*]( 65* )

868
creationis secundum originem dei similitudinemque sortita est; sed iudicio se immutabilis dei secundum demutationem humanae uoluntatis atque arbitrii temperante tum, quia peccassent et agerent paenitenda, psenitere se, quia fecisset hominem, testatus est. at uero ipsis illis ex peccato in uitam reformatis depulsa psenitentise querella iam beneplaciti in eos adfectus ostenditur. reconciliati enim sumus per corpus et sanguinem Christi ex inimicis in filios deo, cum nobis aeterni sacerdotis placationem inpsenitenti sacramento spopondisset propheta dicente: iurauit dominus, non pseni tebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. complacitum ergo est, quod inpsenitens esse iuratum est ei, quo regnante secundum ordinem Melchisedech, id est gentium et rege et sacerdote primum mansuetis salus, deinde splendor est sanctis exultantibus super regem suum.

Sed post sanctorum gloriam intellegendum est, quid ad cantici noui plenitudinem consequatur: lsetabuntur in cubilibus suis. exultationes dei in gutture eorum, et gladii bis acuti in manibus ipsorum. iam non lacrimis stratum rigabitur, nec in hoc mortis corpore degentium ob peccati necessitatem ac dolorem noctibus singulis lectus lauabitur. in cubilibus enim iam suis sancti lsetabuntur in gloria, et ob id dei exultationes semper in gutture. per significationem gutturis internae conscientise protestatur adfectum. sed neque solum in eorum gutture exultatio dei est, uerum etiam ipsorum manus bis acutis gladiis armabuntur. hsec filiis Sion cognitio regis indulgit, quibus in choris tympanisque psallentibus disposita sit et salus et gloria et laetitia et exultatio et potestas. nam potestatem in gladio significari tum [*]( 9 Ps. CIX, 4. ) [*]( 3 adque R temperante Bened. temperantes Rn tum Bened. dum R paccassent R 6 quaerella R 9 inpaenitenti R in poenitentiae it impoenitentiae b 10 non R1 nec corr. Rs et non b 11 melchiaedeh R complacitum ex compacitum m. 1 R 12 ei quo regnante b cui regnantei?» 19 gladi R 21 noctia R 28 exultatione R . gutturae R 24 constientiae R 27 indulgit R (cf. Neue Formenl. II, 427) timpanisque R 29 significari tum (an cum?) Bened. significantiO Rtf. )

869
plurimis locis, tum consequentibus admonemur. cur enim bis acuti gladii in manibus eorum essent, edocuit mox propheta dicens: ad faciendam uindictam in nationibus, obiurgationes in populis; ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis, ut faciant in his iudicium conscriptum: gloria hsec est omnibus sanctis eius. hoc ergo est canticum nouum, cum humiles terrae tribulatique corde regibus , constituantur in reges, cum existimati purgamenta mundi et uel abortiua gentium lumen mundi et ultores sint nationum. gladii enim bis acuti in manibus eorum sunt, quia sancto illi in Apocalypsi gladius bis acutus ex ore sit, iudicium undique potestatis exercens. nam et gladium uenit dominus mittere in terram, et sancti secundum apostolum mundum iudicabunt et in illis iudicabitur mundus. dictum est enim: aut nescitis, quia angelos estis iudicaturi? fit ergo per eos uindicta in nationibus; deus enim in nobis est ultionum. obiurgatio deinde exeritur in populos; fidelis namque est, qui ait: arguam te et statuam hsec contra faciem tuam. sed argutionis huius hic exitus est, ut reges nationum nobilesque earum manicis et compede uinciantur. uincti enim manibus et pedibus secundum euangelia in exteriores tenebras deputantur. et quia illic erit fletus et stridor dentium, fiet iudicium conscriptum, quod lex scilicet praescripserat, quod prophetae nuntiauerant, quod omnis diuinus fuerat sermo testatus. hoc fides, pietas, continentia, confessio habet meritum, hoc contemptus saeculi muneris sumit: fieri regem regum, quorum odia ob Christi nomen excepta sint, uinciri nobiles, quorum nos uincula carceresque concluserint; conscriptum in eos iudicium habetur, quorum et gladii desseuierint et potestas. sic sanctorum gloria omnis a deo est, cum post has uitse et corporum passiones [*]( 9 cf. I Cor. 4,13. 12 Apoc. XIX, 15. 13 Matth. X, 84. 15 I Cor. 6,3. 18 Ps. XLIX, 21. 22 Matth. XXII, 13. ) [*](1 plurimia R pluribus nb 8 cum scripsi dum En terre R 11 quia Rb qui n 12 apocalipsi R 18 potestatis ex potestates m. 3 R exercens R exerens Bened. in adn. 19 argutionis R arguitionia b 95 fuerat R erat b 28 uinci R 30 deseuierint R 31 passionis R sed cf. Acad. p. 18. )
870
egerant potestatem. sic cantici noui hymnus impletur, cum post gentium obprobrium regumque cruciatus iudicium conscriptum in gentes regesque decernant, quibus dominus Iesus Christus et unigenitus deus et dominus et rex est, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CL.

Laudate dominum in sanctis eius: laudate eum in firmamento uirtutis eius.

Magnis psalmorum librum sacramentis rerum caelestium refertum esse saepe tractauimus, uel cum dispositio singulorum contra temporis gestorumque rationem ordinem numerumque sortita sit, uel cum superscriptiones nonnullae aliter, quam Hebrseorum libris continentur, adscriptae sunt, uel cum tituli plures, cum nulli sint, praef-erantur. cum ergo ultra litterae opinionem celsioris intellegentiae sensu uolumen digestum sit, oportuit idipsum digno fine concludi, ut secundum gloriosam spei nostrae perfectionem liber quoque tanti prophetae consum- - matus existeret. primum enim in eum est numerum distributus, qui ex tripartito quinquagesimo numero esset explendus, cum neque in Hebraeis numerus singulis quibusque conexus sit, et plerique apud eos psalmi, quo minus hic triplicis quinquagesimae numerus conueniret, iuncti sunt. fuit ergo in translatoribus hoc intellegentise spiritalis, ut congestam hanc in plurimis continuatamque seriem partirentur in numerum, ut psalmorum omnium hic et ordo et numerus, qui in his tribus quinquagesimis est, possit expleri, totiusque libri idem hic quasi status existeret. qui fidei, ut in quinquagesimo psalmo centesimoque tractauimus, quorum unus secundum praescripta legis post sabbatorum sabbata confessionem peccati remissionemque conplexus est, alius [*](6 Finit psalmus CXXXUIIII (sic) incipit CL R: in seq. ffoh 228 et 229] ob humiditatem multa in R euanida sunt 10 sepe R 12 super- scriptionis R 13 haebraeorum R adscripte R 16 dignus R 17 tante R 21 quinquageaimae coni. Bened. in adn. c/. snpr. instruct. ps. cap. 11 quinquagesimus R 25 tribus quinquagesimis Bene. 1. c. (cf. supr. p. 10, 27) **** quinquagesimus (quid loco pr. fuerit [tuis uel trib'?], non liquet) R trisquinquagesimus nb. )

871
sub eiusdem numeri plenitudine non indulgentiam peccati, sed fructum officiumque iustitise conprehendit. post quae rursum aedificata iam in aeternum dei ciuitate et omnibus ad gratulationem eius laudemque commonitis sub eiusdem rursum numeri potestate spes est consummata sanctorum, iam ad spiritalem omnibus gloriam naturamque renouatis, ut gradatim per hoc ad dei consortium ueniretur, cum peccatorum remissio uitae innocentiam et iudicii constantiam mereretur, uitse autem innocentis iudiciique constantia spiritalis gloriae sumeret dignitatem. ac sic omnia, baptismum, resurrectio, demutatio continentur, cum prima nos libri huius quinquagesima regeneret ad innocentiam, sequens ad iudicium innocentise resurrectione perducat, tertia in naturam spiritus et laudem constituat. post uinctos enim compedibus reges ligatosque manicis nobiles et sanctorum iudicium conscriptum, cum in his omnibus gloria constitisset, gloriae tamen ipsius consummatio hsec secuta est.

Superior a proximo psalmus ad laudem nos dei ob creationum magnificentiam aduocauit; sed post cantici noui hymnum deus non adhuc in operibus laudandus, sed laudandus in sanctis est, quos post iudicium conscriptum in seternitatis gloriam collocauerit et indemutabiles iam caelesti honore donauerit: per quod in uirtutis suae laudandus sit firmamento, quia firmamentum aeternae uirtutis inuexerit absorpta in contentione morte, cum corruptionem incorruptio deuorauerit. et idcirco firmamentum uirtutis laus sequitur potestatum, quia mortem inmortalitas consumpserit tribuens, quod oculus non uidit, nec cor cogitauit, nec auris audiuit. ***** in sanctis et ad laudem *** suas ******* deus secundum apostolum nos ante mundi constitutionem in caelestibus spiritali benedictione benedixit; ad cuius laudis gloriam omnia et uocis et operum officia incitant diuersitate habitationum et claritate. laudamus idcirco in cymbalis bene sonantibus; in cymbalis exultationis [*]( 28 Ephes. I, 3. ) [*]( 10 hac sic R continetur R 18 resurrectione it resurrectio b(R?) 14 et add. Bened. 17 a proximo R proximo nb 22 firmamento acripsi firmamentum nb (Rt) 26 inmortalitatem R 27 fugientibus cod. R litteris uersua quinque prorstts jere euanuerunt. )

872
laus ista perficitur. quse laus omnis in sanctis est, quod ab his corruptionem carnis sanguinisque depulerit, quod ad imaginem creatoris sui sint reformati, quod conformes iam esse gloriae corporis dei coeperint, quod in omnem dei plenitudinem inpleantur, quod, cum deus spiritus sit, deum tamen non caro iam sit laudatura, sed spiritus.