Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Haec ergo ad commemorationem dei laudium creaturarum genera electa sunt, quae, cum prseconium in se creatoris ostenderent, parabolicam tamen, siue, ut apostolus ait, allegorumenam nobis doctrinam ita commemorata praeberent. caelum ergo nubibus subtegitur, id est prophetica doctrina rebus est subiecta diuinis. pluuia terris infunditur, eloquia scilicet harum subtextarum nubium profunduntur, per quae infructuosi ipsi atque [*](5 Esai. V, 6. 9 Ps. XVII, 13. 11 Ps. CIIl, 3. 12 Ps. LVI, II. ) [*]( 1 cibos ex cibis m. 1 R 8 prae fulgorae R 10 quas ex qua R 13 aliquot ex aliquod R 15 aeloquia R (ita ut acctis. cum pluere coniungendus sit, cf. Abh. IV, 73 eloquio E irrigant R rigant E 16 solae R haebetatur R 17 dootrinae Ed. Basil. 1.550 et Paris. 1572 doctrina R praetereunt e praetereat R qf. Abh. IV, 74 23 laudium R cf. Neue Formenl. I, 272 laudum E 25 allegoruminam R 28 aeloquia R subtextarum R subtectarum E. )
In pluribus autem codicibus insertum hunc uersum deprehendimus: et herbam seruituti hominum, ut ea, quae superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intellegerentur. sed nos non egemus hoc sensu. nam licet non inpediat adiectus, non tamen eum, tamquam non [*]( 8 Dent. XXXII, 2. 14 Ps. CXIII, 4. 16 Ps. CXX, 1. 18 Esai. I, 3. ) [*]( 1 ad eligendos R 2 hymbrem R intellegenda ex intellegendam R 3 exspectur R 4 aeloquium R 6 post quam R per quam E b I 7 opinor sic m.1 R 13 qui eras. R 15 hi R 17 faeni R foenum E faena scripsi, quia i ei a saepius in nostri, libris mss. confundunttir cf. praef. et supr. lin. 10 19 praesaepium R praesepe E 20 hebetis R 28 & his R* hia R' E 26 deprsehendimus R 26 superius dicta om. R 27 nos cnn. R 28 non tamen cum R. ) [*]( 54* )
Sed id, quod sequitur, quomodo intellegi oportebit: et pullis coruorum inuocantibus eum? deum inuocare proprium hominis officium est, qui solus ex uniuersis animantibus particeps rationis effectus est. coruorum uero pulli deum quomodo inuocant? et cur pulli coruorum potius quam corui, quorum natura hebes, inproba, inprouida, nulla dei cognitione donata sit? aut quse esca praebetur? numquid ut fseni iumentis et ut herba hominibus? corruptorum cadauerum foetidas sordes deus orantibus se coruorum pullis et pecudum mortes ad cibum uitae praesentis inpertiet? hsec ita intellegere non dicam erroris, sed inreligiositatis extremae est. quid ergo intellegi oporteat, prout ipsi dono gratise caelestis adepti sumus, loquemur.
Coruum in formam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca. emissus non redit, meminimus. cum enim consistendi nusquam locus esset aquis in uniuersa diffusis, ipse columba postea non reperta requie reuertente non rediit. cum enim illic arca ecclesiae formam habuerit, is, qui ecclesiam, cum numquam alibi posset consistere, derelinquit, peccatoris in eo exemplum est constitutum, qui, cum nullam aliam praeterquam [*]( 12 laudiB R infirmitati cum R 13 in fructibus coni. Bened. in adn., sed cf. interpret. ad Corn. Nep. Eum. XI, 2 19 qur R SO haebes R 21 faeni R foenum E 88 corruptorum Ra sic corruptorum e 28 emissui (e in ras.) R redit R rediit E 31 is (i in ras.) R qui ecclesifte R. )
Ut autem omnia hsec, quse allegorice commemorata sunt, in profectum humanae salutis geri intellegerentur, psalmum conclusione confirmat. ita enim ait: non in uiribus equi uoluntatem habet, nec in tabernaculis uiri beneplacitum est ei. beneplacitum est domino super timentes eum et in omnes, qui sperant super misericordiam eius. contraria sibi ista sunt, si corporaliter intellegantur. quomodo enim deus iumentis fsenum producit in montibus, cui non est beneplacitum in equis? necessitatis namque ministerium, non prouidentise benignitas est alimonia praebere non placitis. sed quia omnis dei misericordia curam habet humanse salutis, allegorice superius dicta conclusionis [*]( 9 auem (em in ras.) R heliae R 4 impiiseimae R deuersaretur R diuersaretur E 6 deleotata est R 10 adque G 18 homines G homines ex hominis m. 1 R ignaris G ignaris ex ignarus R 14 }>*aedicatione G 17 allegorioae GR 18 psalmum G psalmi RE 19 equi - G aequi R 90 habet Ge habebit Rb 92 et in omnes GRb m et omnes e super misericordia G snper miserioordia E in misericordia R 28 sibi ista GR ista sibi E 25 in equis G in aequis R 96 alimonia G (cf. de forma alimonium plur. alimonia Klotz Lex. I, 289, Georges Wortf. 33) alimoniam RE 28 allegoricae R. )
Alleluia.
Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum. Sion et reliqua.
Et huic psalmo, ut ei, qui ante superiorem fuit, Aggaei et Zachariae, cum in hebraicis non extet, nomen adscribitur: ut et per hunc et per eos, sicut superius ostendi, aeternae Hierusales prophetia posset intellegi.
Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum, Sion. non differt Hierusalem a Sion; nam secundum locorum nomina urbis ipsius locus idem est: sed nominum interpretatio geminam hanc eiusdem urbis commemorationem necessario desiderabat. Hierusalem enim est ciuitas pacis. et quia domini nostri regnum in pace et unanimitate sanctorum est — et factos est, inquit, in pace locus eius—, conuentus ille beatorum, qui dei regnum est, Hierusalem tamquam ciuitas pacis est [*]( 6 lob. V, 24. 24 PB. LXXV, 8. ) [*]( 2 praetiosarum R 3 aequoa nobiles R nobiles equos E domos ex domus R 4 pulchras ex pulcras m. 1 R 5 testante R 7 transiet GE transit R ad nitam G in uitam RE et potens GRa est potens « ue 8 iudicii amore G iudicia mouefe R 9 tic G, inscia aupr, scr. m. 1 R in saeculorum R Explicit psals CXLUI incipit psals CXLUII G Explicit psalmus CXLUI inõp CXLVn R 14 in Sion R 16 in haebraicis R 17 ut per hunc R ostendi Ge ostendimus Rb 18 hierusales G ierusalem R 20 saecunduxn, R 28 desiderabat R «esidetrahat (??) G. )
Et propheta causam laudationis adiecit: quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satians te. haec illa est beatae terrae hereditas, quam dominus in euangeliis mansuetis spopondit dicens: beati mansueti, quoniam ipsi hereditabunt terram. plurimis in locis prophetae beatitudinis huius tempus praedicauerunt et firmitatem ciuitatis huius aeternae: cuius ita portae et serae confirmatae sunt, ut aduersariis nobis inimicisque uirtutibus [*]( 1 I Petro 2, 6. 28 Matth. V, 4. ) [*]( 1 ut apostolus ait R ut ait apostolus E 2 resurrectione ex resurrexcione R, ubi le. 1. (f. 224) diuersa man. incip. 6 interpraetationes G 6 Bcribturis G 7 sed ciuitas GR sed et ciuitas E 10 caius R et cuius E 13 nomine est G nomine RE 14 inania GR inanima E hebetes GE haebetes R 17 confeasionis praeconio G confessione praeconii RE 19 confortanit ex confortabit R 20 seras ex serras R 21 uerba te.qui — tuos om. R adipe R 22 satians te R (innmkav de) satiat te E illa est R est illa E 28 in euangeliis GRa in euangelio, 25 profetae G 27 serrae R. )
Sed ad hanc dei praedicationem etiam illud adiungitur: qui emittit eloquium suum terrae; uelociter currit sermo eius. prsedicationis regni dei non fuit lenta properatio, sed in omnem terram indefessa mobilitate et celeri transcucurrit. ubi enim non statim, cum dominus regni sui gloriam in corpore natus ostendit, apostolicae et propheticae doctrinae cursus egressus est? per hancque uelocem transcursionem sedificatio beatae huius ciuitatis est c“pta, quse auditis opulentise suae copiis cotidie ubique uiuis fidelium lapidibus structa usque ad incolatus sui plenitudinem conparatur, cuius in congregandis omnibus ex quattuor partibus mundi uelox sermo percurrit, rursum ad confrequentandam hanc beati regni ciuitatem in coetum consummatae plenitudinis congregandis.
Sed et praedicatio alia conectitur: qui dat niuem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. mittit crystallum suum sicut frusta panis, ante faciem frigoris eius quis subsistit? emittit uerbum suum, et liquefaciet ea; flauit spiritus eius, et fluent aquae. uitse uia, sicut dominus in euangeliis ait, angusta et tribulata est; neque nisi per maximas difficultates et molestias hac ad caelorum regnum uia pergitur. quod quidem de [*](22 Matth. VII, 14. ) [*]( 1 indissolubilis GR indissolubilisque E quia ad temptaui qu am (f) G ad RE 4 praedicationem GE praeoationem R 6 recurrit G 7 **defesa3 G 8 tranBcucurrit R transcurrit E 9 profeticae G prophaetioae R 10 per hanoque G per hanc namque RE 15 percurrit G pcucurrit (cu add. m. 21) R percurreret e 16 in coetu G consummate R 17 sed et GE, in R 4-5 litt. (sed &?) eras. praedioatio E praed***** G praeoatio R alia in G defuisse uidetur f conectitur GR connectitur E 19 ohrystallum G cristallum Ra suum GR suam E siout frustra (sic h. l., cf. Georges Wortf 290) panis GR sieut bucoellas E 20 subsiBtit GR sustinebit E emittit GR emittet E 21 ea RE (atird LXX) eum G flauit R flabit b, cf. p. 858,12 uoces emittit — fluent aquae om. e 22 nitae uia Elata uia (la in ras. m. 3) R angusta RE **gustia(?) G 98 diffioultatis G 24 hac E, in R 2 lilt. (ac?) eras. regnum om. G (?). )