Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Scimus enim esse nubes, quibus deus, ne super uineam pluant, mandat, sicut per Esaiam dictum est: et nubibus mandabo, ne pluant super eam pluuiam; uinea enim domini Sabaoth domus Israhel est. nouimus nubes, quae prae fulgore eius in conspectu domini transeunt: prae fulgore, inquit, eius in conspectu eius nubes transierunt. nouimus nubes, quas deus in ascensum suum posuit: et posuit nubem ascensum suum. nouimus nubes, ad quas usque dei ueritas est: et usque ad nubes ueritas tua. et has nubes aliquot locis sanctorum doctrinam significari ratio absoluta est, quae uetitae infidelibus pluere eloquia arida impiorum corda non irrigant. quse, cum dominus adsit, esse cessabunt: ut orto sole stellarum lumen hebetatur. ita et doctrinae nubium domino ipso iam per se fulgente praetereunt. per quas etiam ad dominum conscenditur, dum diuina praedicatio iter nobis regni caelestis ostendit: et ideo hse nubes nobis positse sunt in ascensum. ueritas quoque dei usque ad nubes easdem est, quia in se ueram dei cognitionem haec doctrina prophetica continet.
Haec ergo ad commemorationem dei laudium creaturarum genera electa sunt, quae, cum prseconium in se creatoris ostenderent, parabolicam tamen, siue, ut apostolus ait, allegorumenam nobis doctrinam ita commemorata praeberent. caelum ergo nubibus subtegitur, id est prophetica doctrina rebus est subiecta diuinis. pluuia terris infunditur, eloquia scilicet harum subtextarum nubium profunduntur, per quae infructuosi ipsi atque [*](5 Esai. V, 6. 9 Ps. XVII, 13. 11 Ps. CIIl, 3. 12 Ps. LVI, II. ) [*]( 1 cibos ex cibis m. 1 R 8 prae fulgorae R 10 quas ex qua R 13 aliquot ex aliquod R 15 aeloquia R (ita ut acctis. cum pluere coniungendus sit, cf. Abh. IV, 73 eloquio E irrigant R rigant E 16 solae R haebetatur R 17 dootrinae Ed. Basil. 1.550 et Paris. 1572 doctrina R praetereunt e praetereat R qf. Abh. IV, 74 23 laudium R cf. Neue Formenl. I, 272 laudum E 25 allegoruminam R 28 aeloquia R subtextarum R subtectarum E. )
In pluribus autem codicibus insertum hunc uersum deprehendimus: et herbam seruituti hominum, ut ea, quae superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intellegerentur. sed nos non egemus hoc sensu. nam licet non inpediat adiectus, non tamen eum, tamquam non [*]( 8 Dent. XXXII, 2. 14 Ps. CXIII, 4. 16 Ps. CXX, 1. 18 Esai. I, 3. ) [*]( 1 ad eligendos R 2 hymbrem R intellegenda ex intellegendam R 3 exspectur R 4 aeloquium R 6 post quam R per quam E b I 7 opinor sic m.1 R 13 qui eras. R 15 hi R 17 faeni R foenum E faena scripsi, quia i ei a saepius in nostri, libris mss. confundunttir cf. praef. et supr. lin. 10 19 praesaepium R praesepe E 20 hebetis R 28 & his R* hia R' E 26 deprsehendimus R 26 superius dicta om. R 27 nos cnn. R 28 non tamen cum R. ) [*]( 54* )
Sed id, quod sequitur, quomodo intellegi oportebit: et pullis coruorum inuocantibus eum? deum inuocare proprium hominis officium est, qui solus ex uniuersis animantibus particeps rationis effectus est. coruorum uero pulli deum quomodo inuocant? et cur pulli coruorum potius quam corui, quorum natura hebes, inproba, inprouida, nulla dei cognitione donata sit? aut quse esca praebetur? numquid ut fseni iumentis et ut herba hominibus? corruptorum cadauerum foetidas sordes deus orantibus se coruorum pullis et pecudum mortes ad cibum uitae praesentis inpertiet? hsec ita intellegere non dicam erroris, sed inreligiositatis extremae est. quid ergo intellegi oporteat, prout ipsi dono gratise caelestis adepti sumus, loquemur.
Coruum in formam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca. emissus non redit, meminimus. cum enim consistendi nusquam locus esset aquis in uniuersa diffusis, ipse columba postea non reperta requie reuertente non rediit. cum enim illic arca ecclesiae formam habuerit, is, qui ecclesiam, cum numquam alibi posset consistere, derelinquit, peccatoris in eo exemplum est constitutum, qui, cum nullam aliam praeterquam [*]( 12 laudiB R infirmitati cum R 13 in fructibus coni. Bened. in adn., sed cf. interpret. ad Corn. Nep. Eum. XI, 2 19 qur R SO haebes R 21 faeni R foenum E 88 corruptorum Ra sic corruptorum e 28 emissui (e in ras.) R redit R rediit E 31 is (i in ras.) R qui ecclesifte R. )
Ut autem omnia hsec, quse allegorice commemorata sunt, in profectum humanae salutis geri intellegerentur, psalmum conclusione confirmat. ita enim ait: non in uiribus equi uoluntatem habet, nec in tabernaculis uiri beneplacitum est ei. beneplacitum est domino super timentes eum et in omnes, qui sperant super misericordiam eius. contraria sibi ista sunt, si corporaliter intellegantur. quomodo enim deus iumentis fsenum producit in montibus, cui non est beneplacitum in equis? necessitatis namque ministerium, non prouidentise benignitas est alimonia praebere non placitis. sed quia omnis dei misericordia curam habet humanse salutis, allegorice superius dicta conclusionis [*]( 9 auem (em in ras.) R heliae R 4 impiiseimae R deuersaretur R diuersaretur E 6 deleotata est R 10 adque G 18 homines G homines ex hominis m. 1 R ignaris G ignaris ex ignarus R 14 }>*aedicatione G 17 allegorioae GR 18 psalmum G psalmi RE 19 equi - G aequi R 90 habet Ge habebit Rb 92 et in omnes GRb m et omnes e super misericordia G snper miserioordia E in misericordia R 28 sibi ista GR ista sibi E 25 in equis G in aequis R 96 alimonia G (cf. de forma alimonium plur. alimonia Klotz Lex. I, 289, Georges Wortf. 33) alimoniam RE 28 allegoricae R. )
Alleluia.
Lauda, Hierusalem, dominum, lauda deum tuum. Sion et reliqua.
Et huic psalmo, ut ei, qui ante superiorem fuit, Aggaei et Zachariae, cum in hebraicis non extet, nomen adscribitur: ut et per hunc et per eos, sicut superius ostendi, aeternae Hierusales prophetia posset intellegi.