Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Post primam Hierusalem subuersionem traductoque in Babyloniam populo captiuo sedificatam rursum eandem ciuitatem fuisse et historia Regnorum et libri Esdrse locuntur. sed hodie eandem nullam esse rerum fides edocet. et hoc idcirco praediximus, ne, quia translatoribus uisum est huic et anteriori psalmo in Aggseum et Zachariam titulum praescribere, existimemus in illius temporis homines prophetise huius prsescientiam conuenire. propheta enim non ignarus mysterii caelestis, cum in sedificatione dei ciuitatis humanam sedificationem inanem esse dixisset, cum deo ciuitas nisi per ipsum sedificata aeterna esse non posset, non nos nunc ad gratulationem sedificatse a deo rursum Hierusalem hortaretur, quam in uanum ab hominibus aedificari ante praedixerat. quod si quis forte putabit id. [*]( 4 uiuifl lapidibus R uiuis ex lapidibus E Ó uerba legis et per «enerationem om. R, litterae cod. G h. 1. euanuerunt, sed nisi tpatium laUit, ibi fuerunt haec uerba, quae nota illa aberratione in R facile intercidere potuerunt; ceterum cf. Bened. in adn. et quae dixi Acad. p. 32 Ill. 6 nostri om. R Explicit psals CXLV incipit peals CXLVI G Explicit psalmus CXLV incp CXLVI R li) aedifioato R 14 hesdrae (> locuntur G loquntur R 15 edocet G E docet R et hoc G hoc RK 16 nequitia (?) G hunc anteriori R 17 in Aggeum Ra tititulum R a 18 preacientiam G 20 ** eJificationem di oiuitatis G 23 hortaretur R (de G h. 1. non constat) adhortaretur' E quam in uanum scripti cf. AM. IV, 72 quam uan** G quam uanum R quam uane E. )

845
quod in alio psalmo ita dictum est: nisi dominus sedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam; nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilabit, qui custodit eam, idcirco dictum fuisse, quia euersionem eius urbis, in qua templum exsedificandum esset, propheta praenosceret, meminisse haec ita intellegens debet eundem hunc prophetam sedificationem eam, quse a Zorobabel secundo innouata est, et inanem et caducam futuram fuisse non ignorare potuisse, neque illam, quae a Salomone c“pta est, non a deo institutam idcirco dixisse, quia per regem Babylonise esset destruenda, cum post septuaginta deinde annos rursum eadem sit reformata; hanc uero, quse a Zorobabel gesta est, esse sedificationem dei praedicatam, cum exinde diruta et sine aliqua restauratione sit dissoluta; et eam, dirutam licet renouatio sit consecuta, inanem atque humanam tamen prsedicasse, hanc uero, quae sine spe reformationis acciderit, diuini operis perpetuitate renouari! haec omnia intellegentise genera stulta atque ridicula sunt.

Laudat autem propheta dominum aedificantem Hierusalem illam, quae secandum euangelia sancti regis est ciuitas, in qua per dominum resurgentes sancti demonstrantur, quae inuectum pullo asinse dominum sanctorum lseta suscepit. corporaliter tum quidem tali uectione illam, quae occidit prophetas et lapidat apostolos, dominus ingressus est: sed alterius ciuitatis erat illa laetitia. ob illius ergo sedificationem propheta nos aduocat dicens: laudate dominum, quoniam bonus est psalmus: domino nostro sit iucunda laudatio. non leuis gratulationis laus est, cum bonus psalmus est. et psalmus non [*]( 1 Ps. CXXVI, 1. 20 Matth. V, 85. ) [*]( 5 exaedificSdum G aedificandum RE 6 meminisse haec ita intellegens debet GR meminisse haec debet ita intelligens E 8 saecundo 11 et inanem G inanem RE . 9 qua a salomone R 10 institutam Ge u constitutam Rb 14 et sine aliqua reoordatione (?) G 18 втl.. G 19 haedificantem R 21 demonstrantur GRb demorantur e 22 dñm sanctorum G dominum in spe sanctorum Rb dominum <fc spe sanctorum e 24 erat GRb erit e 27 dfio ñ sit iocunda G dfio nostro sit iucunda R dno nostro iocQda sit a deo nostro iucunda sit e 28 cum bonus psalmus est G cuius bonus psalmus est R cuius psalmus bonus est E. )

846
tam uocis, ut frequenter diximus, quam corporeae operationis officium significari solet. dominum enim non tam sermone quam re et gestis ob“dientise laudamus: ut mare et terra et caelum deum non tam uoce quam officiorum suorum uicissitudine atque obseruatione laudant. aduocat igitur nos propheta ad dei laudem, quia bonus psalmus est, et optat, ut huius boni psalmi deo nostro fiat iucunda laudatio, scilicet ut placentia deo opera nostra sint, per quse a nobis gestorum nostrorum laudatur obsequio.

Aedificans Hierusalem dominus et dispersiones Israhel congregans. qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum. numerans multitudinem stellarum et omnibus his nomina uocans. reuersuris de Babylonia in Hierusalem Iudaeis sub Dario rege edicto potestas data est reuertendi. neque alibi tum quam in regni Babyloniae finibus detinebantur: ex qua ergo dispersione Israhel congregatur? nempe ea, de qua ait dominus: emittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabit electos a quattuor angulis uentorum: quorum congregatio coetum sanctae ciuitatis efficiet, quae hodie per spei et fidei opus sedificatur in nobis. et idcirco anterior sedificatio congregatione est, quia nos ad futurae ciuitatis congregationem dei misericordia per gratiam iustificationis sedificet ceterum si de terrena sedificatione loqueretur, prior fuerat congregatio praedicanda, quia non nisi congregatus Israhel Hierusalem sedificare posset euersam.

Tenet deinde ordinem conpetentem dicens: qui sanat a I contritos corde et alligat contritiones eorum. congregato enim Israhel et in unam, quae sedificatur, ciuitatem [*]( 18 Matth. XXIV, 81. ) [*]( 1 qam G 2 significari GR cf. Acad. p. 17 significare E dum enim G deam enim RE 5 adque G laudent GR 8 post placentia tm. litt. eras. R 17 istrahel G israel R nempe ea de qua G nempe de ea de qua (alterum de ex qe corr. R) RE 19 electos om. R 20 coetum G caetum R 92 post anterior un. litU eras. R congregatione est GRb conu gregatio non est e qia G 26 istrahel G israel R hieruaalem G ierusalem R 29 ciuitas (?) G. )

847
collecto omnes humanae infirmitates et labes corporeae auferentur. absorpta enim corruptione et omnibus humanae naturae uitiis deuoratis incorruptio aeterna et in nullis anxietatum mortibus conterenda succedet. uenit enim dominus secundum euangelia sanare contritos corde, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, dimittere confractos in requiem, praedicare annum domini acceptum et diem retributionis. et hsec quidem pro parte iam coepta sunt, quia per speculum et in senigmate et in imagine futurorum secundum apostolum demoramur. sed tamen nondum nobis eius temporis fructus est, quo secundum prophetam dicere adepta spei consummatione possimus: conuertere, anima mea, in requiem tuam: quia dominus bene fecit mihi. quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. placebo domino in regione uiuorum. sanata enim omni cordis contritione et, ne perpetuo rursum subeat, alligata his omnibus humanarum passionum infirmitatibus liberati placebimus deo in regione uiuorum, anima nostra in requiem suam, ex qua per transgressionem primi parentis sui Adse eiecta est, reuertente.

Sed post prsedicationem sanati cordis etiam id ad prseconium diuinae bonitatis adiectum est: numerans multitudinem stellarum et omnibus his nomina uocans. si laus deo ob sedificatam corporaliter Hierusalem defertur, quid hic numerus stellarum et nomina tamquam ad praecipuam diuini operis laudationem prseferuntur? aut numquid laudabilius deo est numerasse et nuncupasse stellas quam creasse, cum creatio et numerum fecerit et nomina inposuerit et uocabulis nomina numerumque discreuerit? sed numerantur hic stellae, quas Abraham contuitus in caelo est, quas Isaac accepit in semine, quas Paulus discernit in gloria. quod autem nominibus [*]( 6 Luc. IV, 18 seq. 12 Ps. CXIV, 7 sq. ) [*]( 2 **sorb** G 9 in enigmatae R 14 mihi Ge tibi Rb cf. Abh. I V, 76 adn. 18 liberata R 25 et nomina R(G?) et omnibus his nomina E 26 praeferantur R proferuntur E cf. p. 848, 9 81 ***cernit G discreuit BE. )

848
suis uocentur, audiamus eum, qui uocaturus est. dicit in euangelio: nolite mirari ista; quia uenit hora, in qua omnes, qui sunt in monumentis, audient uocem eius et prodient. uocantur ergo et prodient. adeo autem enumerantur per deum, ut capilli quoque, qui in singulis nobis innumerabiles esse existimantur, in numero sint eodem domino dicente: nonne et capilli capitis uestri numerati sunt? hoc domino potius dignum, hoc in misericordia eius prseferendum, ut eos, quos contritos corde sanauerit, quorum alligauerit contritiones, nominibus uocet, proprietate numeret, cselesti luce clarificet.

Ob quae mirabilia eius praedicauit: magnus dominus noster et magna uirtus eius et sapientiae eius non est numerus. suscipit enim mansuetos dominus, humiliat autem peccatores usque ad terram. hoc enim mansuetorum proprium est, quia secundum euangelia mansueti possidebunt terram, ut digni apud deum sint nuncupatione, numero, claritate. magnus est dominus, cum disparsiones congregat. magna uirtus eius, cum contrita clarificat. innumerabilis sapientia eius est, cum uniuersa et nominibus discernit et numero. sed qui suscipit mansuetos, humiliat autem peccatores usque ad terram. post meritum sanctitatis impietatis poena subiecta est, cum susceptis mansuetis in claritate stellarum peccatores usque ad terram humiliati infernse legis iudicio destinantur., [*](2 Ioh. V, 28 sq. 7 Luc. XII, 7. 17 Matth. V, 4. ) [*]( 1 dicit in euangelio G dicit enim in euangeliis RE 2 quia G quoniam RE 3 audiant G 4 et prodient G et rPdient R et procedent E u 5 enumerantur Ge & numerantur R numerantur b 8 eis G 12 mirabilia eius praedicauit scripsi cf. Abh. IV, 72 mirabilia eius praedurauit G mirabilia eius atque praeclara ait RE 14 suscipit eni G suscipiens RE t 15 hnmiliat autem GR humilians autem E 17 apu R 18 disparsiones G dispersionea RE cf. Georges Worif. 221 21 humiliat autem G humiliat quoque RE 24 usque RE quoque G. )

849

Ob quse nos, tamquam cunctantes et hsesitantes, propheta cohortatur ad laudem dicens: inchoate domino in confessione, psallite deo nostro in cithara, qui operit caelum nubibus et parat terrse pluuiam, qui producitin montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum et pullis coruorum inuocantibus eum. frequenter admonet propheticus sermo, ut eum uniuersitatis huius esse dominum credamus, quem omnis lex deum locuta est, qui se nuncupari deum Israhel uoluerit: ut nunc in eodem psalmo, cum dixisset: aedificans Hierusalem et congregans dispersiones Israhel, et ad laudem eius cohortatus adiecit: qui operit cselum nubibus, qui parat terrae pluuiam, ut non alius atque alius legis latae et creationis istius deus posset intellegi. ita autem temperata doctrinae istius ratio est, ut ea creationis enumeratse et nomina commemorarentur et genera, quae, cum creatorem deum esse latae legis ostenderent, significationem tamen in se institutionis typicse continerent: ut nunc confiteri deo ob id admonemur, quia operit caelum nubibus, quia parat terrae pluuiam, quia producit in montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum [et herbam seruituti hominum] et pullis coruorum. inuocantibus eum. in his enim omnibus dei et prouidentia significatur et bonitas, ut subtexto nubibus caelo terris pluuias infundat, ut uertices collium fseno uestiat et iumentis pabulum [*]( 1 haesitantes ex aesitantea m. 1 R 8 psallite do no G psallite diio nostro R in oythara R 4 et parat GR qui parat E 5 dat R qui dat E cf. Sabatier II, 283 post ipsorum R add.: & herba seruituti hominu, quae uerha desunt GE 6 et pulli G 7 profeticus G 9 istrahel G israel R in eodem psalmo GR in eodem hoc psalmo E 10 congregans ex congregas m. 1R 18 adque G 14 possit G temperatae R 16 legis ex leges m. 1 R 17 institutionis typicae continerent R institntionis typicae et prophetioae continerent E ut nunc Ra et nunc. 18 d5 R deum E quia E qui R et sic ter 20 dat R quia dat E tUrba et herbam seruituti hominum h. I. in RE leguntur, G nos iiestituit ; si ea respicis, quae infra p. 851, 24 de hoc uersu in pluribw codicibus insertou, qui supr. secundum GE omittendus erat, exponuntur, eum h. I. uncinis includendum esse suspiceris. 22 dei om. R 23 subterto R cf. Forbiger ad Verg. Aen. III, 682 subteoto E nubibus caelo (us oaelo in ras. m. I) R 94 & iumentis R ut iumentis e iumentis b. ) [*]( XXII. HlUr. Plet. pan I. ) [*]( 54 )

850
praebeat et auibus cibos praestet, quia ab eo alimoniam uniuersa, quae creauit, expectent. sed haec omnia diligentius introspecta significationis alterius uirtutem in se habent.