Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et huic quoque psalmo addendam hanc septuaginta superscriptionem putauerunt: psalmus Dauid in Goliam, cum neque in hebraicis libris reperiatur neque translatores alii quicquam aliud quam simplicem titulum praescripserint, id est: Dauid. quod non sine spiritali ratione effectum fuisse psalmi ipsius textu docetur nihilque hic psalmus proprium habet, quod ad gratulationem perempti Golise possit referri, cum magis illic et gestis et tempori multa contraria sint. cum enim dicitur: subiciens populum meum sub me, numquid tum Dauid rex erat? aut quis tum ei populus subiectus est, si allophylorum non erat suus? sed ne ipse quidem Israhel Saul adhuc regnante poterat esse subiectus. deinde et illud: domine, inclina caelum et descende; tange montes et fumigabuntur, corusca coruscationes et dissipabis eos, quae esse intellegetur ob humani belli tempus oratio? aut cum [*]( 1 dns n ihe xpf G per dominum nostrum I. Chr. R dominum* nostrum I. Chr. pE Explicit psala CXLII incipit psals CXLIII G Explioit psalmus CXLII incTp CXLIH R incipit liber sancti Augustini ad Honoratum de gratia noui testamenti p. In G deinde 4 lin. uacant et incipit quinta a uerbis dauid in goliam cum neque; in R sequitur titulus Psalmus Dauid litt. uftcial. exaratus; in sacro textu titulo adiuncto R h. l. habet manus meas in praelium et digitos meos ad bellum, sed cj. irifr. p. 815, 6 h 10 in goliam GE in gloriam R 11 ebraicis G haebraicis R reperriatur G repperiatur R alii om. R (01). 12 quisquam G 18 tum et populus G allofylorum R illofilorum G 19 saul G sahul R 20 regn* nec poterat Gf domine orn. G 21 caelum G coelos e caelos u tuoB Rb f«m*g*buntr G (cf. Sabatier JI, 278) fumigabunt RE. )

814
secundum titulum Golias esset occisus, quid sibi hae preces uolunt: eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum? aut cum rex tantum unus in Israhel esset, quid est illud, quod dicitur: qui das salutem regibus? numerus plurium intellegentiam eius temporis, quo unus tantum habebatur, excludit. sed cum haec in hebreicis libris ita non sint neque translatores ceteri horum aliquid addiderint, intellegimus septuaginta hos seniores sensum nobis spiritalis scientiae reliquisse, ut in Dauid et Golia bellum prsefiguratum esse satanse dominique sciremus, cum quando neque superscriptio extaret in libris neque rebus gestis prophetise sermo concineret.

Adfert autem plerumque nobis difficultatem intellegentiae ratio latinitatis, quse nominibus pronomina non est solita prseponere, ut in Dauid nomine accidit. cessante enim pronomine incertum est, utrum in illum aut per illum psalmus extiterit. cum enim scribitur psalmus Dauid, utrum ab illo dictus sit aut propter illum, ambiguum facit nominis sola perscriptio. Grsecitas uero cum per Dauid psalmum scriptum esse significat. ita titulum scribit: xpaXfiogrovdavid; at uero cum de Dauid uult psalmum, qui sit scriptus, intellegi, ita superscribit: ipalfuk zcpdavid, discernens per utriusque pronominis propriam significationem, utrum Dauid scripti psalmi auctor an causa sit: ut superscriptio psalmi istius continet: zojAavtd — ita enim habet est, quod propter eum uel illi potius quam ab eo scriptus [*]( • 1 Golia E hae ex haec R heae G 2 eripe me GE eripe R 4 illud GRa istud e 6 intellegentia G 6 haec in hebreicis libris ita non sint G nec in haebraeis libris ita sit RE 7 oeteri om. R(G f) 8 addiderunt GR seniores (io in ras.) R sermones (?) G 9 goliam GR reb; 11 = gestis R reliquiatis (?) G 12 conoiperet G 13 plenam quo nobis G nobis plerumque R 14 proponere G 15 praenomine A. 1. GR 18 sit aut G Ita ut R perscribtio G praescriptio RE 90 scribit G inscribi R psalmos tu, dauid G IAAMOC TOY AAYAA R 21 psalmos to dauid G IAAMOC CJAAYIA R 28 an causa G in causa R 24 to dauid G TUAA R ita enim habet id eat Bened. uia enim habet id est R enim habet id eet G id enim eat e 25 per eum G. )

815
sit. ex quo etiam psalmi superscriptione monstratur, in eum hominem, quem dominus adsumpsit in eo nascens et quem Dauid saepissime nominari docuimus, psalmum hunc spiritus uirtute prophetae ore cantatum.

Benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas in bellum et digitos meosin pr“lium. si ob id gratulationi interfecti Goliae deputatur hic psalmus, quia dictum est: qui docet manus meas in bellum, accipiant exemplum personse hoc potius domini conuenire. nam in septimo decimo psalmo, qui totus ex persona domini consistit, id ipsum dictum ita meminimus: qui doces manus meas in proelium et posuisti ut arcum aereum brachia mea. quod autem nihil in illum Dauid referri possit in omni psalmo, maxime his dictis docetur: audiuit de templo sancto suo uocem meam et clamor meus in conspectu eius introiuit in aures eius. et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt. et illud: clamauerunt, nec erat, qui saluos faceret, ad dominum, nec exaudiuit eos. et comminuam illos ut puluerem ante faciem uenti, ut lutum platearum delebo illos. eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. populus, quem non cognoui, seruiuit mihi, auditu auris obaudiuit mihi. rebus ipsis inepta eorum intellegentia coarguitur, qui haec Dauid de se ipso dixisse contendunt: cum omnia in eum hominem, quem dominus in eo natus adsumpsit, secundum spiritalem rationem et gesta conueniant. [*]( 11 Ps. XVII, 35. 14 Ibid. 7, 8. 18 Ibid. 42 sq. ) [*]( 1 ex quo (= inde) GR ex qua E 2 dils Rn di G 4 profetae ore G et prophetae ore Rb et ore e 6 et digitos — proelium om. G 9 personae hoc GRa hoc personae. 11 id ipsum G id ipsud R 13 in proelio G cf. Acad. p. 24 18 in omni psalmo maxime G in omni quidem paalmo sed maxime RE 20 ut puluerem GE, om. R 21 illos G (cf. p. 33, 7) eos RE eripies GE eripe R 22 in capud GR 244 auditu G (ef. Sabatier ll, 37) ad auditum RE inepta RE in prima G 96 quia haec R. )

816

Manus igitur eius edoctse ad bellum sunt, cum saeculum uincit: ego enim, ait, uici mundum; cum extensus in crucem inuictissimis armis ipsius passionis instruitur: et posuisti, inquit, ut arcum aereum brachia mea; cum de omnibus uirtutibus ac potestatibus in ipso se tropseo gloriosse crucis triumphat: et principatus et potestates enim traduxitcum fiducia triumphans eos in semetipso; cum dissidentia inter se caelestia et terrena pacificat: et in ipso, inquit, reconciliari omnia in eum, pacificans per sanguinem crucis suae siue quae in terra sunt siue quae in cselis. ad hoc igitur bellum manus eius edoctae sunt, in quo arcus serei certamine uincunt, dehonestatione potentes triumphantur, pace reconciliantur inimica. sed post manuum bellum succedit et digitorum praelium. omnis enim in eo habitus et pugna passionis ostenditur. manus enim extenduntur et digiti configuntur in palmis: uetus scilicet chirographum secundum apostolum delens et adfigens illud croci etiam eas partes manuum commemorat in pr“lio, cum quibus omnia ueterum criminum peccata confixa sunt.

Dehinc sequitur: misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus es t U, protector meus et in ipso speraui. carent ista difficultate. omnia enim in euangeliis ista gesta ab eo atque dicta sunt, ut honorem maiestatis paternse per humilitatis nostrse confessionem, quorum habitum adsumpserat, prsedicaret

Illud autem, quod ait: subiciens populum meum • sub me, non ex persona unius Iudaici populi dictum existimandum est, cum uniuersitatem ecclesiae unum populum in psalmo alio nuncupauerit dicens: populus, quem non cognoui, seruiuit mihi. quod autem etiam hic, qui eum [*]( * 2 Ioh. XVI, 33. 6 Coloas. II, 16. 8 Coloss. I, 20. 29 Ps. XVII, 45. ) [*]( 3 passionibus R introitar (?) G? 4 braccia(?) G 5 trophaeo RE tropea G 6 triumfat GR 12 uincunt G uincitur RE 13 inimica GR inimici E 16 in psalmis G oirografum G cyrographum R 26 subiciens — dicens omisisse uidetur G 28 in om. R. )

817
non cognouit, suus sit, euangelia docent, cum aiunt: in sua uenit, et sui eum non receperunt. in mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cog nouit. sed ne forte hic populus, quem non cognouit et sibi seruiuit. non suus fuisse, quia non erat cognitus, existimetur. diuina illa Moysi cantio errorem hunc omnem ambiguitatis excludit dicens: cum diuisisset excelsus gentes, statuit fines gentium secundum numerum angelorum suorum, et facta est portio domini populus Iacob et funiculum hereditatis eius Israhel. Israhel iste in aeternam hereditatem fuerat electus; et ideo, quia ille portio domini erat, ceteri quasi incogniti habebantur, quia illi essent per priuilegium portionis electi. sui autem omnes, quia sibi, quod sunt, tamquam auctori suo debent.

Subditi autem ei sunt, cum dicitur: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illi uitam ae t ern a m et illud: omnia data sunt mihi in caelo et in terra. data autem non tum ei primum, quia iam in mundo erat, per quem mundus erat factus, qui gloriam repetit, quam ante constitutionem mundi habuerat apud patrem; sed data post hominis adsumptionem, quia ita dictum est: qui cum in forma dei esset, formam serui accepit: propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen. quid ergo uel cui donatur? non ei utique, qui in forma dei erat, donatur, ut dei forma sit; erat enim et, quia erat, iam non egebat hoc dono. sed fuit causa donandi, quia, qui in forma dei erat, formam serui accepit et se de forma dei euacuans, formam serui adsumens usque ad mortem ob“diens fuit. ob“dientise ergo illi, per quam habitus seruilis adsumitur, [*]( 1 lob. I, 11; 10. 7Deut. XXXII, 8 sq. 15 Ioh. XVII, 2. 17 Matth. XXYEI, 18. 22 Phil. II, 6 sq. ) [*]( 2 non cognouerunt R 4 quem non cognouit R quem cognouit E fort. et qui sibi 9 populus iacob G iacob RE 10 et funiculum G funiculus (s in ras. a m. ,'i) REcf. Abli. IV, 77 11 in aeternam hereditatem GR in hereditatem aeternam E 15 dedisti ei G dedisti eis R 18 non tum R nondum E 19 per quem mundus erat GE om. R 20 mundi om. G 23 & propter quod R 26 quia erat ex quia era R. ) [*]( XXII. Hilar. Pict. pan ) [*]( 52 )

818
et ipsi habitu seruili id donatur, ut, quod erat, esset: in forma scilicet dei esset. damnum enim ac detrimentum sui euacuatio formae dei nesciit adsumptioni potius seruili formam dei rursus adquirens. ita neque uirtus in humilitate sese licet cohibens defecit ex sese, cum, quod erat, est: et humilitas cohibita in sese uirtute suscepta, cum, quod non erat, esse coepit, profectum eius, quae a se non defecerat., uirtutis accepit. et haec quidem euangelici sacramenti et humanse spei ueritas est, humanam naturam corruptibilemque carnem per huius glorise demutationem in seternam transformatam esse substantiam.

Sed huius tamquam difficillimi facti admirationem et maximse; ac pulcherrima? spei donum etiam praesenti psalmo propheticus sermo testatur dicens ad id, quod dixerat: subiciens populum meum sub me; domine, quid est homo, quod innotuisti ei; aut filius hominis, quod deputas eum? homo uanitati similis factus est: dies eius sicut umbra praetereunt. non differenter in octauo quoque psalmo proclamat spiritus sanctus: quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam uisitas eum? confessio ista pulcherrima est, ut indignum se homo tanto munere ipse testetur. et cum se indignum confitetur, gratiam eius, qui sibi haec largiatur, extollit. quod enim meritum hominis est, ut ei se cognoscibilem deus prsestet, ut incognoscibilis natura cognitioni nostrae sese ipsa submittat? aut quae dignitas est filii hominis, ut deputetur? deputatur autem, quidquid de eo, in quo est, in aliud destinatur. rei naturam uerborum uirtus eloquitur. homo uanitati similis effectus, et cuius dies tamquam umbra praetereunt, per indultam cognitionem dei deputatur. uanitas saeculum est, cuius habitus et forma tolletur. deo enim inane est, quidquid, quamuis extet. [*]( 18 Ps. VIII, 5. ) [*]( 1 et ipsi habitu R c.f. Buecheler-Windek. lal. Decl. p. 110 et ipsi habitui E 2 ac R ad E 3 nesciit R nescit E post neseiit erttf. s assumptione ex assumptioni m. 3 R 4 in humilitate R in humilitatem E 5 cohibita ex cohibitt R 6 caepit R 12 hac pulcherrimae R 15 quod innotuisti R quia innotuisti E 16 el 27 uanitati ex uanitatis R 28 praetereat Ra, sed cf. lin. 11 et Acad. p. 15. )

819
tamen non ita subsistat, ut maneat; et umbra quaecumque, etiamsi sit, tamen non est; quia cum fit, abeunte eo, per quem efficiebatur, eximitur. homo itaque non umbra, sed umbrae similis; neque uanitas, sed similis uanitati per intercessionem mortis effectus; per indultam uero sibi cognitionem dei deputatur. et in quid deputatur, cognitio indulta testatur. si enim . cognitus fieri deus homini nisi adsumpto homine non potuit, quia incognoscibilem cognoscere, nisi per naturam nostram, natura nostra non potuit, et per hanc cognitionem homo deputatur. necesse est, ut in id deputetur, in quo deum ipse cognouit, scilicet ut conformis deo fiat, quia haec sit. deputatio cognitionis indult.T.

Et quia ex persona eius hominis, quem dominus adsumpsit, hsec omnis oratio est, scit, cum quanta se dignitate deus legibus mortis absoluat et iniquorum manibus per gloriam resurrectionis abripiat, dicens: domine, inclina cselum et descende: tange montes et fumigabuntur; corusca coruscationes et dissipabis eos: emitte sagittas tuas et conturbabis eos. emitte manum- tuam de alto. simile his dictis psalmo, cuius superius meminimus, continetur: et inclinauit c ae I u met descendit, et carbones succensi sunt ab eo, et ignis a facie eius exardescet, et ascendit fumus in ira eius. misit sagittas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. misit e summo et accepit me et adsumpsit mede multitudine aquarum. eripuit me de inimicis meis fortissimis. in eo autem, quod fortissimos dixit, possumus intellegere, quos dixerit; nempe de [*]( 21 Ps. XVII, 10; 9; 15; 17; 18. ) [*]( 1 subsistat R aubeistit E 4 similis uanitati RE similis uanitas (?) G; forsitan uanitatie sit scribendum, quamuis in sacro texlu ubique uanitati legatur 6 et in quid deputatur G cf. Harlel Lucif. p. 367 et in quid deputetur RE 9 ut per R homo deputatur R homo qui deputatur E 10 in quod Bened. in adn. 11 conformis G conformis ex conformes *w. 3 R 15 et inquorum R 16 abripiet R R It. I. ut p. 813, 21 u 19 emitte R emittes E 20 cuis G 22 eius post facie om. G (r) 23 exardescet Gb exardescit Re. ) [*]( 52* )

820
quibus apostolus ait: non est enim nobis pugna aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus mundi potentes, aduersus spiritales nequitias in cselestibus: satana ipso se in cor Iudse. ut dominum traderet, iuserente. sed et in hoc psalmo hoc contuendum est: coruscationes coruscationes et dissipabis eos; emitte sagittas tuas et conturbabis eos. nullos superius, de quibus ita memoraret, ostendit: quod necesse est ad montes hos referri. qui ad solum dei tactum fumabunt. et ne de terrenis istis montibus dictum existimemus, psalmo alio admonemur, cum dicitur: ut quid suscepistis, montes coagulatos? et quantum intellegi conceditur, montes interdum etiam diabolicas potestates, ut nunc in hoc loco, significari arbitramur: qui constitutiones diuinse legis transgressi tamquam ex lactis sinceritate uitiosa coaguli corruptione coacuerint. et hos esse potentissimos inimicos suos psalmus anterior locutus est.

Descendit ergo dominus inclinato caelo suo, non corporali motu, ut declinatum descendente eo caelum sit: sed per corporalem significationem spiritalis sensus instruitur, ut cum deo somnus. uigilise, memoria, obliuio, discessus et accessus adscribitur, quia secundum meritorum nostrorum differentiam unicuique nostrum aut dormiens aut uigilans aut inmemor aut recordans aut desit aut adsit. atque ita inclinatum descendente eo caelum est, quia descendenti ei ad adsumendum hominem famulatus caelestis adstiterit, cum Maria euangelizatur, cum pastores aerium coetum et sonum uident atque audiunt, cum post temptationem diaboli angeli ministrant, cum ipse totus. in forma licet serui, tamen in paternse maiestatis uirtute se gessit. [*]( 1 Ephes. VI, 12. 10 Ps. LXVII, 17. ) [*]( 1 non est enim nobis R non est nobis E 2 mundi potestates R; G h. t. nos destituit, sed cf. de eo Acad. p. 60 et adn. 2 7 nollos GR non illos E memoraret G Rb memorarat e 8 ferri G 9 montibs G e 11 suscepistis Rb sascipistia G suspicitis e 15 coaguerint corr. m. 1 R coagulauerint E 16 est om. R 24 quia descendi ei (ex eo corr. m. 1) R cf. Abh. Ill, 10 et IV, 61 quia cum descendente eo E 26 aerium R aethereum E. )

821
sic inclinatur caelum, cum ad terras caelestium uirtus honorque deducitur.

In eo autem, quod tacti montes fumigant potius quam uruntur, cum tamen id indicet quod fumetur, deinde cum coruscantibus coruscationibus dissipantur potius quam inlucescunt, tum quod emissis sagittis conturbantur magis quam configuntur, non sine maxima ratione spiritalis intellegentise ita dicitur. et quidem iam et alius psalmus his paria significat, cum ait: prse parans montes in uirtute tua, accinctus potentia. aduentu enim domini confracta et obtrita diaboli potestas est, cum fidei sanctorum hominum subiectus est: non quod non adhuc potentiae SUSB habeat maximas uires, sed per id, quod utcumque subiectus est. praesentis subiectionis condicione ultioni et p“nse legitimae prseparatur, ut nunc per hanc eandem subiectionem uirtute dei tactus fumet, licet nondum totus uratur: sed per id, quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. uritur non ille tantum, sed et omnes eius. non enim uni tantum prseparatus hic ignis est domino dicente: abite in ignem seternum, quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius. hi ergo montes tacti a domino fumigabunt.

Dissipabuntur etiam coruscata coruscatione, lumen scilicet eorum. de quibus dictum est: uos estis lumen mundi. non ferentes. domini namque aduentus tamquam fulgur ab oriente usque in occidentem apparens intellegetur. sed interim coruscationes multae sunt, id est apostolicse prse dicationes et splendor doctrinae dei. quse condensam illam et conspiratam daemonum uirtutem coruscationis luce dispergit.

Sagittae etiam emissae conturbabunt eos. meminit eadem quoque prophetia et loco alio harum sagittarum: sagittae, inquit, paruulorum factse sunt plagse; eorum: paruulorum, ut apostolus ait. malitia, non sensu. horum igitur, id [*](8 Ps. LXIV, 7. 18 Matth. XXV, 41. 22 Matth. V, 14. 23 cf. Matth. XXIV, 27. 29 Ps. LXIII, 8. 30 I Cor. 14, 20. ) [*]( i a 8 fumgnt corr. m. 1 R 12 habeat maximas R maximas habeat K 17 oms eius R non enim uni R non uni E 18 habit & in R 20 fumigabunt R fumabunt K 21 coruacata coruscatione R per cornscatae coruscationes A' 27 dispergit Rb disperget e. )

822
est fidelium ad innocentiam renatorum uerba tamquam sagittse emissae illos fumantes montes conturbabunt, cum regni caelestis beatitudo et seternitas praedicetur, cum honor saeculi contemnatur et Christi gloria speretur, cum luxus et ebrietas relinquatur et corpus ieiuniis purgetur, cum auaritia uincatur et largitio exerceatur, cum uirgines corpus suum oderint, cum uiduse fuisse uirgines maluissent, cum confessores uitam suam detestentur. -cum mori martyribus sit optabile. et hoc totum sagittae istae, id est doctrinae et adhortationum uerba praestiterint, quae emissae eos, qui his aduersabantur, conturbant, cum cessante regno eorum Christi regni expectatio praedicatur.

Sed et ex alto manus domini emittitur. manum autem dei dominum nostrum Iesum Christum significari in spiritu non obscura doctrina est. per eum enim facta sunt omnia. et scriptum legimus: manus, inquit, mea auxiliabitur ei: quia per filium dei homo adsumptus laqueis mortis et iudicio iniquae damnationis per gloriam resurrectionis eripitur.

Sequitur enim: eripe me de aquis multis. aquas populos dici, usitata cognitio est — ut etiam per Esaiam dicentem docemur: propter hoc ecce dominus inducet super uos aquam fluuii ualidam et multam et regem Assyriorum —, quorum uirtus atque uita in abolendum finem exemplo aquae transfluentis elabitur. ut hic idem propheta ait: perierunt sicut aqua prseter fluens: quia natura earum cessante incremento maris, in quod feruntur, eximitur. et de manu iniqua filiorum alienorum. dei enim esse destiterunt, de quibus dictum est: filii alieni inueterauerunt et quibus dictum est: uos de diabolo patre estis. [*]( 15 Ps. LXXXVIII, 22. 20 Esai. VIII, 7. 24 Ps. LVII, 8. 27 Ps. XVII, 46. 28 Ioh. VIII, 44. ) [*]( doctiinft 8 contempnatur R 14 non obscura psoua corr. m. 111 15 manus inquid R manus enim inquit E 16 et aiudicio ex et iniudicio R et a iudicio a 17 iniq dapnationis R 19 usitatae R 24 eorum R* cf. praef. 26 destiterunt G destiterant RE 28 de diabolo GRs (ej. Sabatier III, 431 et Dlcif. ed. Hartel p. 148. 4'1) e diabolo e. )

823

Sed non solum filii alieni sunt dominum suum non recipiendo, sed etiam id, quod sequitur: quorum os locutum est uanitatem. uanitas oris et confessionis fuit illa, qua dictum est: nos non habemus regem, nisi Caesarem. regem enim sseculi, id est uanitatis populus in regnum aeternum electus elegit. et dextera eorum dextera iniquitatis. iniqua dextera est, cum palmis caedit, cum uirgis laniat, cum calamo conlidit, cum coronam spineam coaptat, cum clauo manus ac pedes figit. cum fel aceto admiscet, cum omnia iniquitatum opera consummat.

Post quse potenter a domino gesta atque perfecta nouo nobis gloriosse uictoriae erit cantico concinendum. ait enim: deus, cantionem nouam cantabo tibi, psalterio decachordo psallam tibi. et quod hoc nouum canticum sit, contuendum est. plures autem nouum canticum cantantes psalmi reperiuntur. nonagesimus enim et quintus psalmus ita c“pit: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra et rursum: adnuntiate inter gentesgloriameius, inomni populo mirabilia eius et rursum: commoueatur a facie eius omnis terra, dicite in nationibus: dominus regnabit. hoc canticum nouum, quod omnis terra cantat, quod iam non intra Iudsese? libros atque fines cognitio eius, qui omnia creauit, esse celebratur; quod iam inter gentes gloria dei inuisibilis nuntiatur. quod omnes patriae gentium laudationem honoris debiti confitentur, quod in nationibus deus regnaturus ostenditur. nouum hoc inter tot errores sseculi canticum est et errantibus antea gentibus inopinatus hic hymnus est, per quem deus inuisibilis, incorporeus, aeternus et iusti iudicii iudex et beatae seternitatis rex esse cantatur. [*](4 Ioh. XIX, 15. 17 Ps. XCV, 1. 18 Ps. IX, 12. 20 Ps. XCV, 9. ) [*]( u u 2 sequitr G 4 est om. G* 6 elects G 7 uerba cum uirgis - conlirlit om. G cf. Acad. p. 32 sq. 9 admiscit R iniquitatum R iniquitatis E 13 cantionem nouam R cj: Sabatier II, 278 canticum nouum E uerba psalterio — tibi, quorum uestigia in G extant, om. R n 16 repperiuntur GR enim his scr. G 19 eis G '22 iudeae R 23 lihros GR limbos E 24 quod iam non R 25 omnes ex omnis m. 1 R. )

824

Est et nonagesimus septimus psalmus canticum nouum cantans: cantate domino canticum nouum, quia mirabilia fecit dominus. sed nescio, an idcirco sit cantico nouo cantandum, quia mirabilia fecit deus, quae fecerit. olim caelum pulcherrimum atque mirabile manet, olim in eo astra indefessis officiorum suorum cursibus perseuerant, olim tempora alterno et indemutabili recursu temperantur, olim terra annuis fructibus diues est, olim homo maxime mirabile opus dei nascitur: et si nihil postea deus mirabile, cum haec creauit. adiecit, quaero, quod nouum canticum ob mirabilia facta cantandum sit? et non diu nos psalmus patitur errare. ob quae enim mirabilia nouum canticum cantaret. ostendit dicens: liberauit eum dextera eius et brachium sanctum eius. notum fecit dominus salutare suum ante conspectum gentium. hoc nouum canticum est. hoc mirabile dei est: quod liberauit eum dextera eius. quod sibi ipsi salutem uirtus sua tribuit. potestatem enim, inquit, habeo animam meam ponendi et potestatem habeo animam meam resumendi. non externo eguit unigenitus dei filius ad saluandum hominem, in quo nasci uoluit. auxilio et in gloria paternse maiestatis manens sua in se usus est potestate: per quam resurrectionis gloriam salutare suum notum gentibus fecit. cum in eo naturae suae carnem in a?t.eraa, salutis substantiam transformatam esse cognoscunt.

Cantat et centesimus quadragesimus et nonus psalmus canticum nouum. et cur sit hoc canticum nouum, mox propheta subiecit dicens: exaltabit mansuetos in salutem. exultabunt sancti in gloria et laetabuntur in cubilibus suis. et exultationes dei in gutture eorum [*]( 18 Ps. XCVII, 1 sq. 17 Ioh. X, 18. 27 Ps. CXLIX, 4 sq. ) [*]( 4 quia mirabilia fecit dS quae fecerit R et ita etiam in G fuiste flit/elur, ubi post cantandum quinquc fere uerba euanuerunt et postea fecerit . etiam nunc lejii potest quia mirabilia deus fecerit e quia mirabilia deus fecit b 5 mirabile G immobile 11E 7 inde mirabili (??) G 8 maIimae R 11 ob h. I. om. R 19 ante resumendi 4-.5 litt. erO$. R 21 sed in gloria coni. Bened.fort. recte 25 cantate et R & nonus R nODUS E cf. praef. 26 et qur R 28 & laetabuntur R laetabuntur E 29 dni R sed cf. infr. p. 868, 18 et Sabatier II, 282 in gutturae R. )

825
et gladii bis acuti in manibus eorum ad faciendam uindictam in nationibus, increpationes in populis. ad alligandos reges eorum in manicis et conpedibus et nobiles eorum in uinculis ferreis; ut faciant in his iudicium conscriptum, gloria hsec est omnibus sanctis eius. hoc canticum nouum est, dei sanctos iudicii aeterni sumere potestatem. sancti enim secundum apostolum mundum iudicabunt. hoc igitur nouum cantatur a nobis, ultio in nationes, arguitio in populos, manicse et conpedes regum et nobilium uincula ferrea et conscripti in eos iudicii sententia.

Quod etiam in huius psalmi nouo cantico simile cantatur: deus, cantionem nouam cantabo tibi. in psalterio decachordo psallam tibi, qui das salutem regibus. in decachordo igitur psalterio, id est, uel quod dccem chordarum illud psalterium sit, uel quod decem uerborum organo atque gestis cantio noua ista cantatur, uel quod homo ipse decem quibusdam chordis, manibus ac pedibus extentus, perfectus spiritalium operum suorum gestu motuque sic psallat, ut cantionem hanc nouam cantet. qui das salutem regibus: regibus, quibus dictum est: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. qui nobiles ligabunt, qui reges manicis et conpedibus constringent, qui iudicabunt. arguent, uindicabunt.