Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Psalmi ratio titulo continetur, sed spiritali potius quam corporali intellegentia; et ideo in titulo intellectus oratio est. nam si simplex secundum Dauid gesta sensus [*](20 Ioh. V, 24. ) [*]( 4 quicquid R 11 captioni ex captione m. 1 R 12 oportuni Ra qf. Acad. p. 28 opportuni 8 13 ac ex hac R 16 e et singularis a et singularis R 17 et quid est illud quod transeat om. R Explicit psalmus C XL incipit CXLI R 27 depraecatus R 28 psalmi R psalmi huius E eed spiritali potius R sed potius spiritali E 80 saecundum R. )

800
esset, oratio tantum psalmi titulo fuisset inscripta. sed quia ad orationis cognitionem spiritali intellegentia opus esset, idcirco intellectus oratio, quia sit intellegenda, prsescribitur. scimus enim esse et illum Dauid, cuius tabernaculum, quod ceciderat, excitatum est, iustum, orientem, regnantem. id est dominum nostrum, dei filium, qui frequenter fugerit, frequenter latuerit, frequenter orauerit, in ipso quoque tempore passionis et fleuerit et ad deum in tribulatione clamauerit, non ob naturalem quasi passionis metum, sed adfectum hominis, quem gerebat, ostendens: ut per hanc orationem et filius dei, ad quem oraret, et ipse non simulatus homo. sed uerus posset intellegi. eius itaque esse haec intellegitur oratio. Dauid quidem in spelunca loquitur, sed prophetat in Christo. Dauid fugit, sed fugam domini sui non tam per uerba quam per fugam prophetat. Dauid spiritu defecit, sed et domino tristis est anima usque ad mortem. Dauid semitas deus cognoscit, sed et filium nemo nouit nisi pater. Dauid in fidei suae uiis laquei absconsi sunt, domino quoque in prsedicationis suae cursu ubique parantur insidise. hic in spelunca orat, ille orat in corpore. seruus dominum prophetat Christum, Dauid iste illum Dauid omnium passionum prophetat exemplo. atque ideo haec non tam Dauid de se ipso, quam de domino per Dauid dicta intellegetur oratio.

Voce mea ad dominum clamaui, uoce mea ad dominum deprecatus sum. effundo in conspectu eius orationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. in deficiendo ex me spiritum meum. egregie uerborum ordo dispositus est. primum uoce clamatur; omnis enim fidelis uiri etiam tacita et spiritalis expectatio deo clamor est. deinde uoce oratur, id est desiderii et fidei petitio uerbis uocis effertur secundum illud apostoli: psallam spiritu, psallam et uoce. tertio in conspectu [*]( 32 I Cor. 14, 15. ) [*]( 4 illum dauid ex illum ddaaid m. 1 R 8 ad dfim R 11 posset (et ex carr. 1) R 20 propheta R ille illum Ra 28 dicta om. R intelligitur E 26 et tribulationem meam — pronuntio om. R, Ittl cf. infr. p. 801, 8 28 egregiae R 31 saecundum R. )

801
dei oratio effunditur, non uerbis scilicet de lingua excidentibus, sed de profundo et interno fidei fonte oratio precantis effunditur; et effunditur in conspectu dei, non neglegenter neque ex securitate, sed tamquam domino praesente; qui enim oratur ut exaudiat, praesens necesse est esse credatur; qui autem praesens existimatur, non absentis dissimulatione, sed praesentis honore reuerendus est. quarto quoque tribulationem suam pronuntiat. non inpeditur, cum tribulatur, quin semper ad deum omnium angustiarum suarum et passionum molestias referat. neque sane leues tribulationes sunt, quas ante deum effusa oratione pronuntiat, sed in eo, cum deficit ab eo spiritus suus. at uero nos lenes tantum temptationes ab assiduitate orationis inpediunt et quantulamcumque in secundis modo rebus animi nostri constantiam a deuotionis officio repentinus exiguae difficultatis motus auertit. at uero hic ne deficiente quidem spiritu suo cessat et tribulationem suam pronuntiare et orationem effundere et uoce orare et ipsa spiritalis fidei uoce clamare.

Tu cognouisti semitas meas. in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueos mihi. haec tam illius, quam huius Dauid oratio esse poterit existimari: quia, ut diximus, omnia domini dicta atque gesta et serui fide et prophetae praefigurauit exemplo. numquam uero psalmorum prophetia, quotiensque ex persona domini profertur, non aliquid peculiare eius ac proprium, quod alii cum eo commune esse non possit, adiecit: ut, quia multa ex persona eius hominis, quem adsumpsit, commemorata personis hominum essent naturisque communia, psalmi potius de eo prophetia ea, quae proprie ex persona eius dicerentur, ostenderet; ut illud nunc: considerabam ad dexteram et uidebam. quia non est, qui cognoscat me. perit fuga a me: et non est, qui requirat animam meam. Dauid enim, licet fugeret, non [*]( 2 orantio praecantis R 5 credetur R 17 & ipsa = spiritalis (eras. s) R 20 laqueum E 22 ut om. Gf 24 quotiensq R quotiescumque E ef. Acad. p. 29 26 ao ex hac R communes esse R 27 passioni. hominum (?) G 28 prophetiam ea R propriae R 29 ostenderent R 31 perit G cf. Neue Formenl. II, 523; Georges Wortf. 508 periit RE. ) [*]( XXn. Hllar. Plet. para I. ) [*]( 51 )

802
tamen incognitus erat; neque solum ad dexteram contuebatur. sed etiam ad sinistram ei conspectus patebat. illud autem quomodo personse eius aptabitur: perit fuga a me, dehinc illud: etnonest, qui requirat animam meam, postremo etiam illud, quo psalmus concluditur: me expectant iusti, donec retribuas mihi? contraria sibi ista sunt ex persona hominis intellecta. si enim sunt iusti expectantes, quomodo nemo cognoscit? quomodo nemo animam requirit? per id enim nemo animam requirit et nemo cognoscit, quia respiciente eo a dextris nemo iustus est uisus.

Sed hsec omnia in domino tempore passionis inpleta sunt, cum euntem eum ad crucem eorum nemo comitatus est, quos ad possessionem regni caelestis secundum euangelicam dispositionem separatos a sinistra dextrae praeparabat, ob quos et homo erat natus: cum in tot tantisque crucis ipsius signis deum nemo cognouit, cum frequenter antea latens se his, qui eum quaerebant, et prodidit et ingessit. et per oblationem spontaneae uoluntatis fuga ab eo periit, cum nullus uirtutem uitae eius, quse in anima significatur, inquirit. corpus enim. quod cruci adfixerant, contuentes potestatem animae. quae: se signis et factis deum probauerat, nemo quaerebat.

Iam illa, quae secuntur, licet communia uideantur esse cum ceteris, tamen etiam per eum tempore passionis omnia dicta gestaque sunt. clamaui ad te, domine, et dixi: tu es spes mea, portio mea in terra uiuentium. clamans dixit: tu es spes mea, cum ait: pater, commendo in manus tuas spiritum meum. pars eius in terra uiuentium est, cum latroni die eadem incolatum paradisi promittit. [*]( 26 Luc. XXIII, 46. ) [*]( u 1 neqe G 8 perit G periit RE 5 etiam illud GE illud etiam R 8 nemo animam GR animam nemo E uerba per id enim — requirit omisvtse. uidetur G 9 et nemo cognoscit Ge et nemo animam cognoscit Rh 10 respi***** G respiciente e perspiciciente R perspioiente b 18 saecundum R 18 uirtutem E ueritatem R 90 qua se coni. Bened. in adn. 81 rpbat R 22 sequntur R cf. Aead. p. 23 24 A dixi R dixi E 95 portio mea supr. scr. R 98 eadem R eodem E paradisi G paradysi R. )

803
id est sortem et regnum hereditatis suse, ut, licet inferos adiret, tamen per spiritalem potestatem doceret se a paradiso non abesse.

Redit deinde ad orationis suae modestiam dicens: intende orationem meam: quia humiliatus sum nimis. humiliatus est enim formam serui accipiens et oboediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis. libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me. educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, domine. quamquam enim potestatem haberet ponendi animam suam et resumendi, tamen semper per reuerentiam filii honorem paterfi® maiestati reseruauit, cum orat: pater, clarifica me; cum proclamat: deus meus, quare me dereliquisti? in his enim non est infirmitatis suae confessio, sed paternse uirtutis prsedicatio. liberari se ergo nunc similiter a persequentibus orat, quia confortati sunt. confortati enim sunt. cum ad crucem dant, cum per carnem deum nesciunt, cum eos habitus humilitatis et forma in eo seruilis hortatur.

Deinde rogat, ut anima sua educatur e carcere. si in carcere positis etiam ante Noe tempora resurrectionem secundum beatum Petrum dominus prsedicauit, carcer est inferi, a quo se educi rogat, ut in altero psalmo erat precatus: ne contineat super me puteus os suum. oratio omnis ista ad confessionem, ut diximus, uirtutis paternse est. sed adiecit et causam, cur se de carcere oret educi: ad confitendum, inquit, nomini tuo. resurrectio enim eius paternae in se uirtutis prsedicatio est, quia potestas ei omnis ex patre est. [*]( 13 Ioh. XVII, 1. Ps. XXI, 2. Mare. XV, 34. 28 Ps. LXVIII, 16. ) [*]( 1 inferos GR ad inferos E 7 morte autem G et mortem RE 8 mepost peroeqaentibufl om. R sunt om. G 11 ponendi ex ponendae R 12 filii G fili R uerba orat — me oum omisisse tddetur G 15 se ergo GR ergo se E 17 confortati enim sunt om. G ad cruoem dant temptaui cf. AbA. IV, 70 autem dent (?) G audent R oruoifigere audent E 18 uerba deum nesoiunt oum omisiste uidetur G 28 ut om. G ut et E praecatus GR ne G non RE 26 cur G qur R se de GR aese de E 97 inquid G enim eius G eine RE 28 est post praedicatio om. G. ) [*]( 51* )

804

Sed per quos sit dei nomini confitendum, subiecit dicens: me expectant iusti, donec retribuas mihi. omnium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida: quam in domino contuentes expectationis suae securitate firmati sunt. et hinc illud est a domino dictum: tristis est anima mea usque ad mortem. non enim ait: propter mortem, quia, licet se passioni daret, non tamen uirtus aeterna dolorem passionis exciperet; sed quia apostolorum metus per humilitatem passionis exortus — adeo ut et firma illa supersedificandse in ea ecclesiae petra trepidaret — post mortem et resurrectionem domini in eadem trepidatione esse desineret, idcirco usque ad mortem tristis est, post quam trepidantis fidei essent securitate firmandi. expectant ergo iusti, donec sibi retribuatur a deo. et quid ei a deo retribuatur, apostolus docuit dicens: propter hoc exaltauit eum deus et donauit ei nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Iesu omne genu flectat, cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris est. haec ei a deo retributio est, ut ei corpori, quod adsumpsit, paternae gloriae donetur aeternitas. quse autem sit iustorum expectatio, idem apostolus docet dicens: . nostra autem conuersatio in caelis est. unde etsaluificatorem expectamus Iesum Christum. qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae. expectant ergo iusti, dum retribuatur illi: scilicet ut conformes fiant gloriae corporis sui, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 6 Matth. XXVI, 38. 14 Phil. II, 9 sq. 22 Phil. m, 20 aq. ) [*]( 17 flectat R lfectator E cf. Acad.p. 57 & terrestrium R terrestriam E 23 saluificatorem R ****ficato** G saluatorem nostrum E cf. Sclbatier 111, 824 24 transformauit R 25 ergo iusti G ergo eum n « iusti RE 26 dm G retribuatnr GE tribuatur R illis G 27 cor- . poris sui G corpori sui R corporis eius E Explicit psal? CLI (sic) incipit psalS CLII deinde spatium 4 lin. uacat et incipit quinta linea a uerbo translatoresque G Explicit psalmus CXLI inoipit CXLII, 14-18 lilt. eras., deinde legitur dauid, uers. Jinis uacat R ItS tractat' ouius supra de psaldi CXLll deinde a m. 2: ioip dfie exaudi cet. p. )

805

PSALMUS CXLII.

Ipsius Dauid, quando persequebatur eum Abessalon.

Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in ueritate tua exaudi me, in tua iustitia et reliqua.

Psalmi superscriptio nulla esse secundum Hebrseos uidetur; id enim ab his, qui utraque lingua eruditi sunt, traditur. translatoresquo ceteri nihil omnino de rebus gestis, id est de Abessalon in Dauid patris sui insectatione scripserunt. sed hi septuaginta seniores, quibus.legis ac prophetarum scientia ultra praescriptum et ambiguitatem litterae fuit, addendum hoc psalmo iudicauerunt. causam uero iudicii istius in exordio psalmorum docuimus, per quam nihil in psalmis nisi propheticum cognoscimus oportere tractari. cum enim nec gestis sermo nec temporibus ordo conueniat, relicum est, in exemplum ac scientiam gerendorum et gesta omnia in Dauid et ab his intellecta esse doceamur. adposita ergo nunc psalmo superscriptio est, quae non extat in libro, ut, ubi extat — id est sicut in psalmo tertio, in quo a facie eius, qui nunc persequi scribitur, fugerit —, ad scientiam propheticae intellegentiae uocaremur.

Prophetat ergo nunc Dauid passionibus suis dominicas passiones: non de Abessalon conquerens, sed de his, quiAbessalon ad impietatis crimen ignirent. ignita enim secundum apostolum diaboli sunt iacula, quae se in cor Iudae, ut dominus traderetur, iniecerint et nunc in filiis inob“dientise operentur. ob quod dominus adsumpta peccati carnis similitudine de peccato condemnauit peccatum in carne. tractabimus ergo psalmum ex persona prophetae intellegentis se in peccati corpore positum et inter multas et graues diaboli temptationes [*](4 dfie R sed cf. p. 806,12 percipe orationem R 9 de Abessalon Re sed abessalon G absalon p 10 soribserunt G hi Gp hii R 11 ac ex hao R 12praescribtum Q addendum GRaddendop 14 profeticum G lõuerbum ordo, quod est in GR, om. p(A) relicum G reliqum R reliquyau p 17 dauid ab hia G 18 supersoribtio G superscriptio R 19 aioufe in Gp sicuti in R 28 Abessalon G Absalon Rp Absalon R Absolon p 24 secundū G saeoundum R 28 condempnauit p 29 intellegintes G 30 positi GR et //// graues (4-5 litt. eras.) R. )

806
per hominem fatigari. nam ut dominus principem mundi non ignorauit haec in se per ludseos Iudamque gessisse. cum ad apostolos dicit: ecce ex uobis unus est satanas — totus enim hoc esse, quia per eum animabatur, ostenditur —, ita et Dauid in Abessalon eos, per quos Abessalon est talis, intellegit. et quia iam in tertio psalmo latior hinc fuit sermo, nunc psalmi ipsius dicta tractemus ita, ut meminerimus omnia, quaecumque sub prophetae nomine dicentur, etiam ad personam domini esse referenda., qui se ex forma dei euacuans et formam serui adsumens infirmissimum naturse nostrae hominem etiam usque ad ignoratae diei atque horae suae scientiam sit professus.

Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in ueritate tua exaudi me. in tua iustitia. primum orationem suam deprecatur audiri, quia id humilitatis humanae est, ut audientiam dei his, quse orat, exoptet. sequenti deinde secundum propheticam scientiam, ut in ueritate dei audiatur, expostulat. non est huic fideli uiro deus ex elementis saeculi, non ex regum nominibus, non ex errore saeculi in saxis et metallis et lignis : sed uerus ei deus est, aeternus, omnipotens et uniuersitatis effector. tertia quoque postulatio est, ut in iustitia dei audiatur. non est tyrannicse uoluntatis deus, non prsedurse et iniquae pertinaciae arbiter, sed qui rationem habeat infirmitatis humanae neque hos demutabilis naturae nostrae promptissimos lapsus secundum indemutabilis substantiae suae indeflexam constantiam metiatur, sed iustus et moderans tantum ab homine expectet, quantum meminerit humanae licere naturae. [*]( 8 Ioh. VI, 71. ) [*]( 1 ut in ras. R et G 5 Absalon Rp per quem Rp 9 pferend» p euuacuans G et formam GRe ac formam pb 10 infirmissimum GRe infirmum pb 11 adque GR 12 dã Gp dñe R 13 obsecrationeam G 14 depraecatur GR 16 orat G oret RpE 16 exoptet GR expeotet p sequenti GRp(A) secundo E 18 aelementis R rerum G sed tf.Acad. p. 30 19 & metallis Re metallis pb 21 non est tyrannicae uoluntatis RE non est orator inuidie uoluntatis p(A) 22 iniq R 23 neque hos GRp neque qui hos E 24 demntabilis GpE demutabiles R labaos R. )

807

Et ideo subiecit ad id, quod se in iustitia dei orauit audiri: et non intres in iudicium cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. quid enim spei est, si iudicare nos secundum se deus uelit, si ad conparationem sui uitse nostrse innocentiam postulabit? iustificari autem in conspectu dei quis uiuentium potest, cui ira, cui dolor, cui cupiditas, cui ignoratio, cui obliuio, cui casus, cui necessitas uel per naturam corporis uel per motum animae semper fluctuantis admixta sit, cui et cotidie grauissimus hostis immineat, diabolus uidelicet animae uiri fidelis insidians eamque ad interitum persequens? hanc enim esse causam docet, qua nemo uiuens iustificari in conspectu dei possit: quia persecutus est inimicus animam meam, humiliauit in terra uitam meam, collocauit me in obscuris sicut mortuos saeculi. obscuritas per corporis uitia effunditur, et cum per diaboli laqueos in cupiditates carnis incidimus, a cognitionis luce depulsi in obscuris collocamur gentilium tenebris demersi et ssecularium operum nocte detenti.

Sed quantumlibet persequens animam inimicus et humilians in corpore tamquam mortuum saeculi collocet in obscuro. spiritalis tamen uiri anxietas his corporis tenebris non tenetur et cor super hac ipsa naturae sum infirmitate turbatur repugnansque uitiis hominem suum in memoriam primse suse constitutionis et in meditationem dei operum conuertit non enim eum inimicus in obscuris mortuum saeculi, sed tamquam mortuum saeculi collocauit: per quod libertas spiritus semper in se anxii reseruatur. *

Id enim sequitur: et anxiatus est in me spiritus meus: in me turbatum est cor meum. memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum meditabar. scit Adam a diabolo captum et idcirco memor est antiquorum dierum. scit eum per transgressionem legis constitutae et a [*](2 in iudicio R 4 iudicari R 7 ignoratio ex ignaratio p 9 quotidiae R 10 uiri aupr. scr. p 17 lucae R in obacuris RE in obsouro p 20 mortaam p 91 non tenetur pE continetur R 28 in me spiritus R super me spiritus pE qf. Sabaiier 11, 276. )

808
promissionibus dei et ab incolatu paradisi excidisse, et ideo memor est operum dei. scit non sufficere ex praeterito innocentiam, sed beatum esse, qui usque in finem innocens esse permanserit, et ideo in factis manuum dei meditatur. facta manuum dei homo ipse est; qui, postquam peccauit, peccati seruus effectus est. talis igitur esse meditatur, qualis ille, qui a deo factus est, fuit ante peccatum. per quod quia non mortuus saeculi, sed tamquam mortuus saeculi in obscuris est collocatus, meditabitur semper; et meditabitur semper, quia antiquorum dierum memor scit per transgressionem legis mortem introisse peccati.

In eo autem, quod et memor dierum antiquorum et in operibus dei meditatus est atque meditabitur, quamquam per fidem suam coeperit, tamen non proprium suum esse, ne insolens existimetur, sed per auxilium dei, ad quem orauit, sibi indultum esse demonstrat dicens: expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua. terra sine aqua arida et infecunda est et inrigari se semper imbre pluuise caelestis expectat: ita et sancti anima naturse suse conscia, immadescere se dono diuini eloquii desiderat, de quo Moyses ait: expectetur sicut pluuia dictum meum, et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen et ut niues super faenum. arens ergo et sitiens anima tali propheticse doctrinse imbre perfunditur, ut mortua et ieiuna ariditate naturae in uberes fructus praeceptorum dei cognitione reuirescat.

Iam in his, quae secuntur, humanae fidei et conscientise confessio est, per diapsalmi intercessionem inpatientia prophetici desiderii monstrata. uelociter exaudi me, domine, [*](91 Deut. XXXII, 2. ) [*]( 1 ab om. p paradysi R 4 manuum dei Re dei manuum pb meditatur R meditabitur pE 7 quia non mortuus saeculo R 8 sed tamquam mortuus saeculi om. p 12 memor (om. et) R antiquorum dierum pE 18 inrigari se semper R irrigari sese semper pb irrigari semper e 19 consciae R 21 spectetur p 22 ut pluuia ex aut pluuia R 24 imbrae R 25 ieiun = a p 27 secuntur Rp sequuntur E . 28 diapsalmi Rp diapsalmatis (diapsalmiatis a) e diapsalmae b. )

809
defecit spiritus meus. moras corporis sui propheta non patitur et secundum illud apostoli: dissolui me melius est et cum Christo esse et illud: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? et illud: quia in hoc ueteri tabernaculo congemescimus desiderantes superindui taedia et ipse in hoc mortis corpore patitur, sed uelocitatem auxilii, quod ob defectionem spiritus deprecatur, cum gratia diuini in se muneris optat expleri. quid enim sibi proderit exauditum esse uelociter, nisi tamquam fidelis et deo placens et beatis locis quieturus excedat corpore?

Et idcirco ait: non auertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum. lacum poenalem inferorum locum scriptura commemorat, ut in his psalmis ait: tu, domine, abstraxisti ab infero animam meam, seruasti me a descendentibus in lacum. ergo nisi facies dei, qui utique Christus est, qui imago dei inuisibilis est, unicuique sancto adfuerit, erit illis similis, qui poenae inferni deputati ex uita hac sine spe quietis excesserint