Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sequitur deinde: quia tu, domine, possedisti renes meos. suscepisti me de utero matris mese. confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum. tenet etiam nunc ordinem significationis utriusque, ut se et hominem et deum doceat. cum enim possidentur a deo renes eius et a matris utero suscipitur, corporalis in eo condicio monstratur. in renibus enim uoluptatis est causa. sed cuius renes a deo possidentur, non exeunt in uoluptates corporis incentiua lasciuise. et qui ab utero matris suscipitur, non ad opera saeculi a deo susceptus excedit. omnis igitur eius uoluntas ac labor est patrem praedicare, uoluntatem patris explere, acceptum a patre calicem bibere. haec enim hominis sui, quem adsumpsit, officia sunt. sed cum ait: confitebor tibi, quia terribiliter mirificatus sum, confessionem omnem terribilis de se admirationis ad gloriam diuinae substantiae suse reddit. mirificatus est enim ob id, quia deus possedit renes eius, quia a matris utero susceptus est. per id enim, quod uoluntas eius et operatio deo dedita fuit, mirificari terribiliter promeruit. mirificatus autem terribiliter est, dum horis crucis tenebrae sunt, dum tremit terra, dum saxa rumpuntur, dum patent sepulchra, dum mortui resurgunt, dum in eodem corpore ipse conspicitur, dum clausis ianuis soli sibi penetrabili aditu adsistit, dum ad caelos eleuatur. dum apostoli gentium linguis locuntur, dum umbrae eorum morbis medentur, dum claudis nummum poscentibus cursus donatur, dum eleemosynis inopum mortuus redditur, dum persecutores fiunt prsedicatores, dum dissolutis catenis cantatur in carcere, dum in martyrio martyri uidetur in caelis, dum postremo in eo, quo eleuatus est, corpore a dextris dei sedet, cuius in gloria et maiestate permanet. [*]( 1 quia tu dfie RE quia = = tu G 8 magnifioatus es G, sed cf. infr. et Abh. IV, 86 4 nunc G nū R 7 cuius om. R 8 uoluptatia GR sed cf. Acad. p. 18 13 tibi dne h. I. G 16 reddidit R 19 promeruit — terribiliter om. G horis G oria R hora e 25 elemosynis R O 27 in martyri G 28 martyri G a martyre RE in eo quod GR 29 cuius in gloria et maiestate...... (unum uerbum euan.) G cuius in gloria et manebat et permanet RE. )

764

Omnem autem eam, qua terribiliter mirificatus est, dignitatem ad opus eius refert, cuius et paruit uoluntati. dicens: mira opera tua, et anima mea nouit ualde. quod. inquit, terribiliter mirificatus sum, opus tuum est. eadem autem et in euangeliis ratio seruata est, ut cum ad demonstrationem uirtutis suse dixerit: quaecumque pater facit, eadem et filius facit similiter et rursum: sicut pater uiuificat mortuos. sic et filius quos uult uiuificat, tamen dignitatem operum omnium patri deferens. cum dicat: non potest ab se filius facere quicquam nisi quod uiderit patrem facientem. contestatam de se potestatem per reuerentiae honorem ei, cui omnia meminerat confitenda, subiecit, non sibi adimens. quod similia patri posset, sed eum, per quem similia posset, ostendens. haec igitur, quibus terribiliter mirificatus est, licet, quia potuit. uirtutis suse fuerint, tamen patris operibus uniuersa ea detulit dicens: mira opera tua, et anima mea nouit ualde. humanae infirmitatis uox ista non est, ut mira opera dei ualde nosse se iactet. soli hoc conpetit, qui ait: nemo nouit patrem nisi filius. nouit enim non utcumque, non leuiter: nouit autem ualde per eam fiduciam, qua dicit: pater in me, et ego in patre. in eo enim, quod ait ualde, perfectam scientiam intimae cognitionis ostendit.

Et quia omnia mira opera dei ualde anima ipsius nouit, eruditionem doctrinae in nos suse memorat, qua nobis paterna* operationis iam non sint occulta mysteria, dicens: non est occultatum os meum a te, quse fecisti in occulto. os Christi ecclesiam esse et prophetica et apostolica auctoritas est. nam cum secundum ea, quse in Genesi dicta sunt. de [*](6 Ioh. Y, 19. 8 Ibid. 91. 10 Ibid. 19. 19 Matth. XI, 27. 21 Ioh. X, 38. ) [*]( m 1 ea G 3 quod inquid G quod enim inquit RE 10 ab se filius facere G facere filius a se R 18 ademens (?) G 14 ostendere (?) G 16 uniuersae adtulit (?) G 19 nosse se R se nosse E 20 ante leuiter 1-2 litt. eras. R 28 cognitionis E cogitationis GR 25 memoriae (?) G 26 occulta R et G, ut uidetur, occultata E 27 a te E ante G, om. R quae GR cf. Sabatier II, 210 adn. 1.5 et Abh. IV, 68 quod E 28 Christo R. )

765
Adam atque Eua apostolus tractaret, ita ait: hoc nunc os de ossibus meis et caro de came m e a, ad expositionem dicti huius adiecit dicens: hoc mysterium magnum est. ego autem dico in Christo et in ecclesia. quod autem per misericordiam dei patris ecclesiae hsec occulta non fuerint, ipse dominus in euangelio testatus est, cum ait: confiteor tibi, domine pater e r. do III i nec ae u met t err ae, quia abscondisti hsec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis: ita pater, quia sic fuit placitum ante te. ab eo igitur nobis non occultantur, quse facta sunt in occulto. nobis quidem non occultata sunt, sed saeculi huius prudentibus facta sunt in occulto.

Quod autem omnia ecclesiasticse spei sacramenta in occulto fuerint, testatur et apostolus dicens: prout potestis intellegere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc reuelatum est sanctis eius apostolis et prophetis in spiritu esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo. et iterum: secundum dispensationem dei, quse data est mihi ad uos ad inplendum uerbum dei, sacramentum, quod absconditum fuit ante saecula et a generationibus, nunc manifestum est sanctis eius, quibus uoluit ostendere diuitias glorise sacramenti dei inter gentes, quod est Christus in uobis spes gloriae. occultum itaque mysterium fuit, quod reuelatum est, esse deo gentes coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius [*]( 1 Gen. II, 23. 3 Ephes. V, 32. 6 Matth. XI, 25 sq. 14 Ephes. III, 4 sq. 20 Coloss. I, 25 sq. ) [*]( 1 nunc ex nono m. 1 R 2 de ossibus R ex ossibus E 3 adiecit dicens G adiecit dicens in ecclaesia R 4 in xpo et in eclesia G in christo et (et eras.) R 5 patres G occulta G occultata RE 6 confiteor tibi dne pater dfi* caelorum G confiteor tibi domine pater caelorfl R confitebor tibi pater domine caeli E cf. Abh. IV, 82 9 et reuelasti illa. R 19 concorporales ex corporales m. 3 R 21 in ad inplendum R 24 manifestum G manifestatum RE. )

766
in Christo. occultum etiam mysterium est, quibus uoluit ostendere diuitias gloriae sacramenti dei inter gentes, quod est Christus in uobis spes gloriae.

Occultum igitur hoc mysterium fuit, quod esset Christus in nobis: hoc pater reuelauit. Petro enim dictum est: non caro, non sanguis reuelauit tibi, sed pater meus, qui in cselis est. reuelatum autem est Christum esse in nobis, in pauperibus spiritu, in tribulatis corde, in humilibus terrae, in purgamentis mundi, in ecclesiae infimis. infimum enim ecclesiae id est omni humilitate submissum. hoc ergo occultum mysterium reuelatum est, quod est Christus in nobis. non per apostolum hsec tantum dominus, sed etiam in hoc eodem psalmo ita loquitur dicens: non est occultatum os meum a te, quae fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae. non in inferno, sicut superius. cum de passione tractabat, sed in inferioribus terrae. cum de reuelatis a patre, quae in occulto fuerant, praedicabat. occultum autem fuerat, quod est Christus in uobis, id est substantia mea in inferioribus terrae, in inferioribus scilicet omnium humilitatis officiis.

Procedit deinde secundum profectum euangelicum sermo psalmi, cum ait: inperfectum tuum uiderunt oculi mei, et in libro tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in eis. atque ut omnia secundum doctrinam caelestem intellegere possimus, id, quod difficultatem adfert, absoluendum est. quod enim latini translatores inperfectum interpretati sunt, id in graecis libris axartQyaCror scribitur: nec querimur de translatoribus; uereor enim, ne non [*](5 Matth. XVI, 17. ) [*]( 8 in tribulationis (?) G 12 in om. R 13 ocoultum G sed qf. p. 764. 27 14 a te quae fecisti R a te**** quae fecisti G (an erat a te ad ea quae fecisti ? cf. Sabatier 11, 270) a te quod fecisti E 17 fuerunt ? 0 praedicabat — fuerat om. G 18 in uobis GR in nobis E 19 in inferioribus GE inferioribus R 21 secundum profetam euangelicum G 22 inperfectum meum R oculi mei Ge oculi tui Rb cf. p.767,12 et Abh.JY.76 28 scribuntur G sed cf. p. 767, 15 24 in eis Ga in his Rt 27 libris supr. scr. R aratepsacton R (ric etiam in seq.) 28 quaeremur R. )

767
aliter significari ab his potuerit. id autem, quod graece est axartQyadTov, significat id, quod sine operatione maneat: ut sit id ipsum, cum factum tamen non sit. inperfectum autem nobiscum id demonstrat, quod c“ptum nec consummatum est. sed si interius uerbi huius uirtutem pertractemus, potest non sane a grsecitatis proprietate esse diuersum. deo autem soli proprium potest esse. ut sit et infectus sit: quia quod est, non habet necessitatem ut fiat; quod autem fit, non est, antequam fiat. sed qui aeternus est, manet neque factus est. hoc ergo inperfectum et, ut ad intellegentise profectum dicere audeamus, inoperatum dei oculi eius uiderunt.

Inperfectum enim tuum uiderunt oculi mei. sed qui tandem oculi? numquid spiritales illi, quibus deum patrem solus unigenitus uidet? sed isti non egent his, quse secuntur: et in libro, inquit, tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in his. profectum indemutabilis illa unigeniti dei natura non expetit. et qui tandem ei erit profectus, ut omnes oculi eius in libro scribantur, ut die repleantur, ut in his nemo sit? hoc totum contumeliosum et inpudens est opinari.