Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Cum igitur psalmum hunc coeptum ex persona hominis. quem adsumpsit, meminerimus, diligenter contuendum est ut intellegamus, quid diuinitati eius, quid homini sit aptandum: atque ita, ut sensum nostrum dictis magis applicemus. quam per fallacis intellegentise opinionem sensui dicta subdamus. ait enim: quo ibo a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? diuersa significatio est spiritus atque faciei. et a spiritu quidem abibo, a facie autem fugiam. dehinc sequitur: si ascendero in cselum, tu illic es; si descendero in infernum. ades. non eadem est ascensio in caelum, quse et descensio in infernum. tertium deinde est: si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. iam non hominis hsec uox est. ut pinnas sumat, ut suas sumat, ut trans oceanum habitet, ut deducatur illic manu dei, ut teneatur dextera dei: potioris istud naturae est. et quis hic sit, qui confidenter haec dicat, ipsa dictorum ratio monstrabit.

Ostendens igitur unigenitus deus eam, quae per se mirabilis facta est et ad quam non potest, paternse admirationis confessionem, utrumque in se tempus et naturam utramque significat, scilicet eam, qua et in spiritu et in corpore manens docuit. cum enim ait: quo i bono spiritu tuo, tempus illud, quo et ipse spiritus in spiritu paternse gloriae ante adsumptionem hominis mansit, ostendit. non enim potest a spiritu quoquam [*](1 da ante scilicet supr. scr. P 2 in ante forma om. P 6 absort» R absorpta PE cf. Georges Wortf. 5 9 diuinitati RE dignitati P 12 ab spiritu tuo P 14 abibo RE aquoibo (aquoi in ras. a m. 2) P posI autem R add. tua 16 & illic ades R 21 pennas ex pinnas m. 3 R pennas P 22 illic R illuo ex illic P cf. Stud. 1889, 321 24 dictorum ex dicturum P 26 et om. P 28 quo R dOqt RquodPcf p. 763,28. )

759
abesse qui spiritus est: quia nec hic falli potest, nec ille deficere. at cum ait: aut a facie tua quo fugiam, adsumptse a se infirmitatis docuit aetatem: humana enim infirmitas faciei dei non patitur occursum, quia dictum Moysi est: quis est homo, qui uidebit faciem meam et uiuet? quod non sustinemus, defugimus; quia infirmitatis humanae est occursum naturae inconspicabilis fugere. et fugit quidem quantum ad inpatientiam uisionis. sed quia secundum prophetam uultus dei super facientes mala, naturae quoque humanae est, iudicium dei. quod significatur in uultu, fugere non posse. non enim tamquam peccator, qui peccati nescius est, loquebatur, ut fugeret: sed paternam infinitatem extra omnia manentem cum in spiritu ante docuisset, nunc quoque ex hominis persona, qui nusquam deum fugere posset, ostendit.

Sequitur quoque par ratio dictorum, ut utrumque ex eo, quod et homo et deus erat, dixerit. si ascendero in caelum, t u ill i c es: hoc diuinitatis est proprium. nemo enim ascendit in cselum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. terreni enim corporis natura ascensionem hanc nisi in caelestem gloriam demutata non obtinet. si descendero in infernum, ades: humanae ista lex necessitatis est. ut consepultis corporibus ad inferos animae descendant. quam descensionem dominus ad consummationem ueri hominis non recusauit. id autem: quo abibo. ant quo fugiam, et illic es et ades ad significationem doctrinae eius, quse mirabilis ex eo facta est, pertinet, per quam deus omnia esse et in omnibus esse sit cognitus: ut, licet faciem dei homo fugiat, quia non sustinet, licet de supernis ad inferos mortis lege descendat, deus tamen ubique sit semper et in omnibus. [*](4 Exod. XXXIII, 20. 8 Ps. XXXIII, 17. 17 Ioh. III, 18. ) [*]( 1 deficere Re decipere Pb 9 quo om. P 6 defngiamus R 7 quantum ad inpatientiam unionis RE qu = = tfl inp** (si spatium litterarum fugientium respicit, fuisse uidetur: quantum inpatientiam uisionis) P 10 dei om. ? P fort. non autem cf. praef. 12 extra omnia & manentS P 15 par ratio coni. Bened. in adn. paratio P narratio R ratio Ecf. Abh. IV, 65 16 dS erat (om. et) P 18 de caelo descendit RP descendit de caelo E. )

760

Et quia per hsec superiora discretim ex utroque, in quo erat, naturae genere prsedicauit, dei scilicet atque hominis, tertio unitatem naturae iam in se proficientis ostendit dicens : si sumpsero pinnas meas ante lucem et habitauero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. cum sumpsit pinnas, iam corpore non grauatur. cum suas sumpsit, docet hanc euolandi semper sibi fuisse uirtutem. cum ante lucem sumpsit, tempus resurrectionis ostendit. cum in postremis maris est, loca ut deus humanae demorationis excedit. cam deducitur manu, non timet. cum tenetur dextera dei, non mutatur aut decidit: donauit illi deus nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectat cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. in eo enim, quod datur ei nomen super omne nomen, manu ac potestate patris dei in gloria ipsius homo susceptus adsumitur.

Pinnas autem ad demutationem terrenorum corporum in spiritalem atque aeternam naturam referri prophetica auctoritas est, cum ad inopem fidei et bonorum operum pauperem dicitur: ne extendas te, cum sis pauper, diuiti, sensu autem tuo abstine: praeparauit enim sibi pinnas. ut aquila, et reuertetur in domum eius, qui praeest ei. pauperem extendentem se in spes diuitis arguit, quod infidelitatis suse inopiam fidelium exaequet opulentiae. diues enim non humanis opibus, sed caelestibus thesauris parat sibi pinnas, quibus reuertatur in domum eius, qui praeest ei. reuertetur enim, unde decidit, unde in peccato primi hominis expulsus est. et quis est iste, cuius haec domus est et qui ei praeest? [*](12 Phil. n, 9 sq. 22 Prov. XXIII, 5. ) [*]( 12 donauit enim illi PE 13 Aectat R flectatur PE 14 et terrestrium RPlb terrestrium P'e 16 di patris est P 17 patris dei RP dei patria E 00 aeternam Rb aeream P aetheream P, hic duin. cod. P 25 in spes Rb in opes e 28 reuertatur in domum eius qui praeestei reuertaur in domum qui peet ei reuertetur enim leclw '/iUograpkia et aberratione orta R 30 et qui ei praeest h. I. om. R. )

761
nempe ille, qui dixit: amen (dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. meminit et alibi dicens, cum de spiritalium indefessa iam seternitate tractaret: pinnigerabunt tamquam aquil 1 ae, naturam euolandi in caelum in resurrectionis demutatione sumpturi. sed hic pinnas sumit uolaturus non alienas, non nouas, sed proprietatis usurpatione prsesumptas: quia post passionis uoluntarise sacramentum et naturae et potestatis pinnas ad caelum se habuerit efferendi.

Sequitur etiam idem ordo dictorum et ex utriusque naturse intellegentia, hominis scilicet et dei, sermo decurrit. ait enim: et dixi: forsitan tenebrse conculcabunt me. uox, ista hominis esse existimatur; quia uidetur quibusdam aut inreligiosis aut inperitis sub illa passionis timiditate trepidare: quasi uero nunc sermo iste timoris alicuius habeat professionem et non magis susceptae mortis significauerit uoluntatem nullo eius metu ac terrore praelato. non enim ait: tenebrae conculcabunt me; sed ait: forsitan tenebrae conculcabunt me. quod fortuitu adiecit, incertum humanae de se opinionis, qua timere inferos creditus est, inrisit errorem. nemo enim conculcari se certus idem rursum, an conculcetur, incertus est.

Ut autem hoc, quod ait: forsitan tenebrse conculca 8 bun t me, non ad naturae suae trepidationem posset intellegi, sed inpise de se intellegentise significaret incertum, continuo subiecit: et nox inluminatio in deliciis meis. quomodo enim conculcatur a tenebris, cui mors inluminatio in deliciis sit futura? domino itaque passio ista deliciase sunt, dum portas aereas confringit, dum uectes ferreos conterit, dum omnem potestatem despoliat, dum de his in se triumphat, dum eum, quem ad imaginem suam fecerat, redimit, dum deliciis paradisi restituit. in his igitur passionis oblectamentis atque deliciis nox ei inluminatio est et inluminatio [*](1 Luc. XXIII, 43. 8 Essi. XL, 81. ) [*]( 8 pinnas om. R 14 istae R 16 ao terrore ex hac terrore R ac timore (??) G 18 fortuiti R 24 et mox Go 25 cum G mors GR nox coni. Lipsius, sed qf. adn. Bened. 26 itaque ex a quo R 28 triumfat R u 29 redimit dum RE redimendm G 30 paradisi G paradysi R 81 ei in rtU. R. )

762
ob id, quia tenebrae non obscurabuntur a te. per naturae unitatem atque indemutabilem diuinitatis similitudinem in filio pater est; et operibus ipsis testantibus, quod in eo pater sit, confidenter ait: non obscurabuntur a te, quia ex persona patris dictum in psalmis meminerimus: cum ipso sum in tribulatione. et ipse dominus in euangeliis, cum de apostolorum trepidatione loqueretur, ait: ecce uenit hora, ut dispargatur unusquisque uestrum et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam pater mecum est. siue uirtute, qua similia patri potest, siue naturae genere et diuinitate. qua ex deo deus natus est, pater secum est. confidenter ergo ait: quia, tenebrae non obscurabuntur a te. non enim sentit uirtus indemutabilis tenebras, et infernam noctem lux uera non patitur. sequitur enim: et nox sicut dies inluminabitur; sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. hoc totum ad id refertur, quod dictum est „a te: tenebrse non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur et sicut tenebrse eius, ita et lumen eius. "a te" semel dictum refertur ad plurima. ideo autem in deliciis nox est, quia sicut dies inluminabitur. inluminabitur autem ob id, quia ut tenebrae, ita et lumen a deo sit, potente tenebrarum conditore condere lumen in tenebris. et audiamus istud euangelistam docentem ita: et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt: illo potente. at lux sit in tenebris, tenebris non potentibus obscuritatis suse nocte lumen indefessi luminis conprehendere. [*]( 6 Pe. XC, 15. 8 Ioh. XVI, 32. 24 Ioh. I, 6. ) [*]( 2 adque G adRE 3 etom. GR ipsiue G? 5<feex R 8 dispargatur OR dispergatur E 11 similitia G naturae gener* G natura et genere RE 12 uerba pater — patitur omisisse uidetur G 16 ita (om. et) R 17 quod dictum est a te e quod dictil est et G quod dictum est Rb 18 non obscurabuntur a te RE non obscurantur G inluminabitar G inluminabitur a te RE 19 ita et lumen eius G ita et lumen eius a te RE 20 a te semel dictum G semel dictum a te RE cf. AbA. IV. 66 22 quia nt GE quia R a deo Bint (sic) RE do sit G 25 conpraehenderunt GR 26 lux ait RE luxit G tenebris secund. loco om. G. )
763