Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Si ambulauero in medio tribulationis, uiuificabis me. non abnuit iustus iste, ne in mediis tribulationibus ambulet. scit enim, quia tribulatio secundum apostolum patientiam operatur. scit inprobabile aurum non placere, scit uictorem militem nisi bello non futurum, scit intemptatam fidem languere, scit in tribulationibus secundum apostolum gloriandum. scit inparem se tribulationibus sine auxilio dei esse; et idcirco per deum salutis suse certus est et, cum in mediis tribulationibus ambulet, per eundem se uiuificandum esse confidit. ait enim: super iram inimicorum meorum extendisti manus tuas: et saluum me fecit dextera tua. dominus [*](4 Ps. L, 19. 5 Esai. LXVI, 2. 11 Ps. XXXIII, 19. 20 Rom. V, 3. ) [*]( 5 spernit GR spernet PTE 6 trementem ex trementan corr. fJI. 1 R 1 7 sed qui R sed qui = P sed q (?) T sed quia E 8 agnoscit RT agnoscit ex acnoscit P cognoscit E 19 adrogantibus G arrogantibus RPT 18 unicuique nostrum G unicuique enim nostrum RPT 15 alta a longe scripsi alta longe R a longe alta PT quia et R qui et PT 19 abnuit ex abuit P iatae R 91 inprobabile aurum R improbabilem uirum PTE 23 languAere R 24 sine Re nisi PT 26 per eandem R per easdem PT confidit supr. scr. P 97 meorum om. PT. )

743
retribuet pro me. irascentibus inimicis nos extensa manus dei protegit. tribulationes enim inimici adferunt irascentes fidei et spei nostrae: quia aduersarius noster secundum apostolum diabolus tamquam leo rugiens ambulat, quaerens nos deuorare. sed super iram inimicorum, per quos diabolus semper operatur, manus domini extenditur, et sperantes in se saluos facit dextera eius. uirtus significatur in dextera; et ideo dominus, qui dei uirtus et dei sapientia est, nonnunquam dei dextera nuncupatur et cognominatur, per quem aduersus omnes inimicos in omni tribulationum bello protegemur.

Seruauit autem euangelicae mansuetudinis propheta rationem, qua iniuriam reddere his, qui nos persecuntur, inhibemur, dicens: dominus retribuet pro me. illi enim uindicta seruanda est, qui in calumnia uestis dimitti et pallium iussit, qui post iniuriam alapae unius praeberi et maxillam alteram uoluit, qui uetuit malum pro malo reddi: plus uindictae adepturis his, qui aeterno iudici ultionem prsesentis iniuriae reseruassent.

Concludit deinde fidelissimae spei uoce: domine, misericordia tua in saeculum. opera manuum tuarum non omittas: ut, quia dei misericordia in saeculum est extendens super iram inimicorum manum suam et fideles suos protegens dextera sua et pro his retribuens, opera manuum suarum non omittat, hominem scilicet, qui ait: manus tuse fecerunt me cetera. nonnunquam manu dei facta commemorari solent: homo uero semper manibus effectus, [*](3 I Pet. 5, 8. 18 Matth. V, 40. 24 Ps. CXVIII, 73. ) [*]( 1 nos extensa (tranapositionis signa eras.) R extensa noa PT 6 ira I trUpr. add. m. 2 P inimcorum R 9 nuncupatur & cognominatur R cognominatur PT 10 in omni R in omnium PT bella P protegemur R protegimur PT 19 persecuntur R persequuntur PT 14 uestis RlPT nestes R' (?) e pallium ex palleum P 17 adepturis his R adeptnris PT 19 fidelissime di uoce PT (T haec uerba in marg. add. et adiunxit aliam lectionem: fidei suae uooe) 90 in eaeculum PT (eis rdr aiara LXX) in saecula R 21 omittas (mit in ras. 3) R 26 nonnunquam RP nonnunquam ex nunquam T 26 manibus RPT manibus dei E. )

744
nobiliore in eum opere ex manuum connumeratione monstrato. ut igitur hunc non omittat precatur et sit ei auxiliator assiduus per eum et in eo, qui ait: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi! dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXXXVIII.

In finem psalmus Dauid.

Domine, probasti me et cognouisti me et reliqua.

Omnis quidem propheticus sermo ex diuini spiritus instinctu profectus est. et hoc non in obscuro est, cum legimus: haec dicit dominus; et iterum: audite uerba domini: et rursum: quoniam dominus locutus est; et in eodem: os enim domini locutum est ista. de psalmis autem ipse dominus in euangeliis confirmat, cum ait de se: s i, inquit, Dauid in spiritu uocat eum dominum, quomodo dicitis, quod filius eius est? docens omnia Dauid spiritu prophetico elocutum. locutum autem de se licet in hoc loco eodem ostenderit, cum ait ab eo dominum se esse in spiritu nuncupatum, absolutius tamen ostendit, in psalmis sacramentum omne corporei aduentus sui contineri, dicens: haec sunt uerba mea, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam oportebat omnia [*]( 3 Matth. XXVIII, 20. 12 Hierem. XXXI, 2; 10. 13 Esai. XXIIII, 3. 14 Esai. LVIII, 14. 1B Matth. XXII, 45. 21 Luc. XXIIII, 44. ) [*]( -1 in eum RE in eo PT connnmeratione monstrata (sic) RP commemoratione monstrato TE 2 ut igitur hunc R ut hunc igitur PT 3 et in eo RT et in eu P sum uobiscum R 4 usque in R usquae P usque ad TE 5 Qic Re; dominus noster Iesus Christus PTb Finit psSl. CXXXVII incipit CXXXVIII R ESp tract psalmi CXXXVII inc trSct psalmi CXXXVIII P Expl. de CXXXVII ineip. de CXXXVIH T 10 sq. sic Re; omnem propheticum sermonem ex diuini (diuini ex diui P) spiritus instinctu profectum non in (in Stlpr. scr. P) obscuro est, cum legimus PTb 15 cum ait si inquid dauid R cum ait de se si inquit dauid PT cum de se loquens ait: si Dauid E 18 in hoc loeo eodem R in hoc eodem loco PTE 19 ait ab eo R ab eo ait PTE. )

745
inpleri, quae scripta sunt in lege,Moysi et in prophetis et psalmis de me. non est ergo ambiguum, quod in psalmis de eo scriptum sit. nam tametsi pleraque in his talia sint, ut ad personam patriarcharum, prophetarum, martyrum, apostolorum generationis quoque primae et generationis sequentis referri oporteant, tamen, quia omnia in Christo et per Christum sunt, quidquid illud in psalmis est sub diuersorum personis prophetatum, omne de ipso est: quia doctrina omnis, diuersis licet praeceptorum generibus multiformis, hoc per diuersos praestat, ut ipse noscatur. haec nobis propter praesentem psalmum commemoranda necessario fuerunt, ne forte sine probabili auctoritate praesumpsisse existimaremur, ut ad personam Christi omnem hanc eius prophetiam referremus.

Diligenter autem ea obseruanda est ratio, ut, quaecumque homini illi, quem ex utero sanctae uirginis adsumpsit et in quo se nasci hominem, qui deus erat, uoluit, apta esse et congrua uidebuntur, cum debita caelesti naturae suse dignitate tractentur neque sacramentum salutis nostrae, quo in forma dei manens formam serui accepit, ad contumeliam indemutabilis suae et inuisibilis et incorporese et inpassibilis substantiae coaptemus. quod enim homo fuit, nobis profecit, sibi nihil dempsit. exinaniuit enim se in forma dei manens, ut et forma hominis [*](1 in lege Moysi Rb in libro moysi PTe (in P ex parte in ras.) et in prophetis et psalmis R et in prophetis et in psalmis PlT et prophetis et psalmis P'b 2 quod R quin PTE 3 pleraque Jle ' plerumque Pb plerunque T 4 patriarcharum prophetarum martyrum apostolorum Re recte, quia martyres etiam in prima yeueratione i. e. apud Iudaenx erant, apostoli autem in secunda tantum, prophetarum patriarcharum apostolorum martyrum PT 5 generationis quoque primae RTE generationes quoque primae P et generationis sequentis TE et generationes sequentes RP 7 in supr. xcr. P 10 praestat RPTa praestet « 11 sine probabili Re improbabili PTb 12 ad personam Christi omnem e ad personam omnem Ra ad personam eius (ei' 7') omnem PT 18 hanc eius prophetiam Re hanc prophetiam eius PTb 14 est ratio R ratio est PTE 15 assumpsit RE O psumpsit P paumpsit T 18 q T qua RPE 19 formam serui GRT forma serui P 22 eni supr. scr. m. 1 R ut & forma hominis esset non ut forma dei esse desineret R non ut forma serui esset et forma dei esse desineret PT. )

746
esset, non ut forma dei esse desineret. ait enim ipse: qusecumque pater facit, eadem et filius facit similiter. numquid in forma serui manens uirtutem et diuinitatem, qua in forma dei manebat, amisit? cum enim in corpore humili. tatis nostrae, quaecumque pater facit, eadem et ipse facit simi- Uter, nihil per consortium carnis a paternse diuinitatis potestate degenerat; neque id corpus, quod adsumptum est, uirtutem naturae antea manentis aboleuit, cum in eo corpore, quod adsumptum est, uirtus naturae antea manentis operetur.

Itaque si quid infirmum ex persona eius dictum reperietur. ad hominem referri oportet, per quem habitauit in nobis. uerbum enim caro factum est et habitauit in nobis. referendum autem ob id est, quia non alienae aut simulatse naturae hominem adsumpsit. uerbum namque caro factum habitauit in nobis: non in uitia infirmitatesque carnis ex uerbi uirtute deficiens, sed naturae nostrae infirmitates homo natus adsumens. adsumptio autem infirmitatis non fecit infirmum, quia aliud est naturam esse, aliud adsumpsisse naturam. et extra generis necessitatem uoluntatis accessio est. non enim peccator fuit, sed peccata suscepit; neque infirmus extitit, sed portauit infirmitates. ipse enim secundum prophetam peccata nostra suscepit et infirmitates nostras portauit. et ne quid in inpassibilem atque indemutabilem diuinitatem infirmitatis incidere existimaretur, adiecit: et nos putabamus eum in doloribus esse. suscepit ergo infirmitates, quia homo nascitur; et putatur dolere, quia patitur: caret uero doloribus ipse, quia deus est. et cum habitat in nobis cumque infirmitates nostras [*]( 1 Ioh. V, 19. 12 Ioh. I, 14. 91 Esai. LIII, 4. 24 Ibid. ) [*]( 8 in forma serui manene Ge in forma manens eerni R in forma dei tm manens PTb 7 uirtuenaturae G 8 aboleuit GRE absoluit PT 10 repperietur GR 11 oportet GT oportebit RPE habitabit f; 12 et om. G habitauit GRT ex habitabit P 18 aut simulut** (j 16 homo natur. (?) G 28 adque G 24 adiecit GR dicit P putabamus GR putamus P 25 iniquitates G 26 dolore G 27 habitat GRP inhabitauit e. )

747
suscipit et cum susceptis infirmitatibus non dolet, non potest non esse. qui habitat, nec a se defecisse, qui suscipit, nec abolitus deus esse, qui non dolet. et haec quidem propter prsesentem psalmum commemorata paucis sunt, quia uidetur statim ex persona hominis coepisse, ne per hoc, quod tamquam homo loquitur, decessisse ex paternae diuinitatis gloria uideretur.

Ait enim: domine, probasti me et cognouisti me. apostolus, cum nos patientise et spei doctrina erudiret, ait: tribulatio patientiam perficit, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes uero non confunditur. et hsec quidem in sanctorum quorumcumque uita atque operibus fuisse cognoscimus, ut multis passionibus tribulationibusque iactati probabiles deo facti sint. si quis enim exulem Abraham et in metu parricidii et caelibatus et in ceterarum passionum iniuriis mansisse fidelem semper meminerit; si quis fugam Iacob et praeter aestiuorum dierum laborem hibernarum noctium uigilias in custodiis ouium recordetur; si quis Moysi quadraginta annorum seruitutem et in eo acerba plebis opprobria et magorum aduersus eum aemulas potestates recenseat: intelleget eos patientia et constantia spei probatos non inmerito id esse praemii consecutos, ut in Abrahae semine gentes benedicerentur, ex Iacob Israhel esset, Moyses Pharao in deum fieret. longum est passiones ceterorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum et beata atque inuicta illa Pauli in mari, in fluminibus, in terra, in solitudinibus, in urbibus, in propriis, in exteris, in plagis, in uinculis. in carceribus, in theatris fidei documenta memorare. certe hos omnes patientia [*]( 9 Rom. V, 3 sq. ) [*]( I suscepit GPle sed cf. lin. 2 et om. P 2 defecisse G R deu fuisse P suscipit G auscepit RPe 4 qia G 5 quod GP supr. scr. m. 1 R 6 decessisse GR decidisse P 9 perficit = - R perfecit G operatur P 11 confunditur G confundit RPE quorumcumque G quorumque RPb quoque e 12 uita G 14 celibatus G 19 opprobria GP obprobria R 21 semine RE nomine P 22 ex iacob GP et iacob Re et moyses P farao RP Pharaoni E cf. p. 500, 6 24 beatam adque ob ixraicta P 25 in probriis (ob supr. scr. m. 2) P 27 docnmenta GR docimenta P. )

748
probabiles reddidit, per quam non erubescendae spei suae fiduciam probauerunt. sed haec oportunius et plenius suis locis tractari oportet: nunc ad eum, ex cuius persona psalmum consistere diximus, reuertendum est.

Non confundenda autem persona diuinitatis et corporis est. omnis enim nunc in exordio ex persona eius hominis, quem adsumpsit, oratio est: probasti me, deus, et cognouisti me. probatus est, ut cognosceretur, quia posterior est probatione cognitio. et uideamus secundum euangelicam doctrinam, hic dei filius quomodo sit et probatus et cognitus. humilitas namque eius, per quam meruit ab omni caelesti. terrestri et inferno adorari et in gloria dei patris esse, probatio eius fuit. ita enim apostolus ait: fuit oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter hoc exaltauit eum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectat cselestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria dei patris. propter hanc itaque usque ad mortem oboedientiam et mortem crucis infirmitas carnis adsumptae in nomine atque honore inmortalitatis et in patris dei gloria conlocatur. dei enim nomen donatur et nomen non sine honore donatur. honor autem, qui donatur, non alius potest esse quam nominis; nomen uero indulti honoris non aliud est quam quod gloria est paterna: ut qui in forma dei manens formam serui accepit, propter ob“dientiam formae seruilis cum crucis morte susceptae in gloria dei patris esset. [*]( 13 Phil. II, 8 sq. ) [*]( 2 oportunius R opportunius PE cf. Acad. p. 28 3 oportet R oporterent P consistere GRP constare E 7 dS G om. RPE 9 probatione GR probationi P 12 et inferno om. G? 13 oboediens G obediens (e in ras..V) R oba = - diens (erat obaudiens, sed etiam a in ras.) P 17 flectat R flectatur PE cf. Acad. p. 57 et terrestrium R terrestrium PTE 19 in gloria di G in gloria est dei RPTE hoc ? C 21 et in nomine RPTE in homine G adque (atque TE) honore inmdrtalitatis GTEadque honorem mortalitatis P atque naturae honorem inmortalitatis R 24 non alius est R 25 gloriae est paternae R ut orn. P 27 suscepta G. )

749
cuius antea manebat in forma. sed hsec apostolus iam de perfectis locutus est: demonstrandum autem in euangeliis est, ubi et probatus et cognitus est.

Humilitas itaque eius probatio est. unigenitus namque deus, peccatorum remissor, aeterni regni dominus baptizari se tamquam peccatorem exposcit. officium istud baptista renuit agnoscens eum, qui sibi potius peccata- donaret. ille autem suscepti in se hominis iustitiam etiam sacramento baptismi expleuit: peccati nostri, peccati ipse nescius, particeps fieri non recusat et omnem in se humilitatem caducae carnis adsumens {ordanem turbis peccatorum mixtus ingreditur. probatur in istis omnibus, dum geruntur; sed uideamus, an probatus agnoscitur. ait enim euangelista: et baptizato Iesu confestim ascendit de aqua. et ecce aperti sunt cseli et uidit spiritum dei descendentem de caelo, sicut columbam uenientem in ipsum, et ecce uox de cselo dicens ad eum: hic est filius meus dilectus, in quo conplacui. probationem mox consecuta cognitio est: et quem humilitas probabilem fecerat, hunc paterna uox filium conplacitum sibi, postquam probauit, ostendit. est et probatio, quam statim consecuta cognitio est. in deserto agit, temptationi diaboli subicitur seseque nunc in fastigium templi, nunc in excelsum montem patitur efferri. contumeliae itaque se iniuriae tam grauis dedidit, dum in deserto est, dum condicione temptationis inluditur, dum eleuari potest in templum atque montem. sed temptationum probationem agnoscentis testimonium non reliquit. ait enim scriptura: tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli ministrabant ei. homo temptatur, homo circumfertur, sed post haec angeli ministrant. per probationem [*]( 13 Matth. III, 16 sq. 27 Matth. IV, 11. ) [*]( 2 in euangeliis GPT in euangelio R 7 donaret Re donasset PTb 9 expleuit ex explebit P peccati RT et peccati P 16 uox de caelo dicens ad eum G uox dicens ad eum R uox de caelo dicens PT 20 probauit ex probabit P 24 dedidit R1 dedit Rł PТ E 26 temptationum ex temptationem corr. m. 1 R temptionum P agnoscentes P 27 tunc R tu PT reliquid RP1 28 ministrabant PTE ministrant R 29 ministrant RTE ministrabant P per prohatione ex per prohationem (sic) R. )

750
cognoscitur, per cognitionem dignus est ministerio angelorum. in ceteris autem quotiens probatus est. totiens et cognitus est. Petrus passionem eius detestatus est, crucis in eo scandalum prse amore et confessse iam a se diuinitatis cognitione non sustinens; sed quia eum ob infidelitatem crucis satanam nuncupasset, non multo post, cum in monte gloriae suae habitu constitisset, tali a patre uoce cognoscitur: hic est filius meus dilectus. in quo conplacui, hunc audite. probationem, quam temptatio apostoli effecerat, paternse uocis agnitio est consecuta.

Dehinc sequitur: cognouisti sessionem meam et resurrectionem meam. in sessione doctrinam significari euangelica auctoritas est. sessiones autem nobiscum hae sunt. quae a Graecis cathedrae nuncupantur. Moyses cathedram habuit secundum domini dictum: super Moysi cathedram sederunt s c rib ae et Pharisaei. omnia ergo, quse dicunt uobis.facite et obseruate: secundum autem opera eorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt. cum igitur doctrina Pharisaeorum ob id probabilis esse doceatur, quia ipsi in Moysi cathedra sederunt, doctrina necessario significatur in cathedra. cognouit itaque sessionem. cum dignitatem eius in omnibus praedicat. cum uoluntatem eius. qui se misit, exsequitur, cum humilitati corporis sui gloriam postulans audit e cselo: et honorificaui et honorificabo. sed doctrina non minus in sessione eius, quam in surrectione opus cognoscitur. nam ut sessio doctrinae praeceptum est, ita et surrectio operationis effectus est. sedens Iesus docuit in monte; sed post doctrinam ad opera descendit. ita enim [*]( 7 Matth. XVII, Õ, 15 Matth. XXIII, 2 sq. 24 Ioh. XII, 28. ) [*]( 2 totiens et RTE totiens P 3 scandalu ex scandalo P 7 tali. PTE alia R 10 agnitio Re 'cognitio IaTb 11 cognoai P 13 haec R 15 super moysi cathedram RT super moysi cathedra P super cathedram moysi E 16 farisaei R quae R quaecumque PTE 18 enim ow- P 20 cathedra R 21 sessionem cum R sessioncmea P sessionem eius cum TE 25 in anrrectione in ras. R in resurreotione PTE 26 opus 7'b eius e, om. RP 27 surrectio R resurrectio PTE in montem P- )

751
scriptum est: et descendente eo de monte seeutse sunt eum turbse. et ecce leprosus quidam ueniens adorabat eum dicens: domine, si uis, potes me mundare. et extendens manum tetigit eum Iesus dicens: uolo, mundare. ad sanandam quoque centurionis filiam surrexit dominus; scriptum est enim: et sur g ens Iesus sequebatur eum cum discipulis suis. cum autem perfectum illud in lauandis apostolorum pedibus humilitatis suae officium expleuit, ita legimus: surrexit a cena et posuit uestimenta sua et accepto linteo praecinxit se. cognoscitur itaque in sessione eius et surrectione doctrina atque opus, quia et sermone et opere dei in se patris gloriam praedicabat.

Intellexisti omnes cogitationes meas de longe. scrutans corda et renes deus est; et quomodo de longe cogitationes eius intellectae sunt? de longe non ad locum, sed ad tempus refert. non enim de longe intellegis ait, ut significatio loci esse credatur, tamquam longe ab humanis operibus situs uirtutis suae scientia ea, quae cogitantur, intellegat: sed de longe intellexisti, praeteriti potius temporis significans aetatem. et ubi istud, quod longe ante cogitationes suas cognouerit, reperiemus? nempe ubi dicitur: ecce puermeus, quem elegi, dilectus meus, in quo conplacuit anima mea: ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. non clamabit, non contendet, neque quisquam in plateis uocem eius audiet. et [*]( 1 Matth. VIII, 1 sq. 6 Matth. IX, 19. 9 Ioh. XIII, 4. 22 Matth. XU, 18 aq. ) [*]( 2 eum sunt PT ueniens om. PTe 4 & tetigit eum P 5 ad Re et ad PTb sananda P centurionis BPT archisynagogi E 6 filia P 9 a cena It ^ caena P 11 et surrectione R et resurrectione e et in resnrrectione PTb 12 dei in se patris gloriam RE dei in patris gloria P dei patris gloriam T 17 intellegi se ait R 18 significatio Re res PTb 19 situs uirtutis suae Scientia ea quae R sit cum usu uirtutis suae et soientia quae PT sit cum uisu uirtutis suae et scientia quae e 20 intellexisti TE intellexit RP 22 repperiemus R repperimus P 24 sup eum spm mea R sed cf: p. 663, 4 25 non clamabit om. PT. )

752
huius prophetise tum euangelista meminit, cum his, quos curabat, ut de se tacerent iubebat. has ergo cogitationes eius, humilitatis scilicet et patientise, longe ante intellexit, quia de his erat prophetarum ore testatus.

Semitam meam et directionem meam inuestigasti. est autem de semita et directione, antequam id ipsum tractatur, non nihilum prseloquendum. id namque, quod nobiscum semita est, alia uirtute atque intellegentia cum Graecis est: 1:QlPo'V enim nuncupant, id est frequenti ingressu discursuque contritam, per quam non semel neque aliquando, sed semper incessum sit. quod autem nostri directionem transtulerunt, id illi ex hebrseo axoiviov interpretati sunt. a%oivlov autem quarundam gentium consuetudine certum et constitutum modum itineris significat, ut, quod nos milia, id illi OXOLVLOV nuncupent

Dominus itaque noster in corpore, quod adsumpsit, iam transcursam a se atque tritam in prophetis semitam percucurrit et certum constitutumque sibi itineris sui finem confecit. quod autem per tritam prsedicationis semitam ambulauerit, audiamus ipsum dicentem: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt. quotiens uolui colligere filios tuos, sicut gallina congregans pullos suos, et noluisti! quotiens cum ait, frequentiam numerosae significationis ostendit. nihil ergo noui et egit et passus est, cum per nolentem congregari filios suos Hierusalem totiens et auditus et inhonoratus est in prophetis. [*]( 19 Matth. XXIII, 37. ) [*]( 7 tractatur RP tractetur TE 8 adque G intellegenti G 9 tribon GT tribu P mnQ R 11 incessum ait GT incessu sit P ineundu sit R 12 id illi GRT ex ad illi P CXOlnlOn G CXOIINION P EXOTInlON R CXIVOV T exotinion a interpraetati sunt GR non interp = tati sunt P interpretati sunt praeeunte unius uocis lacuna T COXIINION P, GRTa ut supra 14 id illi RT id illi ex ad illi P, om. fi CXInlOn G COXIINION P, RTa, ut supra 15 in corpore G in eo corpore RPTE 16 trsnscursu P percucurrit GRT peronrrit Pe 18 audiamus GPTE audiam R 19 h. I. fin. cod. T 20 lapidas GR lapidas ex lapides P qui ad te missi suntPqui ad te missi G qui missi sunt ad te Re 21 colligere R collegere G congregare PE. )

753

Quod autem definitum et prsescriptum iter confecturus esset, ostenditur in eo, cum ait: ego te honorificaui super terram, opus consummaui, quod dedisti mihi. qui datum sibi opus consummat, modum prsescriptse operationis expleuit. scit autem sibi constitutum esse, quid gerere oporteat, cum ait Petro gladio his, qui ad prehendendum eum uenerant, resistenti: calicem, quem dedit mihi pater meus, non bibam illum? docens se prsescriptse sibi a patre passionis calicem esse bibiturum. scit se etiam semitam suam directionemque conplesse, cum poto aceto spiritum traditurus ait: consummatum est! et mox tradidit spiritum.