Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Duplicem in confessione significationem esse, in plurimis locis demonstrauimus: aut peccati nostri, aut laudationis dei. [*]( 1 et ante omnib. om. P 2 retribuet R cf. p. 733,6 retribuit PTE id eat RE om. PT 5 etiam RPT et E 6 tuos RPb suos Te 8 enecandae R 9 quae quae R 10 inter est et prorumpentes gpatium l-j liti. uac. R 11 retorquaere R 12 uoluntate PTE uoluptate R 15 transferetur Re transfertur PTb 16 decedet R deoesserit PTE 17 comminuit P* 18 et «allidit R et allidit (&Uida P) ad petram PTE et uirtus, qua — allidit ad petram om. PT iustus?uirtus R 91 teberatreni T 22 ao ex hac R Finit pail. CXXXVI inoipit CXXXVII R Explicit pttlm CXXXVI incipit psalA CXXXVIIP Expl. de CXXXVI incip. de CXXXVfl T. )

735
et hoc ita esse, ex euangelicis dictis promptum est noscere. nam cum ait dominus: confiteor tibi, pater, domine cse 1 i et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus saeculi et reuelasti ea paruulis, laudem dei patris ob reuelata paruulis, quae ignorata essent prudentibus, confitetur, docens ideo absconsa ea esse his, qui prudentes uiderentur, quia non secundum innocentiam paruulorum praeceptis euangelicis credidissent. at uero, ubi in isdem euangeliis dicitur: et baptizabantur omnes in Iordane confitentes peccata sua, illic confessio peccatorum sine ambiguitate significationis alterius continetur.

Maxima autem et utilissima est letalium uitiorum morbis in eorum confessione medicina. sed confessio peccati non est tamquam rerum aliis ignoratarum professio, ut si fur de furto, aut homicida de caede interrogatus confitetur; neque tamquam ignorans, qui scrutans corda et renes deus est, ad scientiam sui confessione tua indiget, cui promptum est non cogitata, sed cogitanda perspicere. confessio autem peccati ea est, ut id, quod a te gestum est, per cognitionem peccati confitearis esse peccatum. nemo enim, quod agit, ad id agendum non aut ex fructu oblectationis alicuius aut iudicio bonae in eo opinionis adgreditur, dum aut rectum id putat aut eo gaudet. sed cum per doctrinam dei uerique rationem ea, quae sub specie aut utilitatis aut uoluptatis egit, intellegit esse peccatum, per peccati intellegentiam peccatum id esse, quod a se gestum est, confitetur.

Nullus autem. quod peccatum esse confessus est, deinceps cum uenia admittet, quia peccati confessio professio est desinendi. ceterum in intellectis et confessis manere, haec peccati [*](9 Matth. XI, 95. 9 Matth. III, 6. ) [*]( 2 domine pater PTE cf. Abh. IV, 82 5 esse R 6 donena ex dioens P 8 hisdem RPcf. Neue Formenl. II, 201 16 oaedae R 17 suam e non cogitare G non eolum cogitata E 20 ad id GRP id ad T aut ex fructu G audax fructu Pa ex fructu R aut fructu Tt 21 eo om. G 22 rectum id GR rectum PTE 23 dei om. R 24 uoluntatis RP egit R elegit PTE 27 quod G ex usu lliJar. cf. Addenda id quod RPTE 28 cum uenia admittet GR debet admittere PTE 28 peccati confeseio GR confessio peccati PTE 29 haec RPT ex Bened. in adn. fort. recte. )

736
iam pridem scientia ueniam confessionis amittit. confiteri enim id tamquam recens cognitum non potest, quod a se cum peccati cognitione sit gestum. desinendum ergo a peccatis est, postquam in confessione est cognitio peccati; et confitendum est, ut propheta docuit, corde toto, non ex parte, neque aliqua adhuc nobiscum cognitorum peccatorum operatione residente. quid enim, si quis de furto paenitens iniquis et turpibus lucris pecuniam suam auxerit? non erit quidem fur, sed erit auarus et raptor. aut si quis ex fornicatione desinens uino se nimio corrumpet? corpus quidem suum non polluet, sed animam contaminabit. et si quis a caedibus temperans maledicus esse persistet? manum quidem homicidam non habebit, sed linguam habebit. et quomodo quis ex toto corde poterit confiteri non exigua secum peccati parte residente? detersis itaque omnibus uitiis confessione opus est desinendi et orandum semper ad deum est, ut in cohibendis peccatis extinguendisque incentiuis eorum pendula uoluntatis nostrae studia confirmet.

Ob quod iam confidens propheta per confessionem ac precem suam in portu se innocentiae conlocatum ait: confitebor tibi, domine, in toto corde meo: quoniam audisti uerba oris mei. duplex intellegentiae huius, ut superius iam diximus, sensus est. nam siue laudem deo confitetur, quia uerba oris eius audita sunt, siue per misericordiam dei, cum diu orasset, adiutus iam omnibus peccatis desinentibus confitetur. fidei nostrae utrumque conueniens, ut et dominum laudemus et confiteamur intellecta peccata.

Dehinc sequitur: et in conspectu angelorum psallam tibi. parum sibi existimat propheta esse, ut hominibus tantum praesentibus psallat, quia homines corporalium tantum negotiorum officia inspiciant. in eo enim, quod psallit, motum conplacitae deo operationis ostendit. non ergo ea, quae uidentur in corpore, cerni desiderat, sed ea, quae spiritaliter naturae [*](5 profeta G nequa aliqua G 6 operatioue GRT ex oratione P 10 animum R contaminauit ex contamiuit P 11 fort. aut si a criminilw* G f ex caedibus PTa 16 extinguendisq. incentiuis (xtinguendisq. in iia ras. nt. 3) R 18 confitens PT ac ex hac R 19 collocat cu ait T 24 audit' T 30 inBpiciunt TE 81 ea om. PTE 82 ea supr. add. P. )

737
spiritales contuentur, gerere festinat. scit enim se sub specula angelorum uitam omnem moresque agere, et ubique haec diuinorum ministeriorum auxilia fidelibus cunctis adsistere, ut scriptum est: angelus domini in circuitu timentium eum. legem etiam Moysi in manu mediatoris per angelos fuisse dispositam, apostolus docet. nec non et Heliseus absolutissime docuit humanas infirmitates angelorum auxiliis defendi et in omnibus periculis. si fides maneat in nobis, adesse spiritalium uirtutum defensionem. namque cum rex Syriae capere Geth urbem, in qua idem Heliseus propheta esset, pararet et nocturnis itineribus exercitum suum, qui antelucanus urbem obsideret, destinasset, puer Helisei conspecta obsidione dixit: o domine, quid faciemus? et dixit Heliseus: noli timere: quia plures sunt nobiscum quam cum illis. et orauit Heliseus ad dominum et dixit: adaperi oculos, domine, pueri huius, et uideat. et adaperuit dominus oculos pueri, et uidit; et ecce mons erat plenus equis et curribus in gyro Helisei, et descenderunt ad eos. tantus et tam nobilis propheta solus contemplatione auxiliorum spiritalium dignus est; sed oratio eius ad deum uisum incorporalium etiam puero suo meruit. in horum igitur adsistentium humanis auxiliis angelorum conspectu psallit propheta spiritalibus spiritalium operum contemplatione placiturus.

Sed non solum coram angelis psallit, sed etiam id, quod sequitur, efficiet. adorabo ad templum sanctum tuum: non in templo, ne quid secundum consuetudinem Iudaeorum corporaliter loqui uideretur, si adoraret in templo; sed a d templum, id est apud templum spiritu et corpore adoraturus. [*]( 4 Ps. XXXIII, 8. 6 Gal. III, 19. 13 IV Reg. 6, 15 sq. ) [*]( y 3 misteriorii P mysteriorum Re cf. Acad. p. 32 5 eum om. R mosy 11 10 helisaens R post esset supr. scr. & P pararet ex pareret corr. m. 1R et om. P 11 antelucanus Re (G h. t. deest) ante lucem PT 12 obsidere = P 15 haelisaeus R 16 huius pueri PT 18 aequis P 21 dm R dominum PT 28 psallat Ra spiritalibus RE om. PT 25 psallet ex psallit T id om. P 28 uidetur R 29 sp3 ex spfli m. 1 R. ) [*]( XXIT. Hilw. Ptct. pan I. ) [*]( 47 )

738
templum autem deo esse sanctum quemque apostolus docet dicens: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. habitatio ergo, quae ex nobis deo digna erit. deo templum est.

Apud hoc ergo templum deo sanctum adorabit, non sine perfecta ratione doctrinae, ne qua hsereticis de incompositse orationis confusione ad studia sua pateret inreligiositatis occasio. ait enim: et confitebor nomini tuo super misericordiam tuam et ueritatem tuam. cum dei nomini confitetur, tenet euangeliorum et legis congruam fidem. quod enim sibi nomen esset, sciri deus uoluit: eodem dicto euangelico et legis dominus Sadducseis resurrectionem corporum abnegantibus respondens ostendit: de resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est uobis adeo dicente: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuentium. in absoluto ergo haereticorum error est, qui alium atque alium euangeliorum et legis deum asserunt, cum dominus id, quod principale in lege est, ad confirmationem spei euangelicae commemoret. est autem et nomen aliud deo, quod in euangeliis cognoscimus domino dicente: pater, uenit hora, honorifica filium tuum, ut filius honorificet te. et post multa alia sequitur: manifestaui nomen tuum hominibus. et quod nomen esset, superius ostendit dicens: pater, uenit hora, honorifica filium tuum. huius ergo nomen adorat, qui et secundum [*]( 2 I Cor. 3, 16. 18 Matth. XXII, 31 sq. 15 Exod. III, 6. 21 Ioh. XVII, 1 sq. ) [*]( 1 sanctum quemque R sanctos quosque PTE 8 habitatio ex habitio P ex nobis R a nobis P in nobis T 5 d5 GRP di T 6 neque G hereticis G 7 pateret (et i. ras. m. 3) R 9 et ueritate tua T 11 esset G esse RPTE 12 sadducaeis ex sadducaeoa m. 1 R 13 posl ostendit E add. ait enim, quae uerba desunt in GRPT 14 quod GRT quid P a dfio PT 15 et ds isac G deus isaac (om. et) R 17 qui alium adque i alium euangeliorum R qu aliu absque euuaugelioru P qui alium abeq: euangeliorum T 21 pater uenit honora honorifica G pater ueniet honorifica R 22 filius GRPT filius tuus E 24 GR eadtm praebent, quae stupr. lin. 21 25 nomen GP* nomini RpIT. )

739
legem deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob sit, et secundum euangelia unigeniti dei pater est.

Extinguit quoque insolentem eorum professionem, qui humanse naturae et infirmitatis inmemores et inmisericordem deum praedicantes peccatis psenitentium ueniam et solacium non relinquunt: cum ad paenitentiam, per quam a peccatis desistitur, doctrina legis, prophetarum, euangeliorum, apostolorum eos, qui peccauerint, adhortetur, ut desperatae iam spei aliquantulum per eam solacii conparetur, ut amissis licet beatis et maximis et deo proximis ne his saltem, quae talibus sunt secunda, careamus.

Tollit etiam stultissimam eorum temeritatem, qui frustrato falsoque corpore dominum in carne uisum esse contendunt, ut eum pater ementita ueritate in habitu falsae carnis ostenderit, non recordantes post resurrectionem corporis spiritum se uidere credentibus apostolis dictum esse: quid conturbati estis. et quae cogitationes ascenderunt in corde uestro? uidete manusmeaset pedes meos, quoniam ipse ego sum: palpate et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habentem. ab horum igitur confessione confessionem suam propheta discernit perfectae fidei ordinem tenens, cum in nomine deum A brahse et deum Isaac et deum Iacob, cum in misericordia psenitentium misericordem, cum in ueritate uerbum, quod caro factum sit, confitetur.

Causa etiam confessionis hinc sumitur: quoniam magnificasti super omnia nomen sanctum tuum. non uni [*](16 Luc. XXIV, 88 sq. ) [*]( 1 abraham G abrahae RP abraae T et dS isaac (isac G) et dSs iacob GPT deus iaaac deus iacob R 6 relinq.nt G relinqunt R 8 disperatae P 9 per ea P 10 et deo proximis om. PT saltem Te statim RPa. (statim ex saltim ortum uidetur, cf. Aead. p. 19) 14 ostenderet P 17 in corda uestro R (cf. text. grate. iv rfj xaQdia) in corda uestra PTE 18 manus meas et pedes meos RP et manus meas et pedes PT 20 habentem PT habere R 24 uerbum quod caro factum sit confitetur GR quod uerbum caro factum sit confitetur T nerbum caro factum sit conStetur quod P 27 non uni tantum genti ex non uni tantum unigeniti R non tantum unigeniti TP1 (non tantum unigenito pi). ) 47*

740
tantum genti dei nomen est cognitum: super omnia magnificatum est et in omnes se magnitudo sanctitatis extendit. non barbarus, non Scytha, non seruus, non liber, non mulier, non uir, non aetas ulla secernitur: super omnia enim magnificatum dei nomen est. templa conlapsa sunt, simulacra muta sunt, haruspices interuentu sanctorum silent, augurium fides fallit: unum dei nomen in omnibus gentibus sanctum est. adest enim semper in ae sperantibus sanctis suis et, ubicumque inuocatum fuerit, praesentem opem tribuit.

Ait enim: in quacumque die inuocauero te, exaudi me. nullum diem iustus quisque sine metu transigit, neque anxia semper erga se fides securi temporis otium recipit. scit omnes dies plenos insidiarum sibi esse, diabolo atque eius angelis excidium sibi semper mouente. scit diem illam domini occultam, insperatam, modo nocturni furis repentinam futuram. ut igitur se in quacumque die inuocantem exaudiat, deprecatur. nec diffidit, quid in quacumque die exauditus obtineat. sequitur enim: multiplicabis me in anima mea in uirtute tua. per multam scilicet dei curam multiplicabitur ipse in animse uirtute, ne quid in se tribulationibus, ne quid terroribus pateat, sed, cum temptationes ingruent, cum metus incidet, omnia multiplicata animae uirtute tolerentur.

Et quia certa spes ista est, ut animae uirtus diuinae misericordiae multiplicetur auxilio, debitam ob id ab omnibus deo confessionem fatetur dicens: confiteantur tibi. [*]( 1 super omnia RlPT super omnia eni R'? sed super omnia E 8 mansuetudo P 3 scyta R 5 muta š (in marg. add.: ta t minutata) T mutata sunt RPE cf. quae dixi Acad. p. 102 6 aruspices RT post silent R ad sequentia aberrans add. gentibus scm est aagurium PT aaguria (quod certe ex auguriu ortum est) R cf. Neue Formenl. 7, 103, Gtorge* JVorif. 82 augurum E 7 in omnibus gentibus GPT in omnibus R 12 saecuri R 13 dies ex dees corr. m. 1 P 14 atque eius angelis scripsi, adque euangeli* G atque angelis eius RPT (sed in P litter. tq: in ras. et uox angelis in marg.) mouente GR mouentib: T mouentibus Pa molientibus e diem illam diem R 15 dfio G inseparatam G modo G et modo RPT 17 nec diffidit G nec diffidit propheta RPTE quod G 21 ne quid terroribus om. R pareat P ingruunt PT 22 incidit ex incidet P 25 d5 GPT, supr. scr. m. 3 R confesaione P. )

741
domine, omnes reges terrse: quia audierunt omnia uerba oris tui. et cantent in uiis domini, quoniam magna est gloria domini; quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta de longe agnoscit. et quos reges terrse propheta significet, iam in plurimis psalmis ostensum est. reges non gentium, sed terrse, id est sui uniuscuiusque corporis regem desinente a se regno peccati. uocati enim sumus in regnum caelorum ex regno mortis euerso: mors enim regnauit ab Adam usque ad Moysen: et iam unusquisque rex suus est secundum apostolum: iam sine nobis regnatis. horum igitur confessio deo digna est. audierunt enim omnia uerba oris dei et in reges se constitutos sciunt.

Neque solum confiteantur, sed et cantent in uiis domini, non transgredientes uias dei, sed in his euntes. uise autem dei sunt prophetae omnes et apostoli, in unam uiam unumquemque uia sua dirigentes. et quod ex omnibus in unam uiam concurratur, propheta demonstrat dicens: state in uiis domini et interrogate semitas dei aeternales et uidete, quae est uia bona, et ambulate in ea. uise enim domini aeternae. in his itaque uiis domini cantandum est et hymnis prophetalibus concinendum, quia magna dei gloria est; magnificentise enim eius non est finis. nam magnitudinem gloriae suse opera testantur, caelum, terra, maria, aether. homo ipse, qui rationis particeps ad horum cognitionem perfectus est, ut per haec uisibilia inuisibilem dei gloriam contueretur. [*]( 9 Rom. V, 14. 10 I Cor. 4, 8. 18 Hierem. VI, 16. ) . 1 omnia uerba GT uerba RPe 2 *antem G 8 magna est GR magna PT 4 agnoscit G cognoscit RPET cf. p. 742, 8 5 profeta- G profetia R 7 rege.. G regem R reges PT 8 enim GR om. P ex regno R et regno G & regno P 11 regnatis G P regnastis R 14 cantent (t in ras. 3) R 16 et apostoli GT apostoli RP 17 sunt dirigentea G in unam uiam G in unam RPTE 22 ymni* G 23 gloria di est P magnificentia ei' enim P 24 nam om. R 25 ad horum cognitionem RT in horum cognitione P horum cognitione c.

742

Neque solum magna est dei gloria, sed etiam excelsus est et humilia respicit. hinc eminentis celsitudinis suae admiratio maxima est, quod humilia respicit, qui excelsus est. sed quae humilia respicit ? nempe ista: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit; et rursum: et super quem respiciam, nisi super humilem et trementem uerba mea? sed qui excelsus humilia respicit, habet in se aliam quoque admirationem, quod et alta de longe agnoscit. superbse et insolentes cogitationes deum non fallunt: agnoscit omnia, et nihil scientiae eius inpenetrabile est. deus, ut scriptum est, prope est his, qui tribulato sunt corde; non admiscetur autem adrogantibus, neque insolentibus prope est. unicuique nostrum pro fidei diuersitate aut proximus est ant remotus, spiritali uirtute, ubi se dignum est, adquiescens. et ideo alta a longe cognoscit, quia et per indignitatem abest ab insolente et per uirtutem, longe licet, quae sunt superba. cognoscit.