Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et cur propter Dauid seruum suum ne faciem Christi sui auertat, ostendit dicens: iurauit dominus Dauid ueritatem et non frustrabitur eum. dominus iurat et iurat ueritatem; dicti sui fidem etiam sacramento, ne ambigamus, adfirmat. non fraudabit igitur Dauid suum ueritate iurata. et quid ei iurauerit, dignum est contueri. de fructu uentris tui ponam super sedem meam. si custodierint fili tui testamentum meum et testimonia mea haec, quae docebo eos, et filii eorum usque in sseculum sedebunt super sedem tuam. quoniam elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam prseelegi eam. quid hic, quod Dauid sit proprium, continetur? urbs illa, quae generi eius fuit regia, [*]( . 2 laetentur VRT exultent P 8 iuatitias sacerdotes V 4 torace T thoracae R thoracem P 5 quo RPTE qui V excipiant PTE excipiat VR quo RPTE qui (?) V in = ternum (eras. ae) R interrenum V in aeternum e terrenum PTh (fort. infirmum?) communiant PTE communiat VR 6 qur R 7 laetStur V 8 tuQ supr. scr. P 9 ad ex a m. 2 V 10 in forma dei VRT in dei forma PE 17 frustrabitur RE frustrabit PT 18 dicti sui VRPT et dicti sui E etiam om. V sacramentQ T 19 fraudauit P 21 custodierint ex oustodierit m. 2 V fili V filii RPT 22 testimonia mea haec RPTlE testimonia haec VT' 26 mea om. V in saeoola saeculi R 28 generi Re generis PTb. ) [*]( 43* )

676
capta a Babyloniis et euersa regni dignitatem sub dominantium iure non tenuit: post etiam a Romanis capta et incensa iam nulla est. et ubi dei requies in aeternum est? ubi ex fructu uentris eius in sede dei reges sunt? seruiunt enim hodie exules, patria carentes, toto in orbe dispersi. et ubi illa, quae iurata est, ueritas? ubi illud, quod non frustrandus est ueritate? et ubi filiis Dauid regni aeterni sedes sempiterna? quae electa Sion dicitur, horret ruinis, uacua incolis est: et quomodo dei requies est in saecula saeculorum? currunt tempora, et hoc uitae nostrae saeculum manet: deus ergo sine requie est?

Sed qui haec infelicis erroris opinione sic credunt, audiant, cui Dauid iuratum sit. illi nempe, de quo dictum est : posui adiutorium super potentem, exaltaui de plebe mea electum. inueni Dauid seruum meum et in oleo sancto liniui eum. manus enim mea auxiliabitur illi, et brachium meum confortabit eum. nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adiciet nocere eum. et concidam inimicos eius a facie ipsius etodientes eum in fugam conuertam. et ueritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. et ponam in mari manum eius. et in fluminibus dexteram eius. ipse inuocabitme: pater meus es tu, deus meus, et susceptor salutis meae. et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae reges [*]( 18 Ps. LXXXVIII, 20 sqq. ) [*]( 1 dignitatem RPTE dignitati V sub RPTE sibi in V 3 in aeterno est P 4 seruiunt GRPT seruiant V 5 orbe ex ore m. 2 V urbe G illa GVPT om. R 6 frustandua VP ueritatem P 10 n manet r ? manat Lips. sed rf. Bened. 11 opinionem P 18 adiutorium GPT adiatorium meum VR cf. Abh. IV, 84 et exaltaui RE de plebe mea electum GV electum de plebe mea RPTE 16 et in oleo G in oleo VR oleo PTE sancto GVRPT sancto meo E linui (?) G lini = i P 16 praecium G braccium V confortabit a VT confortauit PR (wed in R b ex u corr. m. 1) 17 in inimicos G eu ex eo ro. 3 R 20 et misericordia mea GR et misericordia PT misei ioordia V 21 cornum GR (cf. p. 682, 20 et Georges Wortf. p. 174) corna VPT 82 manum GVPT manus R 23 dexteram G dextram V inuooanit G 25 excelsUID prae VPT et excelsum prae G exct leum super RE. )

677
terrae. in aeternum seruabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. et ponam in saeculum saeculi semen eius et sedem eius sicut dies caeli. si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniustitias eorum et in uerberibus peccata eorum. misericordiam uero meam non dispargam ab eo, neque decipiam in ueritate mea, neque profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam inrita. semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar: semen eius in aeternum manebit; et sedis eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum. promissiones istae Dauid eius sunt, qui aduersus potentem adiutor electus est, cuius in mari manus est, cuius in fluminibus dextera est, qui nuncupare patrem deum audet, quia est; qui ipse primogenitus est, qui excelsus super reges terrae, cuius semen in saeculum saeculi est, cui, quae dicta sunt, non inrita sunt, cui semel sine mendacio iuratur in sancto, cuius sedis sicut sol in conspectu dei est et permanet ut luna perfecta in aeternum. ex huius igitur uentris fructu super dei sedem conlocabuntur.

Quomodo autem ex fructu simus uentris eius. audiamus [*]( 1 seruibo G 8 in saecula (om. aaeculi) R aemen VTK ae*** V sedem R aedS R *ede* V thronam PTE 5 ai iuatificationee - custodierint om. R iustificationes VPb iustitiaa Te 9 dispargam V dispergam RPT 11 mei* G meis supr. scr. P 12 inrita G V irrita RPT 13 ...dis G sedes VRPTE 14 perfecta in aeternum GPe perfecta manet in aeternum VRTb cf- Sabatier II, 179 15 uerba et testis in caelo fidelis, quae postea leguntur in E, desunt in GVRPT promissiones GPT promissionis VR eius om. G 17 patrem dft G deum patrem VRPT 19 terrae 5 T 90 dicta sunt G erunt dicta T sunt dicta RP; V haec ita praebet: in saeoulum saeculi est, cuius sedes sicut dies caeli eat, oui quae sunt dicta, non inrita sunt cui semel sine mendacio iuratur in sancto, cuius sedes sicut sol in conspectu di est cet. 21 sedis G 28 fructu GPTR* fructus VRX di aedem G sedem (aede V) dei VRPT. )

678
Hieremiam prophetam docentem: si, inquit, audistis huiusmodi, si peperit masculus. partum sexus iste non recipit; sed generatio, quae a deo est, partus instar obtinuit. audiamus et Paulum parturientem in filiis procreandis, cum dicit: filii mei, quos iterum parturio. esse autem omnes nos sibi filios ipse dominus in euangelio testatur dicens: fili, remissa sunt tibi peccata, et iterum: filioli, adhuc uobiscum sum. filii itaque ipsius sunt in sede domini conlocandi.

Et spei condicio praeponitur: si, inquit, custodierint fili tui testamentum meum et testimonia mea, q u ae docebo eos. Moyses legem scripsit, in qua testimonia dei continentur, propheta hic idem totus deuersatur in lege: et quomodo adhuc filii illius Dauid in testimoniis sunt docendi? non praesentis aetatis est sermo, sed his proprius, de quibus dictum est: confitebor tibi, domine deus, pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. sed docti et manentes in his, quae docebuntur, quid consequentur? usque in saeculum, inquit, sedebunt super sedem. tuam. et qui isti sunt, qui sedebunt? nempe de quibus dictum est: et uos sedebitis super duodecim thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. [*]( 1 Hierem. XXX, 6. 5 Gal. IV, 19. 7 Matth. IX, 2. Ioh. Xffl, 33. 16 Matth. XI, 25. 21 Matth. XIX, 28. ) [*]( 1 ieremiS <-pfaa R profetam hieremiam VPT decentem (sic) ex dioentem R inquid G itaquae V1 itaque VI RPТ 2 partum ex partus in r istae R ista PT 8 a deo PTb ab eo G VR sed cf. Acad. p. 31 7 fili — iterum add. m. 2 in marg. infer. V filioli GVR filii PT 8 filii GRPT fili V, 10 praqponitur G VRP ,.pponitur T inquit m inquid G om. PT 11 fili G V mea quae GVPT mea haec quse R 12 soribsit G V testimonia GRPT in testimonia V 13 deuersatur GT diuersatur VRPE .16 confitebor GP coinfiteor VRT dile d§ pater G V domine pater PT pater domine R 17 et terrae om. R quia U VP qui T qfli R et prudentibus GRT et prndendgtibus V om. P 18 ea G VPT ille R paruolis V cf. Abh. IV, 82 19 consequitur P usque r 00 inquid V super terram sedem V super — sedebunt om. PT 28 iatrahel V. )

679

Non neglegendum est autem id, quod superius et inferius dicitur. superius enim dictum est: ponam supersedem meam; nunc autem dicitur: sedebunt super sedem tuam. et hoc quid erit ? nempe id, quod dicitur: omnia, quae patris sunt, mea sunt. sedis patris sedis et filii est, quia: ego et pater unum sumus. aut quomodo intellegetur: ponam super sedem meam et: sedebunt super sedem tuam, nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et pater in filio et filius in patre est deitatis in utroque nec genere nec uoluntate dissidente substantia, cum paternae maiestatis gloria unigenito congenita sit? atque ob id sedem filii sedem suam pater nuncupat, quia et ex se et in gloria indemutabilis diuinitatis suae unigenitus et uerus deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine nulla diuersitas est.

Dignitas deinde eorum, qui in saeculum super sedem sessuri sunt, ostenditur ita: quoniam elegit dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam praeelegi eam. non montem scilicet Sion desertum et inutilem legit, neque ciuitatem dirutam et euersam. locis enim deus non continetur, neque omnipotens et aeterna substantia aut in desertis montium solitudinibus aut in nominibus urbium ruinis iam deformium conquiescit. sed elegit eorum requiem, de quibus dominus in euangelio ait: nemo uenit ad me, [*](4 Ioh. XVI, 15. 6 Ioh. X, 80. 26 Ioh. VI, 44. ) [*]( 1 et superius R 2 est om. R 5 sunt mea sunt om. P sedis patris G Rl aedes patris VR* sed ipsa patris P& ipsa patris T sedia et filii est GRl aedes et filii est VRII et filii sedes est PT qf. Acad. p. 69 6 aut GVPTe at Rb intellegetur G VR intellipitur PTE 8 quod GVPT om. R 10 et filius in patre GPT et in patre filius VR 11 substantia oum paterna et (cd substantia paterna & T) maiestatis gloria unigenito cognita sit PT 12 congenita ex congenito m. 1 R id om. V fili V 13 pater ex paternam m. 2 V nuncupat PTE nuncupet VR 14 contumelia P 15 communicatarum Tt communicaturfl VRPa 18 ostenditur ita RPT ita ostenditur E 22 legit RPT elegit E dirutam Rb erutam PTe 28 dfis P 24 desertis VRTE discretia P nominibus VRb om. PTe.- )

680
nisi pater, qui me misit, adducat illum. illam Sion sanctam et caelestem Hierusalem elegit, concordem scilicet fidelium coetum et sanctificatas sacramentis ecclesiae animas, io quibus tamquam rationabili et intellegenti et emundata et aeterna per resurrectionis gloriam domo rationabilis et intellegens et inpolluta et aeterna inenarrabilis diuinitatis natura requiescat. non quod ex ea, in qua est. infinitatis suae inmensitate desistat, ut humanarum mentium angustiis coartetur; sed quia per digni se habitaculi sedem, qui ubique et idem et totus et semper est, in sanctis probabilibusque requiescat. ubi nulla offensio, non demutatio, sed in saeculum saeculi, id est in aeterna tempora digna et placens habitatio sit electa.