Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

In multis nos erudiens apostolus etiam id edocet, cum omni reuerentia uerbum dei esse tractandum, dicens: qui loquitur, tamquam eloquia dei. non enim secundum sermonis nostri usum promiscuam in his esse oportet facilitatem; sed loquentibus nobis ea, quae didicimus et legimus, per sollicitudinem sermocinandi honor est reddendus auctori. et exemplum nobis caelestis doctrinae praestat humani officii consuetudo. si enim quia uerba regis interpretans et praecepta eius in aures [*]( 20 I Petr. 4, 11. ) [*]( 1 et inmortalitate ex et et inmortalitate m. 2 V gloria rb 8 iam in familiam ex in familiam m. 2 V 5 subiectione scripsi aubiectionem Vrb per aubiectionem coni. Bened. in adn. — cf. de Trin. XI, 32, Stud. 1889 p. 320 7 Busoitatis in omnibus r 13 haec ex ham m. 2 V 16 Explicit psalmus VIHI incipit psalmus XIII feliciter V Explicit de titulo psalmi noni incipit psalmus XIII. Lege feliciter r — in cod. R, qui omisso nono hunc psalmum secundo adnectit (uid. supra), post integrum ipsius psalmi textum desunl duo priora tractatus capita in multis nos erudiens — exultet Israhel. 17 insipiens ex incipiens m. 2 V 19 in multis ex in mulmtis m. 1 V etiam inde docet r 91 eloquia ex eloquiia m. 2 V 26 interpraetans V in aurem rb. )

79
populi deducens curat diligenter et caute per officii reuerentiam regis satisfacere dignitati, ut cum honore ac religione omnia et relegantur et audiantur: quanto magis conuenit dei eloquia ad cognitionem humanam retractantes dignos nos hoc officio praestare ? sumus enim quoddam sancti spiritus organum, per quod uocis uarietas et doctrinae diuersitas audienda est. uigilandum ergo et curandum est, ut nihil humile dicamus metuentes huius sententiae legem: maledictus omnis faciens opera dei neglegenter; proposito contra praemio curse et diligentiae eorum, qui cum reuerentia ac metu sanctas scripturas sibi tamquam dei uerba conmendent et cum debita dignitate ea insinuent mentibus audientium, domino dicente: et super quem aspiciam, nisi super humilem et mitem et trementem uerba mea? oportet igitur et prsedicantes existimare non hominibus se loqui, et audientes scire non hominum sibi uerba proferri, sed esse dei uoces, dei constituta, dei leges, et reuerentiam maximam utrique officio conuenire. maximi enim periculi res est, de thensauris dei, de sacramentis reconditis, de testamento aeterno aliquid aut superuacuum proferre, aut neglegentem audire. consignanda sunt omnia animis, commendanda sensibus, quia nihil est uerborum dei, quod non sit inplendum; et omne, quod dictum est, habet quandam iam efficiendi necessitatem, quia dei uerba decreta sunt.

Qui lectus est psalmus, in finem inscribitur. si omnes ita inscriberentur, nihil esset difficultatis; excluderet enim omnem generalitas quaestionem. sed cum aliam alius habeat inscriptionem, ex causis diuersis tantum necesse est diuersitates inscriptionum extitisse. duplex autem in his, qui in finem superscripti sunt, intellegentia est: aut enim ea, quae in consummatione erunt, continebunt, aut eorum, quae in toto psalmo erunt dicta, absolutionem psalmi finis inpertiet. sunt autem in psalmo omnia aspera, horrenda, pertaesa, blasphemiis plena, [*](8 Hierem. XLVIII, 10. 12 Esai. LXVI, 2. ) [*]( 5 samua ex summas m. 2 V 7 niohil et sic saepe r 10 sanctasex sanctus m. 2 V aoribturas V 17 utriuaque r 18 thesauris Vrb 20 negligenter rb fort. recte omnia animis ex omnia enl animis m. 2 V 24 in fine V 26 alius aliam rb insoribtionem V 28 in fine Vr cf. Ps. LI, cap. 1 32 blasfemiis V. )

80
repleta sceleribus, querimoniis grauia. non est confessio in deum, non laetitia in gaudiis, non in choris canticum; sed accusatio in profanos, sed querella in contumaces, sed dolor in adflictos. ait enim: dixit insipiens in corde suo: non est deus. corrupti sunt et abominabiles facti sunt in uoluntatibus suis; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum, et reliqua. sequitur in fine: quis dabit ex Sion salutare Israhel? dum auertit dominus captiuitatem plebis suae, lsetetur Iacob, et exultet Israhel.

Ut enim qui pestilentem urbem ingressus omnes omnino inhabitantes morbo dissolutos et febribus sestuantes et diuerso aegritudinum genere confectos contemplatus sit et nullum illic medicum inueniens ingemescat et nihil auxilii, nihil remedii adesse tantis malis doleat et desseuire magis membrorum pestem cotidie sentiat sciatque medicum in longinquo positum mederi posse, si adesset, — quod solum superest — dolore desperationis exclamet, dicens: quis est qui eum praesentem efficeret et salutare eius adferret?, omnem scilicet sollicitudinem ad nota conuertens: pari modo spiritus sanctus contuens errorem generis humani, contuens mala saeculi huius ingrauescentia et morbum inmedicabili morte grassantem, ubi deus negatur a stulto, ubi abominandis uoluptatum fallaciis corrupti sint cuncti, ubi nullus bonum uolens sit, ubi eorum guttura innocentium sint sepulchra, ubi lingua usi sint in officium fraudulentise, ubi x uenenum aspidum labiis eorum uerbisque suffusum sit, ubi os amaritudine et maledictione sit plenum, ubi uelox pedum eorum [*]( 1 aceleribua ex scaeleribus m. 2 V quaerimoniis V 8 in prophanoa r quaerella V querela r 7 reliqua ex reliquam m. 1 V sequitur ex sedquitur tn. 2 V 8 ex Syon r Istrahel V dum auerterit rb 11 qui R quis V om. r ai quis coni. Bened. 14 ingemiscat rb 15 deseru≡ιr≡e corr. m. 2 V deseuire r * magis sup, lin. a m. 2 V 17 quod solum potest doloru deaperatione R 19 et supr. scr. m. 3 R adferre V 90 tt 21 cernens b 28 sint ex sunt m. 2 V sunt rb cuncti sup. lin. m. 2 V 25 sepulchra Rr (et alibi V) aepulcra h. 1. V lingu = si sint (in ras. fuit a) m. 1 V linguosi aint r 26 aspidum om. R uf s≡nf≡ fusum V 27 et maledictione (litt. lediotio in ras.) R om. Vr. )

81
ad effundendum sanguinem cursus sit, et per , non agnoscentibus uiam pacis, in omnibus hsec eorum uiis infelicitas ingrauescat, ubi in deum nulla reuerentia est, ubi deuastatio plebis dei persecutoribus tamquam cibus panis sit, et innocentium mortes, damna, supplicia fiat satietas iniquorum, ubi deus non inuocatur, et trepidatur in nullis, creaturam in idolis omisso creatore reuerentibus, ubi deus in generatione iusta desperatur habitare, et consilium inopis confunditur, et spes patientise eius inluditur: his igitur ita grassantibus malis et toto orbe dominantibus conscius spiritus sanctus eius, qui solus opem ferre possit, exclamat: quis dabit ex Sion salutare Israhel? non enim Moyses dederat, non Elias, non Esaias, non prophetse; omnia legis opera aduersus tantam morborum pestem infirmabantur. opus erat medico, qui una atque eadem auxilii sui ope uniuersa curaret et tot ac uarios in toto orbe languores non arte, non opere, — quia quando opus et ars singulis adhibita profuisset? — sed uerbi potestate sanaret. hunc requirit spiritus, hunc exspectat, ad cuius aduentum febris quiesceret, csecitas desineret, paralysis non esset, mors non occuparet: hunc exspectat, hunc proclamat, hunc orat: quis dabit ex Sion salutare Israhel? sed in singulis uerbis singulae uirtutes sunt explicandae.

Sion quae sit, apostolus docet, cum dicit: accedamus ad Sion montem etad sanctam ciuitatem Hierusalem; omnes enim currimus adprehendere, in quo sumus adprehensi a Christo, id est, inueniri in eius corpore, quod ex nobis ipse prsesumpsit, in quo ante constitutionem mundi a patre sumus electi, in quo reconciliati ex inimicis et adquisiti sumus ex perditis, in quo apostolus cum damno uniuersorum [*]( 22 Hebr. XII, 23. 24 Philipp. III, 12. ) [*]( 1 effundedum ex efundedam m. 2 V 4 plebis eorum dei r 5 dampna Rr 6 omiaao ex omnisso V 7 do creatore Vr reverentibna scripri reuerentea RVrE 9 crassantibos V 11 posset Vr 12 eseias V enyas r 14 adque Vr 16 uarias V orbe ex urbe m. 2 V 16 rp faisset (p supr. scr. m. I) R 17 potestate ex potestates V sanare r expectat R 18 paralyticus V paralities (paraliticus 1) r 18 et ad Fr cf. Sabatier III, 930 adn. ad Rb 94 adpraehendere VR adpraehensi sumus Rb 26 praesumpsit (prae in rax.) R ante ex te m. 2 V 28 et perditis ex et peruitis V. ) [*]( XXII. Hilar. Ytet. para I. ) [*]( 6 )

82
optat inueniri dicens: et omnia arbitror stercora. ut Christum lucrifaciam et inueniar in illo. ergo, quia non nisi ex adsumptione carnis nostrse hi morbi essent nostri corporis auferendi, et ex adsumptione carnis salus nostra omms in deo est, idcirco ita ait: quis dabit ex Sion salutare Israel ?