Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed horum plane iam deus non recordatur: et cur non recordetur, in sequenti uersu propheta demonstrat dicens: quia apud te propitiatio est. est enim unigenitus dei filius, deus uerbum, redemptio nostra, pax nostra, in cuius sanguine reconciliati deo sumus. hic est, qui uenit tollere peccata mundi. qui cruci suae chirographum legis adfigens edictum damnationis ueteris deleuit. siue igitur ad patrem, siue ad filium oratio prophetae esse existimabitur — unum enim ambo sunt, et qui uidit filium, uidit et patrem, quia pater in filio et filius in patre est; ex similitudine gloriae alter in altero gloriosus est: gloriosus filius, quia dignus consortio patris sit, gloriosus pater. [*]( 16 cf. Coloss. II, 14. ) [*]( 9 perit VR periit PTE legis iudicabitur peccatum om. V 8 autem VPT om. R 4 gentilium VRE gentifi PT iam ex oam m. I R 6 peccata autem in lege non pereunt sed iudicanda eunt Re legis autem peccata iudicanda sunt VPTb 6 sint ex sunt R sint T sunt VPE tamen in lege peccata sunt RPTE om. T' 7 ergo si RPTE om. V iniquitatum VR iniquitatem P iniquitates T furta falsa testimonia caedes T forta falsa caedes RP furta = =s =- = == caedes V furta caedes falsa testimonia E 8 peiuria PT 9 quaeque R quae VPT 11 iam deus non recordatur et cur non recordetur (recordatur V) VPTE iam quod deus non recordetur R 18 aput V 14 deus uerbum RT dfli uerbfl P pax nostra PTE om. R 16 cruci suae VRe cruci PTb cbirografum r n oirografum R cyrographum T adfigens VRP affiges T 19 quia pater in filio et filius in patre est PTE, in V quoque uerba in patre est etiam nunc legi possunt, om. R 20 in altero gloriosus eat, gloriosus filius E in altero gloriosus, gloriosus filius PT in altero est gloriosus filius R ««altero gloriosus filius V. )

655
digni consortio suo filii pater — recte, ad quem uoles, propheta dixisse credetur: quoniam apud te propitiatio est: quia in patre secundum similitudinem gloriae filius est, et filius ipse pro peccatis nostris et propitiatio et redemptio et deprecatio est, iniquitatum nostrarum, quia ipse earum propitiatio sit, non recordans.

Scit autem propheta ingentis periculi rem esse, inique, id est sine lege peccare, quia peccati sine lege perditio est, peccati autem in lege iudicium est. et idcirco ait: propter legem tuam sustinui te, domine. lex autem sancta et spiritalis est, et in ea uerba uitae sunt, et legis finis Christus est; et hoc sequenti uersu ostenditur. ait enim: sustinuit anima mea in uerbum tuum. corporalia quidem legis officia propheta exsequitur, scilicet sacrificiorum et holocaustomatum et neomeniarum et sabbatorum, quae omnia umbra sunt futurorum: sed anima eius sustinuit in uerbum dei. propter legem ipse sustinet, id est, ut dixi, corporaliter officia legis gerit. in uerbum autem dei anima sua sustinet: scilicet filii dei aduentum, qui et uerbum dei et deus uerbum est, spiritali( fide expectat. qualiter autem expectet, demonstrat dicens: sperauit anima mea in domino a custodia matutinausque in noctem. recordemur euangelicae conparationis tenorem et meminerimus quosdam operarios uineae omnem [*]( suo 1 1 digni consortio filio pater recte adque uolens profeta V digni consortio eui (i in ras.) filii pater recte ad quem uolens propheta R digno consortio suo filio ad quS (ad qu3 in ras. P) pater recte uolens per prophetam PT 2 cradetur V Rl creditur Rj PT quoniam Ve qm R quia PTb aput V 3 quia in patre (patrem P) RPT om. V 5 eorum VRP cf. praef. 7 autem RPT add. m. 2 V 8 peooare quia peccati sine lege om. V peccati Ra peocato PTt 9 peccati R peccato PTE per pecoatori peccato V 12 hoc ex co P 14 profeta G V holocautomatum V holochaustomatum T 15 neomeniarum T numeniarum V neomeniarum ex neomeniorum R neomenioru (eo in ras.) P 16 in uerbis R 18 in uerbo R uerba anima sua — qui et uerbum dei, quae in VT extant, om. G, R, in ras. add. m. 1 P ' 19 et deus uerbum est VT et P in ras. quia et deus uerbum est G?R spiritalis V 91 in domino R in m dõ V in dominum PTE 23 tenorem GRPT ex timorem corr. m. 2 V meminerim V. )

656
diem in labore transigere. a custodia matutina usque in noctem propheta sperat: nullum . tempus habet uacuum, totius diei indefessus operarius est.

Sed quid tandem erit spei? non omnium uita diem suam in spe domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae. sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et uidetur propheta, qui a custodia matutina usque in noctem sperauit, spem nobis euangelicae mercedis abscindere. non abscindit plane. ait enim: speret Israhel in domino. sine praefinitione temporis spei adhortatio est. ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem sperauit. sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae undecimae horae operarii consequentur. ita enim ait: speret Israhel in domino: quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eorum. bonus est, in quem speratur; et sperandum in eo est, quia misericordia est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redimet ab iniquitatibus suis uniuersos. hora undecima est, conclusa sunt diei tempora: curramus omnes, festinemus, ne nox adsit, ne hora praetereat. senes sumus, nox mortis insistit: ne ad undecimam saltem uitae nostrae horam [*]( 1 in labore RPT in laborem V labore G cf. lin. 5 (ubi etiam G in spe) 4 erit spei GVPT spei erit R omnium uita GVR omni uita P omnis ita E ei qui 5 oflii uita (ei qui supr. tcr.) T 6 suam G VR suum IT E exigit GTb ezi - git P1 exi = get P* exegit VR 8 abscindere GPE abscidere RT abscindit GE abscidit VRPT lectionene G hoc quoque loco seruaui, sed probabiliter abscidere ... abscidit pnxeferen- ai dum est, cj: Acad. p. 40 9 israhel G istrahel V israel RPT praefitione G 10 est GRPT om. V 11 ad GVRT om. P 12 operis GRPT opere V 18 enim GVPT om. R 14 aput G 15 misericordia et GRPT misericordia est et V apud eum RPT apud dfii G V sed qf. Acad. p. 31 18 misericordia e*t G misericors est VRPT aput eu V apud eam RPT apud dm G 19 redimet GVRe redimit T redemit Pb ab iniquitatibus G VPTe ab omnibus iniquitatibus Rb 21 ne hora praetereat GR ne opa praereat 7' ne opera praetereant (ant inrtts.) P 29 ne Gt nec RPTab saltem VPTE psaltim R om. Gtf de ne — saltem = ne — quidem cf. Draeger Synt. II, 77 et quae dixi Stud. 1889 p. 323. )

657
procedimus? beatus quidem, qui a mane usque in noctem laborans pactum denarium tamquam debitum postulat; sed, quia bonus est dominus, quia misericors est, speremus in eum, ut, undecimae licet hone operarii, diurni laboris denarium consequamur per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei.

Breuis psalmus est et distinctione magis quam tractatu explicandus, ad humilitatem nos et mansuetudinem docens. et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractauimus, otiosum est eadem repetere. certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem, cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret dicens: domine, non est exaltatum cor meum. optimum enim sacrificium deo cor contribulatum. non ergo cor secundis rebus efferendum est, sed dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum.

Neque elati sunt oculi mei. alia istud proprietate grsecitas elocuta est dicens: ovdl έμετωρισϑησαv 01 όϕϑαλμοι poo, id est non ex alio in aliud elati sunt. eleuandi autem oculi secundum dicta prophetae sunt : eleuate oculos uestros et uidete, quis ostendit haec omnia. et dominus [*](16 cf. Pe. L, 19. 20 Esai. XL, 26. ) [*]( 1 procedimus GRPTb praecedimus Y procederemus e quidem GRPTE om. V usque in GYe usque ad RPTb 2 postulat GVRT e postulans P 3 misericor G misaericos ('fie) R Explicit psals CXXVIIII incipit psals CXXX G Explic»* = 缭 = CXXVIIII incipit psalmus CXXX V Finit psil. CXXVmi incipit CXXX R Esp psalmus CXXC3HI (sic) incipit psalmus CXXX P Expl. de CXXIX incip de CXXX T 14 pro om. V 15 commemoret VT onmemoret P commemorat R 18 humilitate GVRT utilitate P 19 istut V 20 ΟΥΔΣΣΜΣΤΣѠΡθΗCΑΝΟΙΟΦθΑΑ- MOIMOY V OTAe eMeTewplCO HCAN 010 <l>OAMOIO MOY R OT AEEMTEWPIGEHCAIO <l>SA AXXOT MOT P (in T . cetera recte praeter εεΤεѠPHCθΗCλΝ, supr. scr. emerete oristisan i opthalmi — in G h. 1. nihil legi potest, nisi hesan*** h ptal, quae syllabae in ipso textu litt. latin. exaratae sunc) 21 aliut V delati G 22 oculi- GVPT om. R dicta GPE dictum VRT. ) [*]( XXII. Bilar. Pict. pars I. ) [*]( 42 )

658
in euangelio ait: eleuate oculos uestros et conspicite regiones, quia albae sunt ad messem. eleuandi ergo sunt oculi; sed non rursum in aliud eleuandi, ut semel in id quod elati sunt perseuerent.

Dehinc sequitur: neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. magni periculi res est si in modicis ambulamus et si non in mirabilibus demoramur. magna eloquia dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam. bonum opus de se propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? sed cum addidit: super me, in his non ambulat, quse in hominibus mirabilia et magna creduntur. Dauid enim, et propheta et rex, erat humilis antea et abiectus neque conuiuio patris sui dignus; sed deo conplacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam. non insolescit in regno, non odiis commouetur: persequentes se amat. inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit. imperator contemnitur, pater laeditur, propheta uexatur: ultionem non ut propheta orat, uindictam non ut pater sumit. contumeliam non ut imperator exsequitur. in his ergo, quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat.

Sed uideamus, quse secuntur. sinon humiliter sentiebam, sed exaltaui animam meam. quae prophetae ista diuersitas est? non exaltat cor: exaltat animam. non in magnis et mirabilibus super se ambulat: sed non humiliter sentit. excelsus animo est: et corde summissus est. humilis in suis est: sed non humilis in sensu est. sensus enim eius in caelum est, anima eius est in excelsis. cor autem, ex quo [*]( 1 Ioh. IV, 36. 97 Matth. XV, 19. ) [*]( 3 fort. ut semel in quod cf. Addenda 4 perseuerent VRPT om. Gf 8 in mirabilibuB G VP (P in supr. addJ, mirabilibus RT 7 demoramnr VR demoremur G demorabimur T demorabit' P 11 his ez is P in hominibua G homini e hominum VRPTb mirabilia et magna GVPTb magna et mirabilia Re 12 erat VR est PT 14 adspiratus est in GVR aspiratus in T adspiratu in P 15 persequentes se Ge peneq. tee et perseq. tis V persequentem se RPTb 16 onorat Pl 18 ut propheta orat uindictam non om. V .21 secuntur R sequuntur VPT 98 non in magnis VPT sed non in magnis R 515 summissua est VfR submissas PTE 26 enim RE om. VPT 97 in caelum est RP in caelum est est V in caelo est TE cor VRPe corde Tb. )

659
secundum euangelium exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemise, humile est, suaui illo mansuetudinis iugo subditum est. tenendus ergo - humilitatis et altitudinis modus est, ut corde humiles, sensu uero et anima simus excelsi.

Dehinc sequitur: sicut ablactatum super matrem suam, ita retribues in animam meam. ablactato Isaac accepimus Abraham fecisse cenam, quod ablactatus iam puerili aetati proximus cibum excederet excederet. apostolus omnes rudes fidei et infantilis adhuc in dei rebus scientiae lacte potat. ergo profectus maximus est, iam lacte non indigere. ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham etiam conuiuii laetitia. testatus est, et apostolus carnalibus et paruulis in Christo panem negat. propheta itaque orat, quia non exaltauerit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulauerit, quia non humilia senserit, sed exaltauerit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae eius: scilicet ut perfecti et caelestis et uiuentis panis retributione sit dignus, quia per superiora, quae commemorauit, opera cibum iam lactis excesserit.

Sed neque sibi tantum hunc uiuum e caelis panem precatur, uniuersos autem ad huius spem adhortatur dicens: speret Israhel in domino ex hocet usque in saeculum saeculi. spem nostram nullo fine temporum claudit, in inmensum expectationis nostrae fidem tendit. in saeculum saeculi [*](] malae RPT moltae V 6micidia V 8 blasfexniae VR humile VR* homilis PTab illo VRPe (cf. Neue Formenl. 11, 210, Georges WortJ. 334) illi Tb 4 subditũ Re subditus PTV2b (in Vsnbditus — ergo add. m. 2) 6ablactatum RPE ablactatfls T ablatum V super om. V 7 ita VPT aic RE: isac V 8 cenam V caenam R puerili aetati RTe puerili aetate VPa 9 proximus VRT ex proximfl corr. P apoatolna VRe et apostolus PTb rudes RPe rudis VTb 10 infantilia VRPTb infantiles e lactae R 14 panS in matg. add. P 17' animae VPTE anima R 18 scilicet. ut Re scilicet VPTb 20 lactia excesaerint V lactis ex lactia n excesserit P 21 post praecatur (sic) in V uerba panem uinum (corr tIl. 1) sunt repetita 99 autem RE om. VPT fort. recte huius VRPT eius E 28 istrahel V dflo add. m. 2 V ex hoc et VRPT (sed in R post hoc spat. 3-4 litt. uacuum) ex hoc nunc et E 24 saeculi om. R 24 in ante inmensum supr. scr. P in sctm saeculfl acti P. ) [*]( 42* )

660
sperandum est: per spem praesentis saeculi spem futuri aeculi consequentes in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula sa'culorum. amen.

Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius. sicut iurauit domino, uotum uouit deo Iacob.

Omnes quidem anteriores psalmi graduum in profectum nos spei celsioris extollunt et per doctrinam fidei, spei, confessionis, humilitatis, orationis in sublime gradibus suis prouehunt. sed hic praecipue psalmus nos ad cognitionem filii dei edocet et sacramento adsumptse ab eo carnis instituit. coepit enim ita: memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius eius. audent Iudaei aduentum domini nostri, quo corpore salutem humano generi reddidit, abnegantes hunc psalmum ad Dauid referre, ut in passione domini impii, ita et in prophetiae scientia inperiti; legentes et non intellegentes, habentes et nescientes, uenerantes et non ob“dientes. qua enim religionis simulatione prophetarum libros uenerentur, multis cognitum est. contrectare legentes manu non audent. linteo substernunt, ad fidem sacramenti testes eos adhibent: et hoc eo proficit, ut maiore inreligiositatis crimine eorum, quibus tantus honos debetur, dicta aut contemnant aut dissimulent aut nesciant. hoc eo dictum est, quia, cum in prophetis longe postea, quam Dauid corpore excesserat, scriptum habeant in 26 Hieremiaita: in illa die, dicit dominus, contribulabo [*]( 25 Hierem. XXX, 8 sq. ) [*]( 1 per spem VRPT quia per spem E apem futuri saeculi VR futuri saeculi spem IVV 2 consequentes RPT conaequentis V consequemnr E U ihm xjio V Explicit psalmus CXXX incipit psalmus CXXI (lie) V Finit psalmus CXXX incipit CXXXI R Explioit tract psalmi CXXX incipit tract psalmi CXXXI P Expl. de CXXX incip. de CXXXI T 9 hamilitatis orationis R humilitatis operationis PTE om. V in Bublimae R in sublimen V 10 praecipuae R fili dei (sic) docet V 18 nri in rcu. R 14 reddit P 16 sciStiam periti V 17 habentesoboedientes om. PT uenerantes — oboedientes om. V 19 cStraotare V aud ent P 20 lintea T substnunt (bs in rcu.) P eos om. VPT 21 t pfecit T 28 onos ex onus R autem cStemnat V1 24 excesserat ex excesserit T 25 hieremia VT ieremia RP. )

661
iugum a ceruice eorum et uincula eorum disrumpam, et non operabuntur ipsi adhuc aliis, operabuntur domino deo suo, et Dauid regem ipsorum suscitabo illis; et rursum: suscitabo illis Dauid regem, orientem, iustum, et regnabit rex et intellegetet faciet iustitiamet iudicium super terram: in diebus eius saluabitur ludas, et Israhel commorabitur fidens; item in Esaia: et excitabo super eos pastorem unum altum, pascet eos seruus meus Dauid: et erit his pastor, et ego ero iliis in deum, et Dauid princeps in medio eorum; ego dominus locutus sum et disponam ad Dauid testamentum pacis, nolunt credere, quod docentur, neque his fidem habent, quibus deberi uenerationem confitentur. et religiosi quomodo erunt auctoritatem abnegantes religioni?

Dauid cum patribus quiescebat, ipse testamentum datae per Moysen legis cognouerat; tanto postea deus per prophetas locutus est Dauid excitandum, pastorem, regem, orientem, iustum, in cuius diebus salus Israhel sit, ad quem deus testamentum pacis disponet. ergo est Dauid non hic Iessae filius, psalmorum ex parte conscriptor, sed Dauid ob custodiam gregis sui pastor: pastor enim bonus pro ouibus suis animam ponit, ob aeterni regni gloriam rex, cui dictum est: Rabbi, tu es rex Israhel, ob iudicium iustus: pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ob lumen mundi oriens: est enim lux uera, quae [*]( 4 Hierem. XXIII, 6 sq. 8 Ezech. XXXIV, 23 sq., cf. Esai. XL, 11. 22 Ioh. X, 11. 24 Ioh. I, 49. Ibid. V, 22. 26 Ibid. I, 9. ) [*]( 2 ipgi in ras. P aliis, operabuntur V (cf. Sabatier 11, 696 adn.) alii. diis et operabuntur RPTE 5 regim V1 regnabit ex regnauit P et ante intelleget om. V 7 istrahel V 8 isaia ?' de Esaia Jt. I. cum Ezechif.le cortfuso cf. adn. Bened. 9 altum et pascet RP 11 dominus & locutus sum R 14 deberi uenerationS VR det>i uenerationS T debreui ueneratione 7* 16 datae om. V 17 postea ex posea m. 2 V ds supr. scr. P per profetas ex profetas m. 2 V p. profetas P 19 istrael V 20 disponet R disponit VPT iessae V cf. Abh. IV, 80 iesse RPT 24 ob iudioium dei iustus e 26 0 lumen P est enim V cf. Sabatier 111, 387 adn. orat enim RPTE. )

662
lucificat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ob filii dignitatem testamenti pacis heres: omnia enim mihi data sunt in caelo et in terra et: pacem meam relinquo uobis. confiteantur ergo necesse est Iudaei, longe post Dauid tempora esse haec praedicata. est autem Dauid iste, qui nomen parentis secundum originem carnis accepit: nomen sumens eius, cuius ex genere sumebat et corpus. omnia autem, quae psalmo continentur, et a gestis prophetae Dauid et a natura humanae infirmitatis et ab aetatis temporibus diuersa sunt. et quia ei non res, non condicio, non tempus aptatur. et in eum Dauid, quem postea deus per prophetas pollicitus est, conueniunt, non est ambiguum, quin etiam hic, qui propheta egregius et magnus est, de eo Dauid, qui postea extitit. dei spiritu, prophetae officio sit locutus.