Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed neque praetereuntes dicent: benedictio domini super uos. et qui sunt praetereuntes nisi qui tamquam peregrinantes corporalis uitae saeculum transeunt, non manentes in his, quae nulla sunt, sed ad aeterna tendentes; neque his, quae conspectui subiacent, inmorantes, sed ad inuisibilia pergentes? , ut autem penitus, qui sint transeuntes, intellegamus, audiamus Moysen loquentem tum, cum in rubo ignem conspexit sine damno rubi, in quo conflagrabat., ardentem. ait enim: transibo et uidebo uisionem hanc. quid est istud: transibo? nulla eum locorum interualla discreuerant, eodem in loco et loquitur et uidet; quid ergo transit? transit plane carnales corporalesque curas: et soceri sui oues pascens in caelestem cognitionem relictis terrenis operibus excedit. uerum et ipse pertransit, qui in superiore psalmo ait: uidi inpium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani: et transiui, et ecce non erat. quem admiratus in saeculi rebus est, quem in corporeis operibus manens excelsum elatumque conspexit, hunc transiens, id est peregrinus saeculo factus et in caelestem ac spiritalem cognitionem de terrenis et caducis rebus excedens, hunc in nihilum habuit et iam non esse dixit et mortuum deputauit. negant ergo aedificiorum faeno praetereuntes dei benedictionem, fructibus aridis et caducis scientes gratiam diuini muneris denegandam. [*]( 10 Exod. III, 8. 16 PB. XXXVI, 35 sq. ) [*]( 1 metentes P 2 replebit GVPT repleuit R 4 tamquam Re et G2 (ut spatium uerborum, quae inter praetereuntes et peregrinantes legi iam non possunt, indicare uidetur) om. VPTb 5 uitae GVRP uiae T transeunte V 7 ad GRPT ex ad huius corr. m. 2 V pergentes tiVlT peregrinantes R 8 paenitus VR aint VR sunt PT 10 conflagrat R 12 discrepauerant V looo loquitur et uidet et V 13 transit potter. I. om. V planae R carnales corporalesque G corporales carnalesque VRPT 15 excaedit R qui in RPT quin G om. V 16 super altata PTV* 17 super cedros G sicut cedros (caedros VR) VRPT 19 operibus GVPT rebus R excelaum ||||| um elatumque G 20 transsiens r peregrinus peregrinus (poster. loco eras.) R 22 in nihilum GIlt nihilum VPTb dixit GRPT duxit V 28 deputauit GRPT deputabit r 24 scientia P. )

647

Sed prophetae uota dura atque aspera esse credentur; totus enim eius sermo tamquam optantis fuit, cum ait: fiant sicut fsenum aedificiorum. sed absit istud, ut propheta precatus esse credatur. ex prophetali autem scientia hac locutus est, et cognitionis fuit sermo iste, non uoti: simul ut peccatoribus terror ingrueret inanitatem fructuum suorum aedificiorum cognituris.

Porro autem uotorum suorum ostendit adfectum dicens: benedicamus uos in nomine domini. prompta benedictio est his, qui serebant aedificiorum fsenum, si serere incipiant, quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat. aridis ergo operibus emortuos fructus suos in faeno aedificiorum propheta monstrauit benedictiones negando: uota autem sua erga paenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit benedictiones rursum, quas negauit, optando. seramus ergo utiliter et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus, ut benedictionum dei participes simus in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

De profundis clamaui ad te, domine: domine, exaudi uocem meam.

Inter multa praeclara, quae ad Romanos apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate ludaeorum locutus esset et multa super iudiciis dei decretisque tnictasset, ait: o profun- 26 dum diuitiarum sapientiae et sapientiae dei, quam [*]( 25 Rom. XI, 38 sq. ) [*]( 1 sed profetae uota dura atque (adque OV) aspera GVPT sed propheta dura atque aspera dicta R 2 eius VRPT omnia G optantis GRFT optidus V 4 precatus VT praecatus RG(f) imprecatus P ex prophetali GR prophetali PT 5 istae R uoti GVRT uti P 7 aresoentium GRPT arigcentium V 9 benedicamus GVR benedioam PT 10 his qui G si hii qui R ai iis qui a si hi qui VPT si serere G serere YRE-ferre PT 11 manipulis G 15 rursum GRPT rursus V 16 ac ex hac R 17 sumus G 19 amen GRPT om. V Explicit paalm. CXXVIII incipit psalm. CXXVim G V Finit psSl CXXVIII incipit CXXVllll R Explic psalffi CXXVIII inept traSt psSIm CXXViniPExpl. de CXXVIII inoip. de CXXVIIII T 21 de profunda h. t. V sed cf. p. 649, .5 26 multa super G VR multa de PTE 26 sapientiae G VPT & sapientiae R. )

648
sunt inexcrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini aut quis consiliarius eius fuit? aut quis ante dedit ei et retribuetur illi? quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi claritas in saecula saeculorum. humanae infirmitatis religiosa confessio est, ex deo hoc solum nosse, quod deus est. ceterum secreta illa et profunda inperspicabilis iudicii decreta mens terrena non penetrat. inuestigare quidem ea perscrutarique pium est. sed inexcrutabilia ea esse et inuestigabilia confitenda sunt: quorum est alterum religiosae uoluntatis, alterum inperspicabilis naturae. quis enim causas naturasque caeli et huius et superioris et ceterorum sciet? quis angelorum et potestatum et dominatuum et thronorum et principatuum officia rationesque perceperit? quis Cherubim et Seraphim perpetuas uoces aeternasque intelleget? quis laudantes deum super caelum aquas cognoscet? quis solis, lunae et astrorum lumina conperta esse sibi gloriabitur? quis hanc inanis nobis, ut falso putamus. aeris plenitudinem metietur? iam uero quis aut dispositionem orbis terrarum aut elementorum uirtutes aut temporum mutationes aut fluminum cursus aut maris fines aut oceani uicissitudines aut uentorum flatus aut naturas animalium aut iras bestiarum aut genera arborum aut uirtutes radicum et origines animarum et incrementa corporum et infantium mortes et senum uitas et labores saeculi et sanctorum gloriosas calamitates et inreligiosorum infelices beatitudines et legis et [*]( 1 inexcrutabilia GVT inexscrutabilia R inscrntabilia PE 3 consiliarias eius G VR ei consiliarius PT 5 in ipso GJIPT i ipso ex i ipsum corr. m. 2 V post sunt uoces et in iteratas del. m. 2 V 9 quidem eam V inexcrntabilia VT inllRorutabilia P inscrutabilia 11 (G 1. I. et in setj. deest) 18 sciet BPTE scilicet V 14 et thronorum PT et honorum R et thronuum V principatum VR 15 percaeperit R peroipiet T pcipit P Cerubin V serafim R serafin V 16 deum om. V dfim T 17 solis om. V esse sibi VR sibi esse PT 18 ut falso putamus Re ut putamus VPT 19 plenitudine ex plenitudo m. 2 r quis om. VRP s'lpr. add. T 20 aelementorum R 21 aut maris finis V aut oceani PTE & oceani R aut maris fi oceani V uicissitadinis r 29 aut iras Re aut rabies PTb 28 genera ^ (eras. s) T* 25 uitas R uitam VPTE 26 beatitudinem V1. )
649
prophetarum et euangeliorum et apostolorum arcano caelesti libros consecratos plenae cognitionis scientia consequetur?

In his igitur omnibus haerens ac detentus propheta ex interno cordis sui secreto secundum apostoli uocem et ipse proclamat dicens: de profundis clamaui ad te, domine. pone illum secundum apostolum in profundo diuitiarum dei inperscrutabilium et inuestigabilium demorantem, statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem secundum eam domini, quse in anteriore psalmo est, uocem: ueni in profundum maris, et tempestas demersit me, existima illum non labiis, sed secreto, ut iussum est, cordis orare: apta aut ignorationi aut passioni aut orationi uox ista dicentis est: de profundis clamaui ad te, domine, dum aut nescit aut patitur aut precatur. et quia de profundis clamat, confidenter ait: domine exaudi uocem meam, fiant aures tuae intendentes in uocem orationis meae.

Sed quaerendum est, an idipsum sit exaudi uocem meam et fiant aures tuse intendentes in uocem orationis meae. de profundis enim orat et profundum est, quidquid orat. ac primum intellegendum est deum incorporalem esse neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. legimus enim in euangelio: quoniam deus spiritus est, inuisibilis scilicet et inmensa atque intra se manens et aeterna natura. scriptum quoque est: quoniam spiritus carnem et ossa non habet. ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia dei non eget. deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus uidet, totus efficit, totus incedit. et hoc ex scripturis docemur, cum dicitur: ego sum deus adpropians, [*](9 Ps. LXVIII, 3. 23 Ioh. IV, 24. 26 Luc. XXIV, 39. 30 Hierem. XXIII, 23. ) [*]( 1 arcbano RPT 8 ac ex hao R 4 et VPT om. R 5 proclamat VR clamat PTE 8 calamitatem V1 aestu praecantem R aestum praecantem V 9 anteriori V 10 profunda ex funda V profundo R 14 clamat ex clamaaut V 16 indentes TT1 in uocem VRE (et T in marg.) in precem (praecem P1) PT 20 est ex oest m. 1 V om. R 25 scribtum V 26 bis ex is P 28 et ante ubique supr. scr. T. )

650
et non de longe, et rursum: quoniam in ipso et uiuimus et mouemur et sumus. uirtus ergo dei, quse aequalis et indiscreta est, officiorum ac membrorum habet nomina, ut uirtus. qua uidet, oculi sint; uirtus, qua audit, aures sint; uirtus, qua efficit, manus sint; uirtus, qua adest, pedes sint, officiorum diuersitates uirtutis huius potestate peragente. deus ergo ubique est et ubicumque adest, audit, uidet, efficit; sed orandus a nobis est, ut secundum precem nostram adsit, audiat uideat, efficiat. naturae suae est, ut andiat; «ed fidei nostrae est, ut precemur audiri. audit conuiciantes, audit maledicentes, audit etiam intra secreta cordis loquentes; sed fides officium suum exsequitur, ut dei auditionem roget, ut, qui per naturam suam audit, per orantis precem dignetur audire.

Quod si qui forte corporeum deum et conformabilem et membris diuersum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit, quod dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est, et inferiorem hanc materiam ad efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris aptatam. ergo quisquis ita uolet credere, ut corporalis deus sit, quia ad imaginem eius homo factus est, conpositum esse deum statuet, ex potiore scilicet inferioreque natura, quia de talibus homo constat. quidquid autem conpositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia conpositio habet initium, quo conparatur, ut maneat. sed [*]( 1 Act. ap. XVII, 28. 16 Gen. I, 26. ) [*]( 1 et uiuimus VRe uiuimus PTb 2 aequalis RPTE aequabilis V 4 audit ex audet m. 2 V 6 uirtus huius V 7 ubique est et abj. cumque adest R cf. p. 651, 4 ubique est et ubique adest PTE ubiqae adest V 10 praecemur V praecaemur R cõuiciantis V1 maledicentis V1 11 fides add. m. 2 V 12 ezsequitur RPT exsequetur r a 18 institutionem RPT institutiones . V 19 quarum R qrQ T quorum P e 20 materiam VRP materiam T ad R in PTE 21 aptatam ex aptalam R 22 ut corporis V 24 inferioreque VRTe inferiorique Pb 26 quo conparatur (S paratur P) ut RP quo corporatur (c***oratur n 0 ut Vrb quo cQponatur ut e cSparatoril q T quo corporatum coni. Bened. in adn. )

651
haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per caelestis naturae ignorationem intra has opinionis angustias uitio ingenii degeneris coartatur.

Deus autem, qui semper et in omnibus manens ubicumque idem et nusquam ipse non totus est, cum pulcherrimum opus perfecto iam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura caelestique conposuit, anima uidelicet et corpore. et prius quidem animam diuino illo et inconprehensibili nobis uirtutis suae opere constituit. non enim, cum ad imaginem dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem dei homo erat factus, puluerem sumptum formatumque corpus, dehinc rursum in animam uiuentem per inspirationem dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque caelestem quodam inspirationis foedere copulatam.

Scit se beatus apostolus Paulus per interiorem et exteriorem hominem dissidere. per interiorem quidem hominem delectatur lege, per exteriorem uero hoc, quod non uult, agit: cum interior homo spiritus opera desiderat, exterior uoluptates corporis concupiscit. ergo ad imaginem dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, mouens, citus, incorporeus subtilis, aeternus. quantum in se est, speciem naturae principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumuolat et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in caelos euolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam, [*](11 Gen. II, 7. 16 cf. Rom. VII, 22. ) [*]( 1 deleramenta VP 8 cohartatur V 4 qui addidi cf. p. 649, 28 deus autem, qui cet. ubicumque RPTb ubique Ve 5 nuequam ipse non totus est VR ipse nusquam non totus 3 T nusquam ipse non totus e ipse nusquam non totus Pb cum VRPTb cumq; e. 6 inchoaret VPTE inchoaretet R 7 conposuit RPTE corpasposuit V 8 (liuino VRT deu = no P 9 incõpraehensibili VR 12 snmptum RPT aump**8 V rursum f,P rursus VT 18 inspirationem VRP* spirationem PiT factam VRT factus CB in TaJl.) P 15 foede V1 copulatam RVlP copnlatum V copulatam fuitse T 16 scit se VRP om. T per interiorem — dissidere um. PT 18 lege VPT legi ex lege m..'/ R 19 uoluptates VRT uoluntatis P 21 monens um. R 22 saptilis VR 24 ultra RPT ex contra corr. m. 2 V est RIT add. m. 2 V. )

652
ut non sit, aboletur — natura quidem dei in his omnibus est — neque, ut alibi adsit, decedit aliunde. sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem dei opificis sui facta est, dum naturam dei mobilitas animae perennis imitatur, nihil in se habens corporale, nihil terrenum, nihil graue, nihil caducum. et audiamus adhuc Paulum ita docentem: expoliantes ueterem hominem cum gestis eius et induentes nouum, qui renouatur in cognitionem secundum imaginem creatoris. numquid aliquid corporale induimus, cum in agnitionem renouamur? nihil. ut opinor. induimus autem agnitionem dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, bonitatis mores. haec enim animae magis sunt indumenta quam corporis, quae omnia deo propria sunt. hsec in agnitionem noui induimus, ut in omni ministerio animae nostrae simus secundum imaginem creatoris bonitatis et sanctitatis et caritatis agnitione perfecti. haec propter aures dei, ne corporalis existimaretur, tractata breuibus sunt.

Et quamquam haec ita se, ut dicta sunt, habeant, tamen meminimus esse plures spiritales uirtutes, quibus angelorum est nomen, uel ecclesiis prsesidentes. sunt enim secundum Iohannem Asianis ecclesiis angeli. sunt et Moyse testante secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti. sunt et domino docente pusillorum angeli cotidie deum uidentes. sunt secundum Raphael ad Tobiam loquentem angeli [*]( 6 COIOSB. III, 9 sq. 21 Apoo. I, 20. 22 Deut. XXXII, 8. 28 Matth. XVIII, 10. 24 Tob. XII, 15. ) [*]( 1 sint V in his omnibus VR in hia omnibus T in = = = omnib: P 2 decaedit R1 decidit ex deoioidit m. 2 V anima humana VB animus humanus TTe 8 in hanc V mobilitate — opificis sui om. V di opificis R opifiois PTE facta Vll factus PTe 4 perhennis Ra 5 habens Te ex usu Hilar. habet VRP terrenum nihil om. V 6 ita docentem V R hoc ita docontem E docentem PT 9 corporalem F1 ] 0 in agnitione R renouamus VIII fidem VPT om. R 12 bonitatis RPT et bonitatis E 14 noui VPTb (noui = renouati cf. adn. Bmed) nODi hominis Re (hominis fort. ez sequenli omni ortum) 15 sanctitatis et VPT om. R 16 perfecto V1 17 tracta R 19 uirtates RPT ex uirtutes sint m. 2 V 20 uel VRP in marg. add. T eolesiis V aeclesiis in ran. R 91 eclaeeiis R 28 sunt et domino VPT et domino R angrelos V 24 rafael V rafahel R raphahel T. )

653
adsistentes ante claritatem dei et orationes deprecantium ad dominum deferentes. hoc ideo commemoratum a nobis est, ut, si forte hos esse oculos uel aures uel manus uel pedes dei intellegere uoluerimus, habeamus non inprobabilis intellegentiae auctoritatem, maxime cum scriptum sit: sunt enim efficientes spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hereditabunt salutem. intercessione itaque horum non natura dei eget, sed infirmitas nostra. missi enim sunt propter eos, qui hereditabunt salutem: deo nihil ex his, quae agimus, ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente.

Dehinc sequitur: si iniquitates obseruabis, domine, quis sustinebit? non neglegenter dicti huius ratio tractanda est. non enim ait: si peccata obseruabis, sed: si iniquitates obseruabis. differt enim iniquitas a peccato. numquid deus peccata non obseruabit, et criminum memoria non erit? erit certe: quin etiam de otioso uerbo rationem unusquisque praestabit et omnis in carcerem missus reddet nouissimum quadrantem. diffen*e autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata, et rursum: iniquitatem meam ego agnoui et peccatum meum non abscondi. iniquitas enim omnis transgressio dei legis est, quae est grauior peccato. quod idipsum apostolus absolutissime distinxit dicens: qui enim inique peccauerunt, inique peribunt: qui autem per legem [*]( 5 Hebr. I, 14. 20 Ps. XXXI, I. 22 Ibid. 6. 25 Rom. II, 12. ) [*]( 2 dfim VRT deum PE deferentes VPTE conferentes R a nobis est R est e sit VFTb 6 spiritas R sps V om. PT 8 aeget V 9 hereditabunt VR inhereditabunt PT 11 intercessiones P indegente P 12 obaeruabis VPT obseruaberis R domine T/RT domine domine PE 14 ai peccata obseruabis VR peccata obeeruabia PT sed si iniquitates obseruabis RE om. VPT 17 quin Rb quia PTe 22 agnoui PTE ag∗∗∗∗ (noui — absolutis lin. 2.5 euan.) V cognosco R 28 iniquitas enim — peccato om. PT 24 dei legis R legis dei E 25 inique PTb ini**e V sine lege Re 26 inique VRb sine lege Re. )

654
peccauerunt, per legem iudicabuntur. ergo peccatum - iniquitatis iam perit, ceterum peccatum. legis iudicabitur. peccatum autem iniquitatis est, quidquid e*tra legem delinquitur. ut gentilium crimina sunt, quae iam cum ipsa legis ignoratione damnata sunt. peccata autem in lege non pereunt, sed indicanda sunt; quia, licet peccata sint; tamen in lege peccata sunt. ergo si deus iniquitatum recordetur, quis sustinebit furta, falsa testimonia, caedes, stupra, periuria? hsec enim crimina sunt, quse inique, id est extra legem dei, geruntur quaeque nouse generationis sacramento abluuntur.