Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

At uero de timore domini ita scriptum est: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo uos. discendus ergo dei timor est, quia docetur. non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est; neque ex trepidatione naturae est. sed praeceptorum obseruantia et operibus uitse innocentis et cognitione ueritatis ineundus est. nam si idcirco deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc biatu recepta sint, nullus fidei timor est, qui ex timore accidentium commouetur. nobis autem timor dei omnis in amore est, metumque eius dilectio perfecta consummat. dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est, parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis fidere. audiamus ergo scripturam dicentem: et nunc, Israhel, quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et custodias praecepta eius ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ut bene sit tibi? quibus dictis conuenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est dicens: beati omnes, qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris est auctor in ceteris, neque ex terrore eius, qui terribilis sit. [*]( 4 Fs. XXXIII, 12. 16 Dent. X, 12 sq. ) [*]( 2 ocourrit GR recurrit PT 4 ad uero G scribtum G 7 naturae est R naturae er G naturae PTE 9 si alii. G timendus GPTE aestimandus R 11 uullus fidei timor est G nullum fidei meritum in timore est RPTE 12 ex timore G ex terrore RPTE 18 metumque (iVR metam PT 15 monitis VRPT monitionis G, possis monitionibus, sed cf. Acad. p. 81 16 fidere G confidere VRPT scribturam G V et nunc GVPT ex et quid nunc corr. R istrahel G V 17 posoit fcripsi possit G postulat VRPTE cf. Acad. p. 3,5 18 amboles G 19 eam GJ'RPТ om. Tn 21 tibi sit R 25 in ceteris GVR in fris T in terris P neque GRPT siquae T'. )

630
beatos esse, qui timeant, sed ei eo, quod in uiis domini incedant. timor enim, ut diximus, non in metu, sed in oboedientia est: et timoris testimonium est obsequella. ceterum, si quis timeat neque pareat, erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis.