Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quotiensque de timore domini in scripturis est sermo. animaduertendum est numquam eum solitarium relinqui. tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei, sed subici multa aut ante ferri , ex quibus timoris domini ratio et perfectio intellegatur; ut cognoscimus ex eo, quod per Salomonem in Par“miis dictum est: si enim sapientiam inuoces et intellectui des uocem tuam et exquiras eam tamquam argentum et tamquan thensauros inuestiges eam, tunc intelleges timorem domini. uidemus enim, quantis usque ad timorem domini gradibus peruentum est. ante enim inuocanda sapientia est et omne legendi officium intellectui est deputandum et exquirenda ac peruestiganda est sapientia: et tunc timor domini intellegendus. et quantum ad communem humanae opinionis pertinet sensum, non ita de timore sentitur. timor est enim humanae inbecillitatis trepidatio metuentis id perpeti, quod sibi nolit accidere. existit autem et commouetur in nobis de reatus conscientia, de iure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis causa, de ferse occursu et de [*]( 12 Prov. II, 3 sq. ) [*]( 1 dfis fl ihs xps G dftn lfcms xiii V Explicit psalA CXXVI incipit paala CXXVII G Explicit psalmus CXXVI incipit psalmus CXXVII r Finit psSl CXXVI incipit CXXVII R Explicit trSct CXXVI incipt trSct CXXVII P Expl. de CXXVI incip. de CXXVII T 7 qaotiensque VPT quotiensq R1 quotiens R9 quotienscumque E cf. Acad. p. 29 in scribturis V 11 cognoscimus GPT cognoscamus VR ex GVRP om. T solomonem G V 12 paroemiis G paremiis Cuu. litt. eras.) R proemiis VP prooemiis Tb prouerbiis e 16 est G sit RPT 18 et ante exquirenda om. R peruestiganda est G Re pernestiganda PTb cf. Stud. 1889p. 316 19 timor ex timorem R et GRPTe sed b fort. reete 21 inbicillitatis G 24 causa GR casu PTE cf. Acad. p. 68. )

629
omnis mali passione. hic ergo timor non docetur, sed ex natura infirmitatis occurrit. neque quid timendum sit discimus, sed terrorem suum ipsa illa nobis iniciunt, quse timentur.