Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

In quod tandem testimonium? ad confitendum, inquit, nomini domini. tribus domini nomen domini confitentur. hoc autem est testimonium Israhel. ille Israhel a [*]( 4 Ioh. VIII, 44. Matth. XXV, 41. 13 Esai. II, 3. ) [*]( 1 istud RPT illud E 9 illic RPX illuc PTA 8 qui GV quae RTP dfii GRTV di P 4 a diabolo GRPT fili diaboli V abite GR abite a me PT 6 erunt GRlrT sunt V 7 sibistrahel G uiDdicabit GRT uindicauit P uendicabit e 8 et non seoundum GR non secundum PT qui carnalis et non -GRT quia carnalis et nunc P 10 sed ab GPT sed qui ab R illic GRP1 illuc PTJF conscendernnt GRPT ascenderunt E 11 G h l. uocem tribus semel posuit istrahel G israel Re illi israel PT 13 sq. ita GR (ubi hae tantum uariae lectiones: 13 dixerunt G dixerant R 16 in ea R in eam G)PThaec tantum habent: tribus enim dñi et in domum dei iacob et adnuntiabit nobis uiam suam et ambulabimus (ambulauimus P) in ea; unde foeda amplificatio nata rit in E, explicaui Stud. 1886,336 exion GP 18 ueniet G heae G haea 7: 20 in quo GP 21 nomini dfii GRPT nomini eius V tribus dfii GRPT tribus enim domini E confitentur GPT confitetur R 92 testimonium israhel (istrahel G) GPRT testimonium e. )

575
domino in Pharao uindicatus, in mari ablutus, in deserto angelorum cibo pastus, in lege eruditus, in prophetis obiurgatus, in natiuitate a domino per consortium corporis susceptus, in cruce si crederet saluatus. in resurrectione si confiteretur glorificatus, nihil horum suum credidit, nihil horum manere suum uoluit. habens mannam cucumeres Aegypti desiderauit; legem uitse a deo expectans uitulum adorauit; prophetas audiens occidit; uirginis partum prophetatum sibi infamauit, deum in carne non credidit, peccati remissorem falsi peccati reum arguit, emit ad mortem, in crucem sustulit; testes resurrectionis ad silentium corrupit; apostolos morte intercepit. in hoc sceleris sui testimonium tribus domini ascendunt. illi promissum est, hae obtinent. illi testamentum, sed harum hereditas est. hunc eius cruciarium deum suum tribus confitentur. in hoc itaque testimonio agnoscit Israhel, quem conpunxit, et ab accessu eius inhibetur, quem resurrexisse non credidit. hunc archangeli adorant, huic omnes uirtutes caelestes ministrant, hic tribus suas conformes gloriae corporis sui praestat. confitentur ergo nomini domini, quia deus est, quia filius unigenitus ingeniti est. in hoc itaque testimonium Israhel in domum domini tribus domini conscendunt confitentes nomini domini.

Sed confessio ista iudicium est. iudicatur enim per eos, quibus dictum est: sedebitis super duodecim tribunalia iudicantes duodecim tribus Israhel. non solum hi iudicabunt. sed et regina austri condemnabit et Niniuitse [*]( 28 Matth. XIX, 28. ) [*]( 1 in farao GR ablutua RE ablatua PT 4 orucem G crederet GPT O credet R 6 mannam R manna PT 9 falsi GRP fals ||| T 11 intercepit G intercaepit R interfecit PTE 12 testimonio G 18 illi testamentum 1 GRP illius testamentum TE 14 oruc.ariu P crucarium RT rucarium (?) G 16 credidit G R credit PT 17 adhorant R airtutes caelestes R uirgines oaelestes G caelestes uirtutes PT 19 nomini dni GR dfli nomini PT 21 nomini ex nomine m. 1 R 28 tribunalia V thronos RPT 25 iudicabunt VE iudicant RPT condemnabit RPTE b et ipsa iudicauit V nineuitae V niniuetae T. )

576
condemnabunt; quia hi paenitentiam super Ionse praedicationem egerunt et illa ex ultimis terrae partibus ueniens sapientiam Salomonis audiuit: in quibus ecclesiae praefiguratio est, quse peregrina et incognita et psenitentise credidit et sapientiam desiderauit audire.

Hic igitur sedes . iudicii erit, ubi in testimonium Israhel tribus domini ascendent ad nomen domini confitendum, in ecclesia scilicet, sanctorum lapidum ciuitate, quae domus domini est. ait enim: quia illic sederunt sedes in iudicium. sedes super domum Dauid. Dauid nunc quoque, sicut in ceteris locis, domino nomen ex corpore est. scriptura enim. ubicumque mentionem adsumendi corporis facit, Dauid eum solita est nuncupare, nomen ei ex parente carnis adsumens. non est autem ex eo perturbatio intellegentise suscipienda, quod quaedam ex praeterito prophetae locuti sint; iam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem et frequenter edidimus. deo namque conplectenti in se omnia futura pro factis sunt; et cuius tam fidelis praescientia est, ut, quae nondum gesta sunt. tamen ab eo iam pro et praeteritis habeantur et gestis. denique statim res se futuri temporis loqui propheta demonstrat

Nam cum tamquam de praeterito commemorasset, ascendisse illic tribus domini et sedisse super sedes domus Dauid, nunc iam uelut publicae doctrinae et admonitionis affectu commonuit in futurum dicens: rogate, quae ad pacem sunt [*](1 super Ionae praedicationem R (cf. Vngel Curt. Ruf. Ip. 25) snper ionae prae **** G snper lonae praedicatione PT praedicante iona (ex dona) profeta V propter Ionae praedicationem e 2 et illa RPT et regina anstri 1 3 solomonis V in quibus GRPT in qua regina V praefiguratio GRPT figura V 4 et paenitentiae GRPT paenitentiae V 6 istrahel et tribus a dni ascendunt G 8 eciesia G ciuitate P 9 illic RPT ille Y in iudicium GVRTP1 in iudicio P'e 10 = uoque (tn ras. erat q) R 11 dfio nomen GRPT nomen di V domini nomen e scribtura G r s 17 complectendi P pro facti (acti i. ras.) R prophetis P 18 praescientiae.* G praesentia est RPT 19 iam tp & praeteritis R iam pro praeteritis PT (sed iam pro prae in ras. P) iam perfecta et pro praeteritis E 22 illic GRPe illuc Tb 28 uelud R. )

577
Hierusalem: ut prsescientise fidem in his, quae gesta dixisset, ostenderet, conseruaret uero temporum ordinem in gerendis. extructio itaque eius in pace est, et participatio in idipsum est, et unius mentis et fidei et caritatis domus illa est. discenda ergo est doctrina pacis. nunc enim rogate non orandi, sed interrogandi secundum proprietatem graecitatis est sermo. sed pacem discere in uoluntate est audientium. cum enim de pace eius interrogauerint, tunc laetabuntur dici sibi: in domum domini ibimus.

Neque enim interrogatse pacis fructus exiguus est, quia id sequitur: et abundantia diligentibus te. perfectos fructus dilectio pacis expectat et abundantem felicium prouentuum copiam sperat. quod idipsum benedictio in Iacob ad spem fidelium prseformata significat; benedictus enim ita est fratris benedictionibus occupatis: ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit deus. ager plenus et fertilis, reddens centesimum fructum, hic aeternis copiis abundabit. et nunc quidem interim beatis fructibus abundamus. quos nobis ad speciem fructuum aeternorum ecclesise sacramentum et pacis unitas subministrat. hoc autem sacramentum spei communis corporalium et communium rerum nominibus ostensum est, quod scientes intellegent. namque abundantise huius et copiae idem propheta psalmo altero meminit dicens: dedisti laetitiam in corde meo, a tempore frumenti et uini et olei sui multiplicati sunt in idipsum. haec igitur abundantia est in idipsum. per hanc enim pacis [*]( 15 Gen. XXVII, 27. 24 Ps. IV, 7 sq. ) [*]( 1 praescientiae GPT praesentiae R in his GRTe in iis P 8 extractio (?) G 5 ergo est GRPT est ergo E rogate (a in ras.) PR 6 uerba secundum — graecitatis, quae sunt in GRPT, om. V est sermo GRPT sermo est V sed pacem GRPT pacem V 7 cum enim GRPT cum enim ex cum m. 2 V 8 dici sibi in domum RPT dici * ibi indici n* in domum G tunc confidenter dicere poterunt in domum V 16 fratris GRT fratribus P 17 hic RT huic P 18 habundabit R Csic fere semper) 19 ad speciem G in speciem RPT in spem e eclaesiae R 91 hominibus P 23 fidem propheta R 25 et uini RPT (xal ofvov LXX) uini G 26 in idipsum GPT in idipsud R per hanc RPT super hanc G. ) [*]( XXII. Hilar. Plct. par. I. ) [*]( 37 )

578
et sacramentorum abundantiam beata illa pax et indeficiens et aeterna bonorum caelestium abundantia praeparatur.

Dehinc sequitur: fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus grauibus tuis. pax atque uirtus domus huius conexa sunt sibi. posse enim aliquid nisi ei pace non poterit, quin participatio eius in idipsum est, in idipsum autem esse pax sola consequitur. perfecta uero uirtus eorum tantum est, qui congregantur in idipsum; et idcirco ait: fiat pax in uirtutibus tuis.

Ciuitatem autem necesse est diuerso aedificiorum genere consistere. non enim omnis est murus, porta, turris, neque omnis plateae, porticus, tabernae, neque domus, forum, templa, palatium: sed et differentibus inter se domorum magnificentiis differunt quoque cohabitantium dignitates. in omni uero genere ciuitatis nihil neque firmius neque utilius neque celsius turribus est. solita uero scriptura est grauia pro firmis et inmobilibus nuncupare; sic ubi ait: in populo graui laudabo te. nunc quoque cum de pace uirtutis memorasset, abundantiam beatitudinis perfectae et aeternae ciuitatis huius principibus tamquam firmissimis et grauissimis deputauit dicens: et abundantia in turribus grauibus tuis. superius dixerat: et abundantia diligentibus te; non ergo omnium est abundantia, sed diligentium deum. deinde adiecit: fiat pax in uirtute tua; pax enim ecclesise et unitas uirtutem nobis firmitatemque praestat secundum illud apostoli: et pax dei, quae exsuperat omnem sensum prudentiae, custodiet corda uestra in Christo Iesu. nunc quoque hanc abundantiam, quam [*]( 17 Ps. XXXIV, 18. 25 Phil. IV, 7. ) [*]( 2 abnndantia GPT = abundantia = R 4 grauibus RPT gr *** G om. V adque G VR 6 conexa sunt sibi R conez ** sunt ** G conexa (connexa P) sibi sunt PTE inuicem conexa sunt sibi V 7 perfecta uero R per peccata uero P pacata uero T perfecta uero ao pacata E 9 in uirtutibus tuis RPe in uirtute tua T 14 in omni uero RPTx sed in omni V 15 celsius GRPT excelsius V 16 sic ubi GR sicut PT sicuti E 18 memorasset GRPT memoria esset V itoces et aeternae, quae extant in GRPT, om. V 19 principibus GRPT prinoipib. popalorum V et grauissimis G VRe om. PT 22 diligentium deum PT diligentiam (?) de∗∗ G diligentium R 25 pax ufa P pax uestra T. )

579
diligentibus spoponderat, propriam esse grauium turrium commemorat; eos graues turres significans esse, quicumque diligerent. per quod intellegendum est abundantiam hanc non promiscuam esse nec totius admodum ciuitatis, sed eorum tantum fidelium et sanctorum uirorum, qui ceterae ciuitatis huius aedificationi tamquam turrium firmitate praestiterint.

Sequitur deinde prophetae magnus affectus et in omnem hominem credentem sollicitudo pise admonitionis. ait enim: propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te: propter domum domini dei mei qusesiui bona tibi. multitudinem in fratribus suis proximisque huius ciuitatis significat; propter quos pacem de ea locutus est, ut audientes se ipsos in aedificium consummandae huius ciuitatis aptarent. sed qui pacem propter fratres et propinquos suos de ea loquitur, ciuitati eidem propter domum dei bona quaerit dicens: propter domum domini dei mei quaesiuibona tibi. ciuitati ergo bona propter domum domini quaesita sunt. discernens enim gloriam domus dei a ciuitatis uniuersitate, quia necesse est ornatum domus regiae aedificationi ciuitatis totius anteferri, quaesiuit bona eidem ciuitati. primum enim fratres et propinqui eius per praedicationem pacis facti sunt domini ciuitas. secundum uero ciuitas ipsa iam ex propinquis eius et fratribus constituta, audiens dignitatem domus dei, domus omnis dei ipsa esse properauit. ac sic ciuitati huic [*]( 2 quicumque PT quecdque G qui eum ex quicumq m. '1 R diligerint R 8 intelligendum est RPT intellegitur V 4 promiscuam RPT promiscuam omnib. V nec totius — ciuitatis om. V sed eorum tantum fidelium & Bcoru R sed fidelium tantum et sanctorum V sed eorum tantum sanctorum et fidelium PT 5 ceterae PTE ceteris R 6 prestiterit P 7 sequitur RT aequatur P prophetae RT prophetiae P 10 domini om. PT 11 tibi bona PT 12 huius ciuitatis significat R huius signifioat ciuitatis PTE loqutus sum R 18 ut om. PT audientes RP audentes T 14 aptare PT fratres et propinquos suos R fratres et propinquos ** G fratrefl suos et propinquos PT 15 ciuitati ide P 16 domini om. PT quaesiui bona tibi R quaesiui bo**** G quaesiui tibi bona PT 18 a ciuitatis uniuersitate RT ciuitatis uniuersitatS P 19 domus di regiae R 22 secundd P saecundum R secundo TE 24 properauit P properabit RT. ) [*]( 37* )

580
quaesita sunt bona. dum ex ciuitate domini in domum dei proficit secundum illud apostoli: uos estis templum dei, e l spiritus domini habitat in uobis. fidelis enim est, qui ait: pater, pro his te rogo, ut omnes unum simus, ego in illis, et tu in me: dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Canticum graduum.

Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo, et reliqua.

Efficitur rebus, quod - titulo praescriptum est: gradibus enim cantici tamquam de humilibus ad excelsa conscenditur. namque in primo cantici graduum ad dominum de tribulatione clamatum est. postea leuati oculi in montes sunt, et quaesitum, unde ueniret auxilium. dehinc, quia eleuanti oculos et, unde auxilium ueniat, quserenti adest doctrinse propheticse institutio, in his, quae sibi sunt dicta, lsetatus est. nunc uero quia usque ad id, quod doctrina instituerat, accessum est, de quodam quasi profectus sui gradu cantat propheta: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in cselo, incrementis conpetentibus contemplandi dei usus, tamquam post multam caecitatem per modica et dimensa admissae sibi lucis interualla consuetudini totius luminis praeparatus. deus enim, qui primum in tribulatione inuocatus est, quaesitus est a prophetis eosque prophetise [*]( 2 I Cor. 3, 16. 4 Ioh. XVII, 20 seq. ) [*]( 5 ego — in me om. V dominus RPT hic est dñs V 6 saeculorum amen om. V Explicit psalmus CXXI incipit psalmus CXXIUI feliciter V (duo ps. seq. in V desunl) Finit psal. C. XXI. incipit psalmus CXXII R Explicit psalmus CXXI incipit traotat' b. hylarii psal CXXII P Expl. de CXXI incip. de CXXII T 13 cantici RPT cantico E cf. adn. Bened. dominum RP dm T 15 eleuanti RT eleuati P 17 laetatus est Re est laetatus a laetatus PT 18 instituerat R instituebat PTE 21 per modica RE p dominica P per Ufiica T 22 admissae RPE , amissae T consuetudini Ed. Bas. 1550, Par. 1572 consuetudine Rs conguetudine P ad consuetudinem T 23 praeparatus RP est reparatus 7' praeparatur e. )

581
lsetificauit auditu. sed nunc iam oculis mentis per fidei fiduciam contemplandus est habitans in caelo.

Sed caelum hoc, quod uisibus nostris per materiem sui subiacet, quod tamquam fumus solidatus firmamenti et naturam et nomen accepit, praeteribit et non erit; sedis autem domini manet in aeternum. necesse est uero, ut habitatio habitatore suo digna sit: et corruptibili loco id, quod infinitum et incorruptibile est, concludimus, si deum in caelo hoc habitare credimus. quaeramus ergo, quae habitatio dei sit, nempe eius, quidixit: pater enim in me, et ego in patre; et rursum: ego et pater unum sumus; et de quo dictum est: deus in Christo erat mundum reconcilians sibi: digno et sufficiente filio, in quo pater per eandem naturae habitet uirtutem; patre autem filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia diuinitatis. sed non nunc de inseparabili uirtute patris et filii sermo est. deus enim ex deo genitus non abest per naturam ab eo, ex quo genitus confitendus est: et deus innascibilis unigenitum deum gignens manet in illo, quem genuit proprietate generandi. omnis autem spes in eo nostra est, ut unigenitum deum nouerimus. nam de innascibili deo nemo tam amens est, qui caelum contuens deum esse non sentiat. in hoc ergo caelo deus inhabitat, digno maiestatis suae et diuinitatis habitaculo.

Sed est et alia conplacita deo et electa habitatio, eorum scilicet, de quibus dictum est: habitabo in his et deambulabo in ipsis, et ipsi mihi erunt in populum, et ego illis in deum; de quibus et apostolus ait: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. idem [*](lOIoh. X, 38. 11 Ioh. X, 30. II Cor. 5, 19. 25 II Cor. 6, 16 (cf. Levit. XXVI, 19). 27 I Cor. 3, 16 cf. II Cor. 6, 16. ) [*]( 1 auditu sed T auditus et RPa 4 Bolidatus RP solidatum TE Õ aedis R sedes PT cf. Acad. p. 18 7 et corruptibili RP et si corruptibili e ne corruptibili T 8 concludimus si deum scripsi concludimus ir deum R concludamus deum P concludamus & si deum e concludamus dum deum T c/. Abh. IV, 64 credimus ex oredemus R credimus PTE 9 eius RPTis E 12 in Christo erat RPT erat in Christo E 14 patre RT patrS P separante RT separantS P 18 gignens RT gignens ex gignes P 21 amens RT amant P )

582
quoque apostolus ait: qualis de limo, tales et de limo; et qualis caelestis, tales et caelestes. caelestis ergo est secundus Adam et idcirco caelestis, quia uerbum caro factum est, ex spiritu scilicet et deo homo natus. in hoc ergo uerbo, non inani sono uocis, sed in deo uerbo, neque in dissidenti a se diuersaque substantia, sed in dei uerbo deus tamquam in caelo habitat, in eo scilicet, quod ex se ac suum est. manens; per eum in eis quoque, qui caelestes sunt, habitans, sicut ipse ad patrem ait: ut omnes unum sint, ego in illis, et tu in me. ergo si, qui in Adam limus fuimus, nunc caelestes sumus in Christo et Christus habitator est nostri. per habitantem Christum in nobis etiam ille quoque habitator est nostri, cui est habitans in nobis Christus habitatio.

Et quia secundum corporalem intellegentiam ille nobis subest sensus, ut caelum, quod ultra firmamenti huius naturam est, deus inhabitare existimetur, non excludimus publicam illam de sede dei opinionem, ut ei caelum caeli thronus sit, sed et illam dignam deo habitationem in caelesti Adam suo significatam esse credentes. etiam hoc igitur caelum deus habitare noscendus est, per eum quoque inhabitans, quos in eo constituit esse caelestes.