Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Denique quia prophetia omnis in spiritu est, statim beatam hanc eius confessionem per personam prophetae sancti spiritus consecuta benedictio est: non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet, qui custodit te. sensus ipse significat conuersionem factam esse personse. ad eum enim, qui superius locutus est, sermo conuersus est: ne det in commotionem. quis? nempe qui fecit cselum et terram. pedem tuum. cuius ? quaeremus. namque eius, qui leuauit oculos in montes et qui confessus est, quod auxilium esset a domino. sed et illud, ne det, optantis et benedicentis affectus est. et quis optabit? ille scilicet, qui nobis est praeter dominum alius aduocatus, de quo ait: et alium aduocatum mittam uobis, qui et loquitur in prophetis. quid ergo aduocatus hic loquitur? confessorem scilicet fidei huius speique benedicit: ne det in commotionem pedem [*]( 19 Luc. XXIV, 49; cf. Ioh. XIV, 16. ) [*]( 1 statimque - respondit om. R statimque ex statimquae V respondet r 3 ad montes — caelum et terram in marg. inf. add. P dootrinae ex doctrina R 4 profectus, ascensus PT pfectus accessuB R cf. Acad. p. 20 5 ueniat PT ueniet R auxilium a dno est GR auxilium meum a domino VPT 6 fides est RPT fides V confessio RPT eonfessio est V 7 spes RPT species V et caelestis RPT e caelestis V benedictionis RPT benedictione ex benedictionia rn. 2 V 9 p peraonam R ** personam G personam P in persona T ad personam e 10 non V ne RPT 11 qui add. m. 2 V 12 faotam in ra.". P 15 quaeremus R quaerimus (i ex corr.) P quaerimus TE 1-euauit P 16 et qui R et quid PT auxilium RPle auxilium eius P* (ei' supr. add.), T 18 optabit RP optat T optauit e 20 mitta R mittet PT mitto t 21 scilicet fidei huius RPT utique huius fidei E 22 speiq R speique T spei qui P et spei E in commotione G. )

563
tuum, neque dormitet, qui custodit te. sed utraque haec indigna deo sunt, ut et commotioni tradat et dormitet et post custodise uigiliam ex quadam laboris continuatione requiescat. sed antequam id attingimus, quid in pede significationis sit, tractandum est.

Pes est pars corporis omne corpus in res efficiendas agendasque circumferens. et quia scriptura per corporalia spiritalia docet et inuisibilia per uisibilia demonstrat, sub pedis nomine motus mentis nostrae incessusque significat. ut in hoc eodem propheta: mei autem paulo minus moti sunt pedes. utique hi semper carnales mouentur in corpore: et quomodo periculi res est, quod paene sint moti, quorum ut semper moueantur proprium officium est? sed et in euangeliis dominus pedes alios significans dextrum scandalizantem iussit abscidi dicens: et si pes tuus dexter scandalizat te, abscide eum. numquid si in pede dextro scandalum est, minus scandalizabit sinister? aut quid illa pars corporis potest temptationis adferre, cum ipsa absque aliquo adpetitionis affectu solum in se habeat ministerium necessarise seruitutis? ergo ut oculi mentis, ita et pedes intellegendi sunt habentes in se et intellegentiae uisum et uoluntatis motionem.

Non est autem intellegendum, quod ideo ista benedictio sit: ne det in commotionem pedem tuum, tamquam deus aliquos tradat in uitia, in quae pedibus corruptae mentis [*](10 Ps. LXXII, 2. 15 Matth. XVIII, 8; of. V, 29. ) [*]( 4 attingimus G R attingamus PTE 6 efficiendas agendasque GRPT agendas efficiendasque V 7 per corporalia spiritalia docet GR apiritalia per corporalia dooet T per corporalia docet P 10 paulo minas in marg. add. T (in textu habet: pene) 11 uerba utique — absoide eum, ffuae extant in GR et ex parte in V, om. PT (in T spatium 2 linear. UllC.) hii R 12 paenae R 18 propriflra (sic) R 14 dfis V om. R significans GR significat V 16 abscidi GVRa abscindi e ecandalizat te GR scandalizat V 16 abscide GR abscinde V numquid si GRP nunqaid T 17 scandalizabitur G 18 aliquod R affectu ex affectus R 19 in se GR in re PT 20 ita et CRPT et V 23 in commotione G 24 dS atiqaos RTP (P aliquoe supr. add.) aliquoe deua E. ) [*](36* )

564
inuehimur. non ille nos tradet: sed cum ab eo per peccata discessimus, et cum in peccatoribus ipse non habitet, discessionem nostram ab eo consequitur abscessio eius a nobis, quia nos ab eo per peccata discedimus. et discedente eo a nobis in omnes delictorum foueas incidimus et per amplissimam mortis uiam currimus dominatui daemonum subditi, quibus nos dei a nobis abscessio derelinquit. et desolatio eius idcirco traditio est. quia peccatores obtinere diabolus nisi deo ab his abscedente non poterit.

Ceterum nobis penes eum manentibus uel eo in nobis manente peruigil custodia est et indefessa munitio. uerum si per teporem fidei dormiamus, dormit et ipse nobiscum. non enim in aeterna uirtute somnus aut requies est, cuius angeli et nomine et natura uigilantes sunt; hsec enim terrenis sunt corporibus necessaria: sed quia secundum fidem nostram aut uigilantem aut dormientem dei auxilium nobiscum aut uigilabit aut dormiet, idcirco dominus frequenter et uigilans significatur et dormiens. quo exemplo illud in hoc eodem propheta dictum est: cum sancto sanctus eris et cum peruerso subuerteris. numquid deus non semper sanctus est, ut etiam [*]( 19 Ps. XVII, 26. ) [*]( 1 inuehimur GRT inuehamur ex inuehemur P tradet G tradit RPTE locum, qui sequitur, in mss. inde a PT et in editionibus ualde deprauatum, codd. G R aurilio restitui; vt totius rei planam imaginem depinifarn idemque breuitati consulam, h. 1. tota sententia ex nostris fontibvs exscribenda uidetur: eed cum ab eo per peccata discessimus et cum peccatoribus ipse non h∗∗∗∗∗ discessionem nostram ab eo consequitur abscessio eius a nobis G sed cum ab eo per peccata desciscimus et cum in peccatoribue ipse non habitet, discessionem ncstram ab eo consequitur et abscessio eius a nobis Ra sed cum ab eo (ab eo irifr. add. T) abscedimus consequitur et abscessio eius a nobis PT; de ampUjicata illa lectione, quae ex dittographia orta post editionem Frob. 1550 apud recentiores ubique legitur, cf. Stud. 1886, 335 4 discedente GPT decedente R 7 derelinquit ex derelinquid P 8 a deo R 10 ceterum nobis penes (paenes R) RPT ceterum in nobia penes G 12 per teporem VT (m in ras. T) per tempora P tepore R et ipse nobiscum V ** ipse nobis cum G ipse nobiacum R ipse in nobis cum P ipse in nobis T 13 in aeterna uirtute RT (in T post uirtute una litt. eras.) in aeterna uirtutem P 88 14 uigilantes VRP uigilantes T 19 subuerteris Ge peruerteris RPT. )

565
aliquando peruersus sit? non utique. non enim quidquam nisi bonum in eo et aeternum est: sed quia secundum uniuscuiusque mores ac studium unicuique deus adiacet, idcirco et peruersis auersus est et sanctus in sanctis est.

Atque ut ostenderet ex nostra potius ad fidem dormitatione somnum esse custodiae neque in naturam custodise caelestis somni requiem conuenire, quia indefessa sit et aeterna, statim conexuit: ecce non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israhel. imprecatus superius, ne dormitaret, nunc neque dormitare neque dormire ait; dormitationem superius ex nostra ab eo discessione significans, nunc autem neque dormitare neque dormire, quia sit aeternitas indefessa, demonstrans. sed quis hic est, qui neque dormitet neque dormiat? ille scilicet, qui custodit Israhel. Israhel Genesis exponit eum esse, qui deum uiderit. Iacob enim patriarcha post luctam, quam cum deo habuerat, hoc nomen accepit. ultra humanam naturam deum contuens fidei suae oculis dignus hoc nomine est. deum autem adeo uidit, ut benedici se ab eo precaretur. meminit et Paulus esse nunc in plebe gentium, id est in populo ecclesiae Israhel dicens: pax super eum et super Israhel dei, ne forte nomen hoc antiquae tantum illius plebis fuisse existimaretur. ergo si ille non dormit, qui custodit Israhel, et proprium Israhel nomen est deum uidentis: ille necesse est custodietur, qui eleuatis ad montes oculis uidit et dixit: auxilium meum a domino, qui fecit caelum et terram. inpenditur ergo fidei huic caelestis custodia et aeternae [*](15 Gen. XXXII, 28. 20 Gal. VI, 16. ) [*](2 et om. P 8 unicuique deus adiacet RE uuicuique obadiacet PT et pernersis PT et in peruersis R an et a peruerais? 4 auersus eet R auersus PT 5 dormitatione Re dormitione PT 8 conexuit R connexuit PT obdormi** G dormiet RPT 9 inpraecatus GR ne RPT nec G nunc neque neque dormitare G 13 dormiat RT dormitat P 16 humanam naturam RT humanam natura P 18 praecaretur G 20 hisrahel P 21 istrahel G 22 ergo si ille scripsi ergo ille R et si ille PT ergo et si ille E 24 oustodietur R custodiatur ex custodietur P custodiatur T cf. Arch. II, 318; Stud. 1889 p. 322 eleuatis PT aelatis R sed cf. p. 174, 7 et 567, 19 25 qui feoit — terram om. R. )

566
uigiliae munitionem confessio ista sortitur, quae sectanda, obtinenda, retinenda est, numquam custodia eius in nos, quem sic confitebimur, dormiente.

Ac ne alicuius alterius insomnem custodiam demonstrari existimaremus, subicitur: dominus custodiet te, ille utique, qui fecit caelum et terram. dehinc custodise ipsius ratio distincta est: dominus protectio tua super manum dexterae tuse. iam et superius diximus, per ea, quse corporalia sunt, significari incorporalia. infirmitas enim intellegentise nostrae consequi inuisibilia non potest, nisi per uisibilium conparationem: ut nunc id, quod dicitur, sensum nostrum nisi per nomen manus et dexterae non adit, quamquam hic contra naturae intellegentiam manus et dextera posita sit. sic enim dicitur: dominus protectio tua super manum dexterae tuse. absoluta res esset, si dictum ita esset: super manum dt-xteram tuam. at uero cum ita dicatur: super manum dextrse tuse, significari uidetur dextera, habens manus et dexteram et sinistram. hoc non recipit nec natura hominis nec sensus. uerum semper scriptura dexteram partem optimam atque utilissimam demonstrat. et quidem euangelia per eos, qui ad dexteram et sinistram sunt, significantiam intellegentiae utriusque monstrabunt. manum uero effectum omnis operis accipimus. unde illud etiam ab hoc eodem propheta sic dictum est: libera me de ore leonis de manu canis unicam meam. neque enim in hoc animal oblatrans et [*]( 20 Matth. XXV, 33. 24 Ps. XXI, 21 sq. ) [*]( 1 quae sectanda GRPT quae perfecte sectanda E optinenda O 2 quem si G 4 insomnem custodiam scripsi ina***nem custodiam G omnem custodiam R in somnum custodia Pin Bomnis custodia T 5 existimaremua G existimaretur RPT custodiet GPT custodiat R 7 super VPe supra RT 8 verba iam et superius — dexterae tuae (/in. 14), quat erant in G et etiam nunc extant in R, om. PT 12 adid R 15 abeolnta res esset PTE absoluta res est R si dictum ita esset R ai dicta esset P si dictum esset T si ita dictum esset e sup Re supra PT 16 super RPe supra T 17 dextera RT daxteri P manus R manum PTE 19 dextra V 20 utillimam V 21 ad dexteram et sinistra R a dextera et sinistra P a dextera et a sinistra Te 28 illut V ab hoc eodem propheta (profeta G) sic (sic om. R) dictum est GRPT sio dictum est per profetam V. )

567
rabidum pars huius corporis conueniret: sed ab operibus se malitiae liberari deprecatur. ergo quia aduersantes nobis dsemonium uirtutes optima et ualidissima fidei nostrae opera debilitare et conuulnerare contendunt, idcirco super manum dextrse custodia dei uigilatura promittitur, ut inlibata in nobis bonae uoluntatis opera perseuerent, quibus manentibus aeterni illius et beatissimi temporis regno abstersa omni infirmitate corporeae labis utemur.

Nam id nobis in eo, quod sequitur, prophetae spiritus pollicetur dicens: per diem sol non uret te neque luna per noctem. elementorum horum natura hanc in se efficientiam habet, ut unumquodque eorum in suo tempore humanorum corporum uires per demutationem inbecillse in nobis substantiae infirmet, ut sol calore, luna frigore adurat, sitque per annuum cursum talis eorundem conuersio, ut hiberno tempore sol non adurat luna adurente, sed soluat, rursumque sestiuis mensibus sol urat, et luna dissoluat.

Qui itaque hsec putant corporaliter intellegenda, quaero, quid asserant prophetam ei, qui in montes oculos suos eleuauerit, polliceri in eo, quod dicitur: per diem sol non uret te, neque luna per noctem? non enim manente natura corporis nostri natura quoque elementorum demutabilis fiet, ut non naturae suse in naturam nostram consuetudine perseuerent. aut numquid quisquam audebit hanc sibi in hoc saeculo firmitatem corporis sperare, ne aduri nocte ac die possit, beato [*](1 huius R eius 1*2' conueniret R conneniebat ex conuenibat P conueniebat TE 2 daemoniuxn R daemonum PT qf. Stud. 1886,341 4super VRPTe siipra b manum add. m.2 V 5 uigilatur V inlibata ex inlibam. 2 V 7 beatissimi G beati VRJYF regno GRPT regna V abstersa GRPT detersa V 8 corporeae labis GRPT om. V utemur GPT utimur R utimur caelestia V 9 nam id GRPT nam et hoc V in eo GRT id eo P om. V profetae G prophetae PT profetiae VR 11 elementorum GPT haelet mentorum R 12 unuquoque P 15 annuum R anni PTE 16 se solnat R 19 asserant RT aerant P1 sperant P" 22 quoque RP w quoque T 23 non om. P perseuerent PTE perseueret R. )

568
patriarcha Iacob perustum se noctis rigore et calore diei conquerente cum dicit: et fui diei perustus calore et gelu noctis.

Sed propheta nunc uel spiritus per prophetam nouit illam beatitudinem temporum, in qua a nobis omnis demutatio corporeae infirmitatis abscedet, in qua non frigus, non calor, non nox et demutatio, sed aeterna dies et beata temperies sit iustitise in nos sole dominante. cuius temporis requiem iam in deserto dominus prseformans populo suo diurnum calorem columna nubis et nocturnum frigus ac tenebras columna ignis temperabat. in hac igitur aeterna temporum et beata temperie, quisque domini custodiam promeruerit, permanebit, ne natura corporis gelu lunae et calore solis uratur, sed saeculi huius malis et iniuriis liberatus, in aeternis et beatis et temperatis quiescens glorificati corporis sui sumat solidam indemutabilemque naturam.'

Sequitur deinde: dominus custodiet te ab omni malo. et a quibus malis custodiet dominus? non opinor ab his, quse putantur: hsec enim sunt infirmitati nostrae et corpori debita, mori, infirmari, egere; quae si mala essent, et Abel uiueret nec Iob cruciatus esset nec Petrus pecunia, quam in eleemosynam poscebatur, eguisset. ergo fidelem animam ab [*](2 Gen. XXXI, 40. ) [*]( 1 rigore RPT frigore E conquaerentem R 5 a nobis V2RPT nobis V1 6 abscedet VT abscedit RP non frigas ex nobis frigus m. 2 V 7 et demutatio om. V aeterna VPT aeterna ex beata corr. R iustitiae in nos sole VPT inatitia in nos sola (ex solae) R 8 ouius VRT cum P deserto RPT aeremo V 9 et 10 columna RPT in columna r 11 in hac igitur aeterna R in hac igitur aeternorum V in hac igitur hoc terrena P in hac igitur hoc est aeterna T et beata temperie om. V quisque domini custodiam promeruerit RPT custodia quisque domini custodiam promeruit V 12 natura corporis om. V 14 magis V et om. V liberatur V pro in aeternis — glorificati V habet: in aeterno et requiem beato regno 15 glorificati ex glorificato m. 1 R demutabilemque R inmutabilemque V 17 custodiet VPT custodiat R 19 infirmitatis P 20 & Abel uiueret Re nec Abel mortuus PT 91 craoiatus ex crucianis corr. R 22 helemosynam R elemosinam T eguisset RTE pbuisset (p in ras. a m. 2) P animam RPTE animu V. )

569
omni malo dominus custodit, id est, ne eam diaboli tinea corrumpat, ne fur obrepat, ne canis oblatret, ne lupus laceret. ne ursus desseuiat, ne pardus insiliat, ne tigris aduolet, ne leo uastet. haec enim nunc sunt diaboli ministeria, haee omnia eius in tempore saeculi huius officia sunt, uitiis consumere, blandimentis subrepere, obtrectationibus lacerare, ambitione insilire, lasciuiis aduolare et tota uirtutis suse potestate uastare. ab hoc omni igitur malo dei expectanda custodia est. et quia in animam maxime sseuiat — nam debitum nobis est, ut aduersus eum pugnemus in corpore, non est enim nisi ex concertatione uictoria - idcirco subsequitur: custodiet animam tuam dominus, ne quid tot tantisque superius memoratis malis in eam sit potestatis.

Tenuit autem propheticus sermo ordinem suum dicens: dominus custodiet exitum tuum et introitum tuum ex hoc nunc usque in saeculum. non enim temporis huius et sseculi est ista custodia, non aduri sole atque luna et ab omni malo conseruari; sed futuri boni expectatio est, cum exeuntes de corpore ad introitum illum regni caelestis per custodiam domini fideles omnes reseruabuntur, in sinu scilicet interim Abrahae collocati, quo adire impios interiectum chaos inhibet, quo usque introeundi rursum in regnum caelorum tempus adueniat. custodiet ergo dominus [*]( 1 custodit ex custodet m. 2 V ne eum V diaboli tinea RPTE diabolus V 2 fdr VPT furor R obrepat ex orbrepat V orrepat 7' 4 nunc om. VP omnia RTE communia P 5 officia sunt Re officia PT 6 subrepere VRE subripere P surripere T obtrectationibus VRe oblectationibus PT 7 insilire VRT insilere R aduolare PT om. R allicere e 8 ab hoc omni igitur RTP (P omni supr. add.) ab hoc igitur oni VE dei om. V expectanda VRP expetenda T et quia — uictoria om. V 9 nam debitum RPE nec debitum T Quaedam kic intercidwe susp. Bened. 11 cosequitur V custodiet VRT (rf. Tuckend. I. c.) cuatodiat P 12 ita RPT, V haec tantum hahet: ne tot mali in eam sint potestates 15 exitum ex exitum ex r auxiltum R 16 ex hoc nunc usque P'R ex hoc nunc et usque T aPT non enim temporis RT non enim ifttemporis P 17 post custodia 3-4 litt. eras. R 19 cum exeuntes RT cum exeunte P cum enim exeuntes V 21 in sinu ex in sinus R quod adire Ra 22 quosque V introeunti V 23 in regnum VE in regno RPT adhuc ueniat V custodiet (ex custodiat m. 2 11 VT custodit RP ergo om. r. )

570
exitum, dum de corpore exeuntes secreti ab impiis interiecto chao quiescant. custodiet et introitum, dum nos in seternum illud et beatum regnum introducit. ipse est enim, qui ait: ego sum ianua; et: nemo uadit ad patrem nisi per me, id est dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in ssecula saeculorum. amen.

Canticum graduum.

Laetatus sum in his, quse dicta sunt mihi: in domum domini ibimus.

Qui spe caelestis desiderii detinetur, nihil obscuritatis in psalmo habebit; ex suo enim sensu intellegentiam prophetise magniloquentiae consequetur, namque cum se meminerit scriptum dei coheredem et consortem aeternorum bonorum, et similem angelis ex resurrectione renouandum et corruptione deposita in gloriam dei ac domini nostri Iesu Christi corporis conformandum futurumque incolam ciuitatis caelestis uiuis lapidibus extructae, de qua scriptum est in euangelio, cum dominus iurari per caelum inhibuisset dicens: neque per Hierosolymam, quia ciuitas est regis magni — non utique eam significans, quae prophetas occidit et lapidat, sed eam, cuius beatus apostolus Paulus ita meminit: uos estis ciues sanctorum [*]( 4 lob. X, 7. Ioh. XIV, 6. 19 Matth. V, 35. 22 Ephes. II, 19 sq. 1 dum RP svpr. add. T exeuntes RP ut exeuntes T 2 quiescunt Re quiescant PT custodiet et V cuatodit & R cuetodiet PTE dii nos R cum In illum dominus (diis P) PTE 8 illum = — beatum P introducit RP introducens TE 5 id est RPTE ipse est V Explioit psalmos CXX incip. c psalmus CXXI feliciter V Finit pslfts CXX incipit CXXI R ExjSl peal CXX incp psal CXXI P Expl. de CXX inoip. de CXXI T 8 gradil V gradum dauid R 11 desiderii ex desideri m. 2 V tenetur V 1 hoc IPS psalmo V 13 consequetur (equetur in rlU.) T consequaetur R conaequitur P 14 dei om. V 15 in gloriam R in linguam gloriam P in illam gloriam T 16 corpori ex corporis R 17 ciuitatis caelestis VPT ciuitatis R 18 iurari R iurare PTE 19 dioens R adiecit dicena PTE hierosolimam RP 20 quia RT q (supr. add.) P 88 apta paulus Be panlna petrus P paulus T iam non estis adueuae neque peregrini Bed estia cines (n ciuis) cet. V. )

571
et domestici dei, supersedificati super fundamentum apostolorum — cumque legerit, ea, quae nunc sunt, ex parte esse nosque per speculum interim et in aenigmate uidere, perfecto autem ueniente ea, quae nunc pro parte sint, destruenda, et facie ad faciem, tamquam corporali uisu, ea, quae tum nobis sint uisibilia, contemplaturos, ubi non aegritudo, non mors, non msestitia, non terror sit: hsec cum quis adnuntiata ab angelis, prseformata in lege, exposita a prophetis, a domino exemplis repraesentata, praedicata ab apostolis, ipsi sibi hsec eadem per fidem possibilia cognouerit, proclamabit necesse est exemplo prophetae: lsetatus sum in his, quae dicta sunt mihi.

Sed quse sunt illa, quse dicta sunt, ex quibus laetitia suscepta est? nempe id, quod sequitur: in domum domini ibimus. hinc gaudetur, hinc exultatur, quia hac dicta sunt, quod eundum in domum domini sit. domus domini quae sit, psalmo altero docuit dicens: quoniam elegit dominus Sion, prseelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in ssecula sseculorum, hic habitabo, quoniam prseelegi eam: non utique, ut diximus, hanc terrenam et caducam et p“nas“ impietatis suae luentem, sed illam liberam et caelestem Hierusalem, quia eadem et Sion est, per cuius incolatum, quia domus dei est, nos quoque ciues sanctorum et domestici dei sumus. hinc ergo laetitia. est, quod dictum sit in domum domini nos ituros.