De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

sequitur autem hoc diuinum uenerandumque praeceptum inmortalis domini ac sancta conclusio: addit enim, ut manifestius uiam salutis ostendat, et ita loquitur: Chaec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solumueruiii dominum et quem misisti legum Christum.)

Sacrorum mandatorum ordinem scitis, quid sequi, quid fugere debeatis, ueneranda atque inmortali uoce didicistis. audite rursus quod maneat contemnentes exitium, quibus illos calamitatibus necessitas uenerandae legis adstrincxerit: clausulam enim uenerandorum mandatorum in haec uerba colligit:

\'sacrificans diis eradicabitur praeter domino soli/ si solum sacrilegum hominem metuenda poena percuteret, si peccanti soli minaretur seueritas legis, bene se ad sacrilegium obstinati furoris temeritate firmaret: nunc stirpi minatur et soboli et hoc agit, ne qua pars nequissimi seminis relinquatur, ne quod profani generis uestigium maneat: (sacrificans), inquit, diis eradicabitur.\' considera quid agas, misera ac luctuosa persuasio: facinus tuum plurimos damnat, plurimos perdit et per omnem substantiam generis tui fecunda poena diuiditur. cur autem contra sacrificantes sic saeuiat ordinatae legis auctoritas in Deuteronomio manifesta significatione monstratur: ita enim inuenimus esse perscriptum: \'sacrificauerunt daemoniis et non Deo.\' ne ad contaminatos ac pollutos te spiritus transferas, ne ab inferioribus speres auxilium, ne his supplices, quibus Dei gratia imperare iam debes.

ecce daemon iste quem colis, cum Dei et Christi eius nomen audiuerit, contremescit, et ut interrogantibus nobis respondeat, trepidantia uerba uix colligit: adhaerens homini laceratur, uritur, uapulat et statim de commissis sceleribus confitetur. ne hunc [*](4 Joh. 17, 3. 10 Exod. 22, 19. 23 Dent. 32, 17. ) [*]( 5 agnoscant a 7 fugire P 10 clausula Pa, em. Bursian, nisi malis : clausula.. colligitur 12 sacrilegiil P 15 nunc etiam stirpi a 17 dii P 19 perdet P 23 ne om. P, hic addidit Bursian, post spiritus a 24 pullutos P II ab inferioribus ne a 25 iam imperare a 26 daemon iste Bursian: demones te P, daemon est a, puncto post colis posito 1\\ nomen a: nomine P, nomina Bursian 27 contremiscit edd. 28 uix se colligit a )

128
colas, ne hunc supplices, ne prostratus huic flectas genua interdicto uenerandae legis iubetur. hinc seueritas poenae, hinc animaduersionis metuenda sententia, quod Dei indulgentia libertate concessa iugum potius eligis seruitutis. non desinit Deus summus crimen hoc salutari uoce pulsare, sed misericordia eius errantes homines corrigere frequenti comminatione festinat. audi per Esaiam prophetam uox diuina quiddicat: cadorauerunt deos QVOS fecerunt digiti eorum et curuatus est homo

ethumiliatus est uir et non laxabo illis.\' etiam uos, o profani homines, iratum numen adloquitur et adhuc errores uestros sacra conuenit uoce: ait enim in sequentibus per eundem prophetam: cillis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia: super haec non indignabor? dicit dominus/ adhuc indignationem suam salutaris Deus dilatat, seueritatem suspendit, ne uos forsitan peccare paeniteat, ne sacrilegae uoluntatis exitium aliquo genere relinquatis. ecce in ipso indignationis impetu moderata rursus uoce persuadet et irarum suarum comprimit stimulos, ait enim per Hieremiam prophetam: cnolite ambulare post deos alienos ut seruiatis eis, et ne adoraueritis, ne incitetis me in operibus maignuumuestrarumaddisperdendos uos.