De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quod autem et reges et gentes haec de ipsis pronuntiaturi sunt, is idem propheta praesaga uoce significat, ait enim: Cscietur postea quia falsa sunt gentibus uniuersis et regibus, quia manifestum est quia non sunt dii et nullum dei opus est in ipsis: regem regioni non suscitabunt neque pluuiam hominibus dabunt; iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria, quia nihil possunt: et cum inciderit in domo deorum ligneorum et inauratorum et inargentatorum ignis, sacerdotes illorum liberabuntur, ipsi autem sicut trabes in medio comburentur, regi autem et bello non resistent. quomodo existimandum est uel recipiendum quia sunt dii? neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et aurati et inargentati, quibus hi qui fortes sunt aurum et argentum quo operti sunt auferunt illis.

Tollite, tollite securi, sacratissimi imperatores, ornamenta templorum: deos istos aut monetae ignis aut metallorum coquat flamma, donaria uniuersa ad utilitatem uestram dominiumque transferte. post excidia templorum in maius Dei estis uirtute prouecti: uicistis hostes, propagastis imperium et, ut uirtutibus uestris gloria maior accederet, mutato ac contempto temporum ordine hieme, quod nec factum est aliquando nec fiet, tumentes ac saeuientes undas calcastis Oceani: sub remis uestris incogniti iam nobis paene maris unda contremuit et insperatam imperatoris faciem Britannus expauit. quid amplius uultis? uirtutibus uestris uicta elementa cesserunt.

quod autem Deus iubeat idola non fieri sacrosanctae legis [*]( 2 ep. Hier. 30 sq. 7 ib. 50—57. ) [*]( 9 opus sit a 10 plubiam P 19 inaurati malebat Burs. 21 aufe- rent a 28 calcastis Oceani sub remis uestris: incogniti uulgo; rectius uerba distinxit Schefferus in Misc. Obseru. IX, 168 30 brittanos P 31 uultis amplius a )

126
scita declarant: in Exodo enim sic inuenimus esse perscriptum: t:non facietis uobis deos argenteos neque deos aureos\': et rursus in eodem libro uocem Dei iubentis inuanio: \'non facies tibi idolum nec cuiusquam similitudinem.\' pudorem miseris indicit spiritus sanctus, quia cupit errantesreuocare, non perdere, et ait per Esaiam: (confnndemini confusionem qui fiditis super scalptilia, qui dicitis fusilibus: uos estis dii nostri/ dat etiam legem quam consecratus populus deuota perpetuitate custodiat et ita mandat: dominum Deum tuum adorabis et ipsi soli seruies\': et in Deuteronomio similia Dei mandata noscuntur, ait enim: (non erunt tibi dii alii absque me): addit etiam, utanimis eorum maiestatis suae pondus insinuet: Cuidate, uidete quia ego sum et non est deus praeter me: egointerimam et uiuere faciam, percutiam et ego sanabo et non est qui eripiat de manibusmeis.

inApocalypsi etiam hoc idem sancta reuelatione monstratur; ita enim scriptum est: cet uidi alium angelum uolantem medio caelo, habentem euangelium aeternum, ut adnuntiaretsuper terram per omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem uoce magna: metuite potius dominum et date illi claritatem, quoniam uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt/ Dominus quoque noster Iesus Christus paterna legis instituta custodiens hoc idem ueneranda constitutione promulgat, ait enim: (audi Israel: dominus deus tuus deus unus est, et diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua: hoc primum est, et secundum simile huic: diliges proximum tibi [*]( 2 Ex. 20, 23. 4 ib. 20, 4. 6 Jes. 42,17. 10 Matth. 4,10 et Luc. 4, 8. 12 Dent. 5, 7. 13 ib. 32, 39. 18 Apoc. 14, 6 sq. 27 Marc. 12, 29-31. Matth. 22, 37---40. ) [*]( 1 scita P: scripta a 6 confundimini coni. Burs. ex LXX 7 con- fusione a 1\\ scalptilia Bursian (inadnot.): capitalia Pa, sculptilia Wowerus 10 tuum a, item P, sed in hoc uoc. erasum est, om. ed. Burs. 27 deus (ante unus) P 8. l. sed 1 m. 30 diligis P )

127
tamquam te: in his duobus praeceptis tota lexpendet et prophetae.