De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

hoc idem in Psalmis praemonet spiritus sanctus: inuenimus enim in psalmo centesimo tricesimo et quarto ita esse perscriptum: cidola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent et non loquuntur, oculos habent et non uident, aures habent et non audiunt, neque enim est spiritus in ore eorum: [*]( 13 Sap. 15, 15-17. 28 Ps. 134,15-18. ) [*]( 1 tauribolum uel oribolium a 2 labentur P 8 sunt a II ore ac dei] . ita legendae uidebantur litterae fere prorsus extinetae: id quod restituit ed. princ. \'oracula ac\' in codice scriptum non fuisse apparet.\' Bursian 12 eorum G. Laubmann: e... P, eius edd. 13 extimauerant P 19 hominum poterit dominum formare a 25 ne P: nec a 31 similes sunt )

124
similes fiant illis qui faciunt ea.\' si artifex, qui ad ostentationem ingenii simulacrum aut sculpsit aut fudit, diuina maledicti animaduersione percutitur, quid sperare debeat considerandum est qui quod alter uendidit deum dicit.

Hieremias etiam cum praecepta Deo iubente plebi daret hac populum oratione conuenit: cdicite autem in corde uestro: tibi oportet adorare, domine. angelus autem meus uobiscum est, ego autem exquiram animas uestras. lingua eorum polita a fabro, ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui: et sicut uirgini ornatum amanti accepto auro fabricati sunt coronas supra capita deorum suorum. est autem quandosubtrahent sacerdotes a diis suis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsos; dabunt etiam ex ipso et prostitutis meretricibus, ornantque illos ut homines uestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos/ addit etiam in sequentibus, ut omnem dubitationem trepidationis excutiat: csupra corpus eorum et caput uolitantnoctuae et hirundines et aues similiter: unde scietis quia non sunt dii: non ergo timueritis eos aurum enim quod circa se habent ad speciem, nisi aliqui exterserit aeruginem, non fulgebit: neque enim cum conflabantur sentiebant. pretio empti sunt in quibus spiritus non est, sine pedibus in humeris portantur/ addit etiam, ut confirmata mens fortius roboretur: Cscientes itaqueexhis quia non sunt dii ne [*]( 6 ep. Hier. 5-10. 18 ib. 21-24. 26 ib. 28. ) [*](Pa, em. Bursian ex LXX, coli. Cypr. testim. III, 59 et epist. ad Fortun 1, p. 515) [*]( 5 iuuente P 8 ego Bursian: lege P, legem a; in contextu Graeco est: CCUTÓÇ Tf ixCrjTwv II ab animas uestras P, ab animabus uestris a 9 a add. Buraian 10 uirgini hortatu amanti accepero P, em. Bursian 14 erogabunt a; in Graecoest: vtfMtQov/iivot.. xcanvalovai 15 ornabuntque a; Graecus quoque textus habet: dtbaovai .. xoafiovof rt 18 eorum Bursian: eius Pa 19 aues similiter et cattae coni. Bursian; textus graecus habet: iqtnravTai vvxreQlSfs, xthdovfg xcct ra oQvea, tbaavrm M XCCt of aTkovooi 21 enim Bursian: eius Pa 22 aliquis a II eruginem Pa 23 conflabantur sentiebunt P, em. Bursian )

125
timueritis eos s), et ut sacerdotum eorum miserum dedecus monstret, addit: (in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasas, quorum capita nuda sunt: rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in gehenna mortui.

quod autem et reges et gentes haec de ipsis pronuntiaturi sunt, is idem propheta praesaga uoce significat, ait enim: Cscietur postea quia falsa sunt gentibus uniuersis et regibus, quia manifestum est quia non sunt dii et nullum dei opus est in ipsis: regem regioni non suscitabunt neque pluuiam hominibus dabunt; iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria, quia nihil possunt: et cum inciderit in domo deorum ligneorum et inauratorum et inargentatorum ignis, sacerdotes illorum liberabuntur, ipsi autem sicut trabes in medio comburentur, regi autem et bello non resistent. quomodo existimandum est uel recipiendum quia sunt dii? neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et aurati et inargentati, quibus hi qui fortes sunt aurum et argentum quo operti sunt auferunt illis.