De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

tesque fecisti et regnabimus super terram.) Iohannes quoque filium Dei agni nomine appellat, ut et ipse propheticae pollicitationi respondeat: ait enim in euangelio: cal tero die uidet Iohannes legum uenientem ad se et ait: ecce agnus dei, ecce qui aufert peccata mundi/ pro salute hominum agni istius uenerandus sanguis effunditur, ut sanctos suos filius Dei profusione pretiosi sanguinis redimat, ut qui Christi sanguine liberantur, maiestate prius inmortalis sanguinis con- secrentur. neminem aput idola profusus sanguis munit, et ne cruor pecudum miseros homines aut decipiat aut perdat, polluit san- guis iste, nonredimit, et per uarios casus homines premit in mortem: miseri sunt qui profusione sacrilegi sanguinis [*]( 6 Apoc. 5, 6-10. 22 Joh. 1, 29. ) [*]( 3 pane P 6 ita] in fol. 2sa et 29b complures litterae fere euanuerunt 14 cytharas P, cytheras et pateras coni. Bursian; habet textus graecus: xiaaQas xal (f ulkas /gvaas yifxovaag ui/itrui 15 sunt add. Bwrsian, quae erant a 18 tuo et omni P 19 nos a: eos P, cf. Burs. ad h. I. 28 munit P: iuuerit a 29 pecodum P 31 morte P )

123
cruentantur. tauribolium quid uel criobolium scelerata te sanguinis labe perfundit?

lauentur itaque sordes istae quas colligis: quaere fontes ingenuos, quaere puros liquores, ut illic te post multas maculas cum spiritu sancto Christi sanguis incandidet. ut autem miseros homines ad sanam mentem reuocet plena persuasio, maiore auctoritate opus est, ut curatis ac sanatis mentibus nullum praecedentis pestilentiae uestigium relinquatur.

quid itaque sint idola uel quam habeant substantiam, prophetarum ore ac Dei diuina uoce monstratum est, quae omnia specialiter dicenda sunt, ut hoc non nostra temeritate prolatum, sed diurno magisterio nobis traditum et caelesti agnoscatur uoce signatum. quae sit substantia eorum, sapientiae ueneranda uoce monstratur, ait enim in libris Salomonis: \'omnia idola nationum aestimaueruntdeos, quibus neque oculorum usus est ad uiden- dum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum: homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est fincxit illos: nemo autem sibi homo poterit dominum fingere, cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis: melior est autem his quos colit, quoniam quidem ipse uixit, illi numquam/ quidamplius quaerimus? sapientia nos diuina uoce conuenit et quicquid in arcanis Dei uiderat docuit et quod erat salubre monstrauit, ne fragilis et caduca mortalitas in exitium suum mortemque properaret.