Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nullius ratioms est ltaque ut uelit quis aestimare inspirationem esse animam, cum facta cognos citur anima, quae sub legis condicione posita iudicio obnoxia repperitur, de qua ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus. animam autem non possunt occidere, sed hunc timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

Inspiratio itaque non est anima, sed gratia dignitatis, de diuino spiritu a deo Christo perueniens omnibus, quam habentes et custodientes adiectionem accipiunt gratiarum, ut apostoli et prophetae et omnes iusti.

Iniusti autem neglegentes ac contemnentes amittunt tantum meritum dignitatis, ut Saul ille, de quo dictum est: Recessit ab eo spiritus domini, et inmundus spiritus fatigabat eum. Et quod in malignam animam non intrabit; spiritus sapientiae scriptura testatur.