Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis, quae dicit inspirationem animam esse, non inspirationem in animam datam fuisse, ignorantes quod, si inspiratio anima est, quomodo diiudicari potest quod de deo est infusum proprie? cum non adtendant quod inspiratio diuini spiritus est quaedam gratia et prouectio dignitatis, ut possit homo capax legis caelestis existere.

Et quod habenti [*]( 1 Gen. II 7 18 Psalm. CXVIII 73 20 Psalm. L 13 23 Gen. II 7 ) [*]( 2 et om A 6 animam A 7 flagile Al sic immisso] sic im in ras A 9 <quod> addidi] ut add Sichardus 11 iJ est om A 14 spiritali<*> ] et spiritalis Sichardus est spiritali AB fing A 15 collata B 16 impotens B tradio A 18 inquit A inquid domine B 23 heresis B anima A 24 datum A 25 iudieari B )

58
animam Adae patri nostro data est inspiratio, non anima inspirata in eum sit, ostendit dominus in euangelio. Sicut ante enim in Adam inspirauerat, ipse et postea apostolis habentibus animam post resurrectionem diuini spiritus maiorem gratiam inspirauit, dicens: Accipite spiritum sanctum et cetera. Et non dixit animam accipite, sed spiritum sanctum.

Qui ergo inspirauit facto homini habenti animam Adae, ipse et postea inspirauit beatis apostolis habentibus animam, ut cognoscatur quod per ipsum cuncta facta sint et sine ipso nihil factum sit.