Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Alii sunt in Aegypto et Alexandria a Retorio quodam nomine, qui omnes laudabat hereses, dicens omnes bene sentire, et neminem errare ex eis sed ambulare bene omnes illos: et male eos credere non sentiebat. Si itaque omnes laudabat, quem uituperabat?
Ergo non tenet quod uerum est. Et Fotinus ergo laudandus est et hereticus, qui Christum deum negat esse ante saecula cum patre, et omnis heresis quae blasphemat aut in patrem aut in filium aut in spiritum.
Cur itaque blasphemos hereticos laudet, cum eos Christus dominus ex hoc iam saeculo damnauerit, dicens non dimitti hominibus blasphemiam in spiritum sanctum blasphemantibus et perseuerantibus, neque hic neque in futurum? Propter quod constat! et istum esse hereticum, immo potius nihil scire, qui eos laudandos, non uituperandos et abiciendos iudicauerit. [*]( 10 exscripsit Augustin. de haeres. 72 18 Matth. XII 31 ) [*]( 2 Malitiani A 5 indifferente A 6 communicabat A haereticis B 8 efficit A 11 nomine] homine 18 non credere B 14 tuperabat Al 15 fotinus B protinus A ergo om A laudandll A et om B 16 hereses A 17 patre A 18 hereticos B laude A laudat B 23 abiciendo A )
Alia est heresis quae dicit diuinitatem doluisse, cum caro pateretur in cruce coniuncta diuinitati, errantes, quod non solum diuinitas pati non potest naturaliter nec teneri neque uideri, uerum etiam nec anima hominis, quae a deo facta est, dicente domino:
Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed timete hunc potius, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Errant itaque modis omnibus qui dicunt diuinitatem Christi esse natura passibilem, et impie sentiunt aut doluisse aut fleuisse aut ingemuisse; passio enim Christi est carnalis, < carne > naturaliter, non diuinitate dolente.
Ideoque non cognoscebatur a Iudaeis qui erat in carne passibili loquendo, qui de lege eis et prophetis deus ueras nuntiabatur, palamque in carnem uenturus praedicabatur, dicente propheta: Deus palam ueniet, et iterum idem propheta Dauid: Dominus pars hereditatis meae, et calicis mei. Qui est enim calix nisi eius passio?
iiqui tantae bonitatis munus et clementiae humano generi conferens ab Iudaeorum iniquissimo ignorabatur populo. Passus itaque est carne passibili, non diuinitate naturaliter inpassibili, qui et agnoscitur et creditur non absente tamen diuinitate, sed coniuncta cum corpore pariter propter mysterium consummationis statutum ac definitum antea.
Quod sciens apostolus non separauit in cruce diuinitatem a carne dicens: Si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Paulus itaque beatus coniunxit utrumque ut [*]( 2 exscripsit Augustin. de haerea. 73 6 Matth. X 28 16 Psalm. XLIX 3 17 Psalm. XV 5 25 I Cor. II 8 ) [*]( 3 diuinitate A 4 potens A 5 a om A 9 Erant B 10 natura Sichardus] naturam 11 gemuisse A 12 carne] add Fabricius 14 eis om B 15 carne B predicatur A 17 idem om A 19 generis A 20 iniquissimo Sichardus] nequissimo ignorabantur A 21 carni A diuinitate naturaliter inpassibili om A 22 absente-sed om A 23 iuncta A 24 statu A 26 magestatis Ax ) [*]( 4* )
Neque ergo caro a diuinitate nec diuinitas a carne aberat cum caro pateretur humana naturaliter, et in hoc ipso permittente Christi diuinitate mysterium nostrae causa salutis consummabatur a domino, ut plena deuictio fieret inimici, ut, in quo uidebatur ut homo pati, qui deus erat in carne, non sibi sed nobis iam uinceret inimicum, nobisque ante deuictis in sui passione in eum credentibus uincendi potentiam aperiret eumque sequentibus caelestem gloriam ministraret.
Non ergo dei naturalis passio et dolor talis in diuinitate eius gignebatur, sicut quidam aestimant: alioquin homo solum erat, non deus et homo, ut scriptum est: sed mysterium nostrae causa salutis aeternae consummabatur, quod ante fuerat nuntiatum a lege pariter et prophetis.
ALIA EST HERESIS QVAE DICIT ueluti triformem DEUM esse et compositum, ut quaedam pars patris, quaedam filii, quaedam spiritus sancti sit, atque ita credi debere adserunt, et hoc dicentes nesciunt nec intellegunt diuinae scripturae sententiam.
Triformem enim quandam dicentes substantiam multis blasphemant peius ignorantes, quod alter est qui misit, alter qui missus est. Ergo est uera persona patris, quae misit filium, et est uera persona filii quae aduenit de patre, et est uera persona spiritus quae a filio et patre missa est.
Trium itaque harum personarum una est ueritas, maiestas et [*]( 3 I Petro III 18 15 Ioh. I 14 19 exscripsit Augnstin. de naeres. 74 ) [*]( 1 manifestare A 2 natura om B* 6 hoc ipsa B ipso A 13 dei oin A dolos A 14 aestimant A Sichardus aestimabant B 15 scribtqm B 16 causae A consumabatnr A 19 haeresis B 20 quiclam pars A quidft filii A 23 quondam dicentis A . )
Inmensibilis est igitur haec trinitas et inuisibilis et inenarrabilis, quae fide solum cognoscitur, tamen expositione humanae uocis ac sensu mortali condigne non expromitur.
11 Cum enim dicit mittere patrem filium et filium mittere sanctum spiritum, personarum causa dicit, non loci separatione disiunctos ostendit, propter Sabellium scilicet et Fotinum hereticos, qui condigne de deo intellegere noluerunt, dicente domino: Cui me similem facitis, dicit dominus, et cui similis ero? *** Sicut enim caelum distat a terra, ita distant sensus uestri et cogitationes et consilia uestra a sensibus et cagitationibus meis, dicit dominus.