Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis Borborianorum, qui uitiis inplicati saeculi et malis concupiscentiis seruientes non sperant iudicium futurum, sed potius carnalem saeculi concupiscentiam laudant.

Hi itaque in caenum euntes et inde obliti de caeno, facies et membra sua deformantes, w eademque cunctis uelut culpandam creaturam dei demonstrantes:

cum illa uorago culparum et uitiorum perniciosa damnatio ex hominum uoluntate, non legis diuinae permissione descenderit.

Alii sunt Artotyritae nomine in Galatia, qui panem et caseum offerant, non illud quod ecclesia catholica et apostolica celebrat offerendo.

Alii sunt iterum Ascodrugitae in Galatia, qui utrem inflantes ponunt et cooperiunt in sua ecclesia et circumeunt eum [*]( 2 Augustin. Je haeres. 53 de Aerianis: Ab esca tamen carnium non eos abstinere dicit Epiphanius. Filaster uero et hanc eis tribuit abstinentiam. 22 exscrtpsit Augustin. de haeres. 62 ) [*]( 2 aeriani A aeri B 8 pampiliae A pamfylia B 4 comparantur A* encratiten A 5 abhominantur A 6 damnant etiam B damnante iam A 9 implicati B 10 seruientes om A 18 deesse nonnulla apparet. 14 cum B eum A uirago A 16 permisione A 19 offerant A et apostjlica om A 22 Ascodrugitae] conf L. Diefenbach Originea Europeae p. 426 _. )

39
insanientes potius et bacchantes, sicut illi pagani Liberipatriani, insanis mentibus more gentilium furentes, et non intellegentes quod ait saluator, utres nouos sumendos, inque eos nouum uinum mittendum, non in ueteres.

Et cum suis caecitatibus properant inseruire, alieni modis omnibus Christianae salutis repperiuntur, cum apostolus deiciat Ii iustificationem illam Iudaicam carnalemque uanitatem, Christi autem ueram et plenam confirmat sententiam dicens: Vetera transierunt, ecce noua omnia per Christum facta sunt.

De lege enim et umbra dicebat dominus et sua gratia plenitudinis, duorumque hominum *** quod ait apostolus: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis.