Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt Patriciani, a Patricio quodam, qui fuit in urbe Roma. Hi carnem hominis non a deo factam adserunt, sed a diabolo arbitrantur.

Hanc etiam contemnendam et modis [*]( 23 exsdripsit Augustin. de haeres. 61 ) [*]( 1 #•# excidere et euangelium cata Iohannem: lacwnam et Zahnius agnouit et apocalypsin B apocalypsin A ipsius om B 2 cerynti B cerenthii A 8 abectus B1 6 nomine] homine 7 perniciosa B pernitiosis A sumentis A 12 demonea A daemonia B 14 masculos feminas A 15 turpitudinis A 21 ac A �cotidie B fallacias A 24 roma A hii A )

33
omnibus abiciendam decernunt, ut etiam ultro quidam de eis sibi mortem inferre non dubitauerint.

Symmachiani alii discipuli istius eadem sentientes in omnibus, non sperantes iudicium, uitiis- saecularibus et carnalibus concupiscentiis praedicant seruiendum.

Paulus quidam fuit Samosatenus post hos in Syria, qui uerbum dei, id est Christum deum dei filium substantiuum ac personalem et sempiternum esse cum patre denegabat, prolatiuum autem, id est quasi aera quendam dicebat, non tamen personam uiuam filii sempiternam cum sempiterno patre credendam docebat.

Hic Christum hominem iustum, non deum uerum praedicabat, iudaeizans potius, qui et circumcisionem docebat; unde et Zenobiam quandam reginam in oriente tunc temporis ipse docuit iudaeizare.