Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Manichei post hos de Persida a Mane nomine siue Turbone ita dicto surrexerunt, fomenta de illis perniciosa su-

mentes prioribus, qui duos deos, unum bonum et unum malum esse adserentes, et pugnam inter deum et deum esse praedicantes, et hominis quidem animam de deo esse proprie

putantes, corpus autem a diabolo factum arbitrantur, resurrectionem negantes, iudicium non sperantes, daemones colentes, elementa adorantes, deorum dearumque nomina, ut pagani, inuocantes, et masculofeminas quasdam esse docentes et utriusque naturae participes, et nefandae turpitudini seruientes.

Qui ab Archelao sancto episcopo in disputatione superati, abiecti atque notati, manifestati sunt uniuersis in illo tempore, et ut latrones iam sub figura confessionis Christianae multorum animas mendacio ac pecudali turpitudine non desinunt captiuare:

qui et in Hispania et quinque prouinciis latere dicuntur, multosque hac cottidie fallacia captiuare.