Diversarum hereseon liber

Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391

Philastrius Saint, Bishop of Brescia active 383-391, Diversarum hereseon liber

Post istos Theodotus quidam, Byzantius genere, denegator Christi dei nostri in persecutione extitit saluatoris, qui coepit dicere, docens ita: Communis, inquit, homo erat ut omnes homines Christus.

Hoc autem dicebat, ut denegationis obprobrium ab hominibus non amplius pateretur, cogitans quod si qui ei diceret: Quare negasti Christum deum ac dominum? diceret quod: Hominem negaui, non deum.

Isti utuntur capitulis [*]( 2 catafigas A catafrygas B frygia B 4 confitetur A resurrectionem exspectant B 6 catholicae Al 7 adnuntians A annuntiant B 8 sancti B non sancti A 10 uos pseudopropheta A 11 propter A pro B: coni ad 61, 2 pseudoprophetas B prophetas A 18 pepugS A 14 maximilla A uitae B uita et A 16 cynicon] cynicorum: conI TerlulZ, ad flat. I 16 cod A Filastrii subscriptio celebrabatur B2 17 sanguinC A 18 et falsis om A 21 byzan A denegatur A 22 nostri om A 27 negauit A )

27
scripturarum quae de Christo ueluti de homine edocent, quae autem ut de deo dicunt, ea uero non accipiunt, legentes et nullo modo intellegentes, impietatisque paganae et caecitatis Iudaicae consortes se potius quam Christianae salutis participes demonstrantes.