Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt alii dicentes metangismon, id est filium intrare in patrem et ut uas in uase inesse, ignorantes quid adserant, cum saluator non dixit filium in patrem intrare, sed t aequalitatis causae in diuinitate et potentia docuerit, non introitum aut continentiam, ut illi insaniunt id sentientes,

et non intellegentes, quod qualis inmensus est pater, talis est et filius, talis est et spiritus sanctus, aequalis in omnibus,

ita ut sit immobilis trinitas, inmensa et omnipotens atque sempiterna ubique quae nobis nuntiatur e sanctis scripturis apertissime, ut et sint tres personae uiuentes in perpetuum, et aequales in omni maiestate et potentia, filius tamen et sanctus spiritus de patre sint proprie.