Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Cerinthus successit huius errori et similitudini uanitatis, docens de generatione itidem saluatoris deque creatura angelorum, in nullo discordans ab eo, nisi quia ex parte solum legi consentit, quod a deo data sit, et ipsum deum Iudaeorum esse aestimat qui legem dedit filiis Israhel.

Docet [*]( 5 Psalm. LXVIII 26 CVIII 8 Matth. XXVI 24 Ioh. XVII 12 Actor. I 16-25 ) [*]( 1 allaturus B 2 adsertiones A 4 execrabile B 11 uirtutem A. 12 deorsum Fabricius] deorum 14 uirgine maria B sed om A 15 arbitrantur Al 18 suscepta predicans A 19 animeq: B\' solis A solum B 20 canis A I 22 Cejyutbus B Cherentus A 23 de generatione itidem B degenerationem A 26 iudeorum A iudaeos B esse om A isri B ) [*]( 2* )

20
autem circumcidi et sabbatizari, et Christum nondum surrexisse a mortuis, sed resurrecturum adnuntiat.

Apostolum Paulum beatum non accipit, ludam traditorem honorat, et euangelium secundum Matheum solum accipit, tria euangelia spernit, Actus Apostolorum abicit, beatos martyres blasphemat.

Hic sub apostolis beatis quaestionem seditionis commouit, dicens debere circumcidi homines, cuius causa contra illum et heresim eius decreuerunt in suis Actibus beati apostoli sententiam:

non debere lam homines Iudaismo, id est circumcisionis aliisque talibus superstitionis uanae parere carnalibus, qui de gentibus uenientes credebant in Christum dominum nostrum saluatorem.